- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.5.1-6.5.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论述根据居住者的社会地位与职业(平民、务农者、商贾、辩护士及贵族)划分私宅中私密与公共空间之准则,并概述城中居宅与乡间庄园在布局上的差异。
Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus privatis aedificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant. namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habent usus rationes. communia autem sunt, quibus etiam invocati1 suo iure de populo possunt venire, id est vestibula, cava aedium, peristylia, quaeque eundem habere possunt usum. igitur îs, qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica vestibula nec tabulina neque atria, quod aliis officia praestant ambiundo neque ab aliis ambiuntur.
当这些居室依照天空的方位如此布置妥当之后,届时还必须注意,在私宅中应当根据何种准则为一家之长建造专用处所,以及如何建造与外人共用的处所。因为在专用的处所中,并非所有人都有权入内,除非受邀,例如卧室、餐厅、浴室以及其他具有同样使用性质的处所。而共用的处所则是即使未经邀请,平民大众依其权利亦可进入之处,即门厅、中庭、列柱中庭以及其他具有同样功用的处所。因此,对于普通阶层的人而言,宏伟的门厅、文书室或前厅并非必要,因为他们是通过登门拜访去向他人履行礼节,而不被他人登门拜访。
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda. item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae; praeterea bybliothecas, pinacothecas, basilicas non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia habeant comparatas,2 quod in domibus eorum saepius et publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur.
然而,对于经营农业收益的人,在他们的门厅中应当设置马厩和店铺,在宅邸内设置地窖、粮仓、储藏室以及其他更多是为了保存收获物而非出于雅致美观的设施。同样,对于放贷者和包税人,居室应当更便利、更美观且能防范图谋;对于诉讼辩护士与雄辩家,居室应当更典雅且更宽敞以接待集会;而对于必须通过担任荣誉职和长官职向公民履行职责的显贵阶层,则应当建造崇高庄严的门厅、极为宽阔的前厅与列柱中庭,以及为了契合其威严而造得更为开阔的林木与漫步道;此外,他们还应备有图书室、绘画陈列馆与大厅,其规模不逊于公共建筑之壮丽,因为在他们的宅邸中,公家议事与私人诉讼及调解常常在此进行。
Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit quod reprehendatur;3 habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes. earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia,4 deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes. Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui; nunc rusticorum expeditionum apparationes, ut sint ad usum commodae quibusque rationibus conlocare oporteat eas, dicam.
因此,如果按照这些准则,针对各个阶层的人物,正如第一卷中关于“得体(decor)”所写的那样来布置建筑,便不会有任何可受指责之处;因为对于所有事务而言,建筑都将具有便利而无瑕的布局。此外,这些建筑法则不仅适用于城中,亦适用于乡村,只是在城中前厅通常紧邻大门,而在乡村的仿城庄园中,首先直接是列柱中庭,随后才是前厅,其周围环绕着面向角力场与漫步道的铺石柱廊。 在我的能力范围内,关于城中建筑的法则我已概括阐述完毕;现在我将讲述乡村作业设施的配置,以便它们便于使用,并说明应当根据何种法则对它们加以安置。
- 6.5.1invocati
前缀 in- 在此并非表示召入的方向性介词,而是否定前缀(in- privativum),意为“未经邀请者”(non vocati / non invitati),与前句的“nisi invitatis(除受邀者外)”形成对仗。
- 6.5.2habeant comparatas
由第三人称复数现在时虚拟式 habeant 与完成分词宾格 comparatas 构成,隐匿主语为前文的 nobiles。该句承接前面 faciunda sunt 所表达的规约语势,起到表示劝告或要求的虚拟式作用。
- 6.5.3non erit quod reprehendatur
此句省略了先行词(如 nihil),后接特征关系从句 quod reprehendatur。动词 reprehendatur 使用虚拟式表示属性或可能,意为“将没有任何可受指责之处”。
- 6.5.3ruri ab pseudourbanis statim peristylia
此句与前文城市住宅的布局形成对比。ab pseudourbanis 指在兼具城市风格的乡间庄园(villa pseudourbana)中,从入口或前部区域起始的空间序列;句中省略了与前文对称的谓语动词(如 solent esse)。
