- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.4.1-6.4.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论述住宅中各类居室(冬、春秋、夏季餐厅、浴室、卧室、图书室、画廊等)依照其用途所应选择的最佳朝向及其原由(采光、温热、防潮防蠹、光线稳定)。
Nunc explicabimus, quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum et caeli regiones aptas1 debeant spectare. hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem. cubicula et bybliothecae ad orientem spectare debent; usus enim matutinum postulat lumen, item in bybliothecis libri non putrescent. nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
现在我们将阐明,各类建筑居室应当具备何种特质,朝向适宜于其用途的天空方位。冬季餐厅与浴室应当朝向冬至日落的方向(西南),这是由于需要利用傍晚的光线,此外,落日正对着散发光辉并放射热量,在傍晚时分使该区域更为温暖。卧室与图书室应当朝向东方;因为其用途需要晨光,同样在图书室中书籍也不会腐烂。因为凡是朝向南方和西方的房间,书籍都会受到蠹虫与潮气的损毁,因为吹来的潮湿之风滋生并养育了它们,并注入潮湿的气息,使卷轴发霉变质。
Triclinia verna et autumnalia ad orientem; tum enim praetenta luminibus adversus solis impetus progrediens ad occidentem efficit ea temperata2 ad id tempus, quo his solitum est uti. aestiva ad septentrionem, quod ea regio, ut reliquae per solstitium propter calorem efficiuntur aestuosae, eo quod est aversa a solis cursu, semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu praestat. non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae,3 uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.
春季与秋季的餐厅应当朝向东方;因为届时,其采光口遮蔽了太阳的直射之势,向西运行的太阳会使其在习惯使用它们的时刻变得气候温和。夏季餐厅应当朝向北方,因为该方位在夏至期间其他地方因炎热而酷暑难耐之时,由于背对太阳的运行路径,始终保持凉爽,在使用中既有益健康又令人愉悦。绘画陈列馆、刺绣工坊与画师画室亦当同样朝向北方,以便由于光线的稳定性,其作品中的色彩能够保持不变的品质。
- 6.4.1ad usum et caeli regiones aptas
阴性宾格复数形容词 aptas 与 caeli regiones 一致,意为“适宜于其用途的天空方位”。介词 ad 同时支配由 et 连接的 usum 与 caeli regiones aptas(构成重言法),整个短语作为 spectare 的朝向目标。
- 6.4.2tum enim praetenta luminibus adversus solis impetus progrediens ad occidentem efficit ea temperata
主要谓语动词 efficit 的逻辑主语为上下文隐含的 sol(由后文修饰它的阳性单数分词 progrediens ad occidentem“向西运行的[太阳]”推知)。praetenta 为中性复数分词,修饰前文的 triclinia,表示餐厅在采光处避开太阳直射冲击的状态。
- 6.4.2non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae
这是一种省略了谓语部分(如 ad septentrionem spectare debent)的并列承前省略句。承接前文 aestiva ad septentrionem(夏季餐厅朝向北方),意指绘画陈列馆、刺绣工坊和画室也应同样朝北。
