← 维特鲁威

建筑十书

§6.3.6-6.3.11

正厅列柱中庭与各类大厅的比例

详细阐述了正厅、通道、门道、天井、列柱中庭、餐厅以及各类大厅(科林斯式、埃及式、基齐库斯式)的尺寸比例与结构差异,并论述了因地制宜调整对称比例的必要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.3.6

​Altitudo tablini ad trabem adiecta latitudinis octava1 constituatur. lacunaria eius tertia latitudinis ad altitudinem adiecta extollantur. Fauces minoribus atriis e tablini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia constituantur. Latitudines ostiorum ad altitudinem; si dorica erunt, uti dorica, si ionica erunt, uti ionica perficiantur, quemadmodum de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae. Compluvii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur; longitudo, uti atrii pro rata parte fiat.

正厅至梁的高度,应当通过增加宽度的八分之一来确定。其藻井应当在高度上增加宽度的三分之一来提升。 通道的尺寸,在较小的中庭中,由正厅宽度减去三分之一确定;在较大的中庭中,则减去二分之一。 门道宽度依照其高度而定;若是多立克式的,便依多立克式完成;若是爱奥尼式的,便依爱奥尼式完成,正如第四卷中关于门道开口所阐述的对称比例那样。 天井采光口的宽度,所留尺寸不得少于中庭宽度的四分之一,亦不得多于三分之一;其长度则依比例与中庭相符。

§6.3.7

​Peristyla autem in transverso tertia parte longiora sint quam introrsus.2 columnae tam altae quam porticus latae fuerint peristyliorum; intercolumnia ne minus trium, ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. sin autem dorico more in peristylo columnae erunt faciundae, uti in quarto libro de doricis scripsi, ita moduli sumantur, et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.

列柱中庭的横向宽度应当比纵深长出三分之一。柱高应与列柱中庭柱廊的宽度相等;柱间距彼此相隔不得少于三根柱子的粗细,亦不得多于四根。但若列柱中庭中的立柱要依多立克样式建造,则应如我在第四卷关于多立克式的论述那样提取模数,并依照这些模数与三陇板的比例进行布置。

§6.3.8

​Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo fieri debebit. altitudines omnium conclaviorum, quae oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longitudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini detur. sin autem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia addita altitudines educantur. pinacothecae uti exhedrae amplis magnitudinibus sunt constituendae. oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.

餐厅的长度必须是宽度的两倍。所有呈长方形的房间的高度,都应遵循这样的比例:将长度和宽度的尺寸相加,取该总和的一半,所得数值即赋予高度。但若退室或大厅是正方形的,则增加宽度的二分之一来拔高其高度。绘画陈列馆应如退室一般按宽敞的尺度建造。被称为科林斯式、四柱式和埃及式的大厅,其宽度与长度的比例应如上述餐厅的对称比率所记载的那样,但由于柱列的穿插,它们被建造得更加宽敞。

§6.3.9

​Inter corinthios autem et aegyptios hoc erit discrimen. corinthii simplices habent columnas aut in podio positas aut in imo; supraque habent epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario, praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum delumbata. in aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes, qui sunt circa, inponenda est contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit circumitus. deinde supra epistylium ad perpendiculum inferiorum columnarum inponendae sunt minores quarta parte columnae. supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur, et inter columnas superiores fenestrae conlocantur; ita basilicarum ea similitudo, non corinthiorum tricliniorum videtur esse.

然而在科林斯式与埃及式之间存在如下区别。科林斯式拥有立于台基之上或直接立于地面的单层立柱;其上方设有由木作或抹灰制成的过梁与檐口,此外在檐口之上设有以圆规规整成形的弧形藻井。而在埃及式大厅中,立柱上方须架设过梁,且从过梁至四周墙体须铺设托梁楼层,在铺板之上铺设地坪,以便形成露天环行通道。随后,在过梁上方正对下层立柱的垂线位置,须设立缩小四分之一的柱子。在其过梁和装饰物上方以藻井装饰,在上层立柱之间安置窗户;因此它呈现出类似巴西利卡的外貌,而非科林斯式餐厅。

§6.3.10

​Fiunt autem etiam non italicae consuetudinis oeci, quos Graeci cyzicenos appellant. hi conlocantur spectantes ad septentrionem et maxime viridia prospicientes, valvasque habent in medio. ipsi autem sunt ita longi et lati, uti duo triclinia cum circumitionibus inter se spectantia possint esse conlocata, habentque dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti de lectis per spatia fenestrarum viridia prospiciantur. altitudines eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.

此外,还建造有不属于意大利习俗的大厅,希腊人称之为基齐库斯式。这些大厅朝向北方布置,尤其面向绿植园景,中央设有双开门。它们本身具有充足的长度和宽度,以致能够容纳两套带有环行通道且彼此相对的就餐躺榻,并在左右两侧设有对开窗户,以便从躺榻上透过窗洞眺望绿植。它们的高度通过增加宽度的二分之一来确定。

§6.3.11

​In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae earum symmetriarum rationes, quae sine inpeditione loci fieri poterunt, luminaque, parietum altitudinibus si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata; sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant,3 uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.

在这些建筑类型中,凡是在不受场地阻碍的情况下所能实现的对称比例,均须全部予以执行;采光口若不被墙体的高度遮蔽,便能轻而易举地妥善安排;但若受到局促狭小或其他不可避免之情况的阻碍,届时就必须凭借巧思与敏锐洞察对对称比例进行删减或增补,以期实现不亚于真实对称的优雅美感。

语法注3 条
  1. 6.3.6adiecta latitudinis octava

    独立夺格结构,意为“增加了宽度的八分之一后”。它表示在基准尺寸(正厅宽度)上加上其八分之一以确定高度。下文中出现的“adiecta”与“dempta”同样作为独立夺格用于表达尺寸的加减运算。

  2. 6.3.7in transverso tertia parte longiora sint quam introrsus

    介词短语“in transverso”(横向/在宽度上)与副词“introrsus”(向内/在进深上)相对置,表达建筑平面的两轴比例关系。此处指列柱中庭的横向开间应比向内的进深长出三分之一。

  3. 6.3.11tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant

    非人称句式“erit ut... fiant”(届时将必然发生……/必须……),其中由“ut”引导的虚拟语气从句充当实质主语。该句说明当受场地狭促或其他不可抗力制约时,建筑师必须凭借才智与洞察力对标准对称比例进行加减调整。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.3.6-6.3.11