- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.3.1-6.3.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述宅邸中庭的五种建筑样式(托斯卡纳式、科林斯式、四柱式、向外排水式和穹顶式)的构造与特点,并根据建筑规模规定中庭主体、侧室以及正厅的尺寸比例准则。
Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum ita figurae nominantur: tuscanicum, corinthium, tetrastylon, displuviatum, testudinatum. tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.1 in corinthiis isdem rationibus trabes et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circumitionis circa columnas componuntur. tetrastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis onerantur.
宅邸的中庭分为五类,其形式命名如下:托斯卡纳式、科林斯式、四柱式、向外排水式与穹顶式。托斯卡纳式是指跨越中庭宽度的横梁支承着承重纵梁,且集水斜梁从墙角斜向贯穿至横梁拐角,同时椽木使雨水向下落入中央蓄水池。在科林斯式中,横梁与蓄水池依同样原理配置,但横梁退离墙体,安置在环绕四周的立柱之上。四柱式是指通过在角梁下方立柱,从而赋予横梁实用性与坚固度,因为梁本身既未被迫承受过大荷载,亦不受承重纵梁的重压。
Displuviata autem sunt, in quibus deliquiae arcam sustinentes stillicidia reiciunt. haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum. sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia, cum tument fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt. testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
向外排水式则是指支撑支架的天沟斜梁将檐溜雨水向外排散。这种形式为冬居房间提供了极大的便利,因为其竖立的采光天井不致阻挡餐厅的光线。但它们在维修维护上带来巨大麻烦,因为当水管堵塞、无法迅速接纳从排水天沟流下的雨水从而溢流回积时,流淌在墙体周围的檐溜便会损毁这类建筑物中的内饰板构和墙体。至于穹顶式中庭,则建造在屋顶跨度不大且楼上可提供宽敞居室之处。
Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus generibus formantur. et primum genus distribuitur, uti, longitudo cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini dentur; alterum, cum in tres partes dividatur, duae partes latitudini tribuantur; tertium, uti latitudo in quadrato paribus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea linea diagonii, tanta longitudo atrio detur.
中庭的宽度与长度依三种比例形式构成。第一种形式的分配方式是,当长度划分为五等份时,三份赋予宽度;第二种形式是,当长度划分为三等份时,两份赋予宽度;第三种形式是,以宽度作一等边正方形,并在该正方形中画一条对角线,该对角线有多长,便赋予中庭多大的长度。
Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit quarta dempta, sub trabes extollatur;2 reliquum lacunariorum et arcae supra trabes spatio tribuatur. Alis dextra ac sinistra latitudinis spatium,3 cum sit atrii longitudo ab XXX pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius constituatur. ab XL ad pedes L longitudo dividatur in partes tres semis, ex his una pars alis detur. cum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, quarta pars longitudinis alis tribuatur. a pedibus LX ad LXXX longitudo dividatur in partes quattuor et dimidiam, ex his una pars fiat alarum latitudo. a pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum. trabes earum liminares ita altae ponantur, ut altitudines latitudinibus sint aequales. imagines cum suis ornamentis ad latitudinem alarum sint constitutae.4
中庭梁下的净高,应当提升至相当于长度减去四分之一后的数值;其余部分则留给藻井及梁上支架的空间。 左右两侧侧室的宽度尺寸,当中庭长度在三十至四十罗马尺之间时,由其长度的三分之一确定。从四十至五十尺时,将长度分为三份半,取其中一份赋予侧室。而当长度在五十至六十尺时,将长度的四分之一分配给侧室。从六十至八十尺时,将长度分为四份半,取其中一份作为侧室的宽度。从八十至一百尺时,将长度分为五份便确定了侧室的适宜宽度。侧室门楣过梁的安设高度,应使其高度与宽度相等。祖先肖像及其装饰物应依照侧室的宽度来布置。
Tablinum, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio reliquum tribuatur. si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii latitudine tablino dimidium tribuatur. cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes quinque, ex his duae tablino constituantur. non enim atria minora maioribus easdem possunt habere symmetriarum rationes. si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in maioribus utemur, vasta et inmania in his ea erunt membra. itaque generatim magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui conscribendas putavi.
对于正厅而言,若中庭宽度为二十尺,则减去三分之一后将余量赋予其空间。若在三十至四十尺之间,则从中庭宽度中划出二分之一赋予正厅。而当在四十至六十尺之间时,将宽度分为五等份,取其中两份分配给正厅。因为较小的中庭不可能与较大的中庭拥有相同的对称比率。事实上,若我们在较小中庭中套用较大中庭的对称比率,则正厅与侧室都无法具备实用性;反之,若在较大中庭中套用较小中庭的比例,这些构件在其中便会显得庞大而笨拙。因此,我认为应当按类别将兼顾实用与观感的精细尺寸比例著录于此。
- 6.3.1asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus
夺格 asseribus 表示手段(“通过椽木”)。第四变格名词 deiectus 作为宾语与 interpensiva 及 collicias 并列,受 habeant 支配。属格 stillicidiorum 修饰 deiectus,意为“使檐溜雨水倾泻入中央蓄水池的落水坡度”。
- 6.3.4Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit quarta dempta, sub trabes extollatur
这是一个相关句结构,主句在 sub trabes extollatur 之前省略了指示词 tanta。从句 quanta longitudo fuerit quarta dempta(“按长度减去四分之一之后的数值有多大”)规定了高度的数值;quarta dempta 为独立夺格。
- 6.3.4Alis dextra ac sinistra latitudinis spatium
Alis 为利害与格(“对侧室而言”),dextra ac sinistra 为地点夺格(“在左右两侧”)。命令性虚拟式动词 constituatur 的主语是 spatium,介词短语 ex tertia parte(部分夺格)用以规定其尺寸基准。
- 6.3.4imagines cum suis ornamentis ad latitudinem alarum sint constitutae
前置词 ad 表示符合或比例(“依据/相称于侧室的宽度”)。imagines 指罗马住宅中陈列的祖先肖像蜡面或半身像。sint constitutae 为命令性虚拟式,表达建筑布局上的规范要求。
