- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.2.1-6.2.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威阐明,建筑师除了严格遵循对称比例的准则外,还必须具备依场地与视错觉通过增减来进行光学微调的洞见,并由此引出下文对住宅中庭比例规则的探讨。
Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti1 proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones. cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem detractionibus aut adiectionibus temperaturas2 et efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
对于建筑师而言,不应有比使建筑物依据固定基准的比例获得精确计算的尺寸更为重大的关切。因此,当对称的规则确立、比例尺寸通过推算阐明之后,根据场地性质、使用功能或外观,通过扣减或增补来作出适度的调配,并做到即使从对称中有所扣减或增补,它仍显得形状端正且在外观上毫无缺憾,这也是属于洞察力所特有的职责。
Alia enim ad manum species esse videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis in aperto, in quibus magni iudicii est opera, quid tandem sit faciundum. non enim veros videtur habere visus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. quemadmodum etiam in scaenis pictis videntur columnarum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana. similiter in navibus remi, cum sint sub aqua directi, tamen oculis infracti videntur; et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
因为一种外观在近处显现如此,另一种在高处则显现不同,在封闭空间内不尽相同,在开敞处亦有差异;在这一切之中,究竟应当如何行事,乃是大智大断的职分。因为视觉似乎并不能产生真实的印象,心智反而常常被其判断所蒙蔽。正如在绘制的舞台布景中,尽管木板无疑如直尺一般平整,却显现出柱子的凸出、托木的外伸以及雕像身形的隆起。同样,船上的桨在水下虽然是笔直的,但在肉眼看来却仿佛是折断的;只要其部分触及液体的最上层平面,它们就显现如其原本那样的笔直,但一旦没入水下,通过自然透明稀薄的介质,它们便将从本体流出的浮游影像送回水面的最上方,而这些影像在彼处受扰动,便似乎给肉眼造成了桨被折断的外观。
Hoc autem sive simulacrorum inpulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus,3 utraque ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat aspectus.
然而,无论我们是通过影像的撞击,抑或是如自然哲学家们所主张的那样通过眼眸射出光线而看见这一点,依循这两种原理解释,似乎都表明外观会使眼睛产生虚妄的判断。
Cum ergo, quae sunt vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur. haec autem etiam ingeniorum acuminibus, non solum doctrinis efficiuntur.
因此,既然真实之物显现为虚妄,且若干事物在眼中所呈现的与其实际情况不一,我认为便不应有任何疑虑:应当依照各地的性质或必要需求来进行扣减或增补,但其方式必须使得在这些作品中毫无缺失之感。然而,这些效果不仅依靠学识,亦需凭借天资的敏锐才能达成。
Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis et latitudinis, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio,4 uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. de qua, quibus rationibus efficiatur, est mihi pronuntiandum, primumque de cavis aedium, uti fieri debeant, dicam.
因此,首先必须确立对称的规则,继而应当规划出未来工程所在场地的长宽底层平面;一旦其尺度得以确定,便应随之依照优美原则调配比例,使得审视者对匀称协调的外观不致产生疑虑。关于这种匀称协调是依何种方式达成的,我必须予以说明;首先,我将讲述宅邸的中庭应当如何建造。
- 6.2.1Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti
在否定比较结构 nulla architecto maior cura 之后,nisi uti 表示排他性限制(相当于“除了……之外没有更重大的关切”),引导带有虚拟式 habeant 的实质性从句。
- 6.2.1providere ad naturam loci aut usum aut speciem detractionibus aut adiectionibus temperaturas
动词 providere 在此支配阴性名词 temperatura 的宾格复数 temperaturas(意为“调配、调整”)作为直接宾语,与表示基准的介词短语 ad naturam... 以及表示手段的夺格 detractionibus aut adiectionibus 搭配。
- 6.2.3sive simulacrorum inpulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus
相关连词 sive... seu... 连接了两个表示手段的修饰夺格短语(分别指伊壁鸠鲁学派的外物影像射入说与柏拉图等流派的眼发光线射出说),均作动词 videmus 的方式状语;uti physicis placet 为插入句(“如自然哲学家们所主张的”)。
- 6.2.5cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio
关系代词具有连词作用的属格 cuius 指向前文的 imum spatium(底层空间/平面),修饰时间从句中的主语 magnitudo;主句主语为 apparatio,谓语为表指令祈愿的现在虚拟式 sequatur,阴性单数宾语 eam 指代 magnitudo(该尺度)。
