← 维特鲁威

建筑十书

§6.1.7-6.1.12

气候对民族特性的影响与适中意大利的优势

作者论述了气候对各民族发音音调、智力与勇武特性的影响,指出位居南北中间调和之地的意大利和罗马人兼具智勇,因而适于统治世界,并由此总结建筑设计亦须因地制宜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1.7

​Igitur quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae, uti in diagrammate musico medianae vocis habent sonitum in sermone; quaeque progredientibus ad septentrionem sunt nationes,1 quod altiores habent distantias mundi, spiritus vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon,2 a natura rerum sonitu graviore coguntur uti; eadem ratione e medio progredientibus ad meridiem gentes paranetarum netarumque acutissimam sonitus vocis perficiunt tenuitatem.

因此,位于南极轴与北极轴回转点中间的各民族,在话语中拥有如同音乐图表中音一样的声音品质;而向北行进所遇的各民族,由于距离天穹的高度更大,其声音的气息受湿气阻抑而落于低音弦及附加音之列,在自然事理的迫使下不得不使用更低沉的声音;依循同样的道理,从中段向南行进所遇的诸民族,则形成如同次高音弦与最高音弦那般极度尖细的声音品质。

§6.1.8

​Hoc autem verum esse, ex umidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur.3 ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur; tunc utrique tangantur. cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse. ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.

然而,从自然潮湿之地产生更低沉的声音、从炽热之地产生更尖锐的声音,这一点是真实的,可以通过如下实验予以观察:取两只在同一窑炉中同样烧制、重量相同且敲击时声音一致的器皿。将其中一只浸入水中,随后从水中取出;接着敲击二者。因为一旦这样做,它们之间的声音将大相径庭,且重量也不可能相等。人体的躯体同样如此,尽管是在同一类构造形式和天球的同一结合下受孕成形,有的因地区的热气而将空气的尖锐气息尖声发出,有的则因湿气的充沛而倾泄出最为低沉的声音特质。

§6.1.9

​Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes; septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores.

同样,由于气候的稀薄,南方民族由于受热气激发的敏锐心智,更为敏捷轻快地运用于计策的谋划;而北方诸族受厚重天候的笼罩,因大气的阻滞而被湿气冷却,心智迟钝。这一情况在蛇类身上便可观察到:当它们体内的阴湿寒气因炎热而耗尽时,它们便极其迅捷地活动;但在冬至和严冬时节,因天候的变迁而受寒冷却,便僵滞不能动弹。因此,如果温热的空气使人的心智更为敏锐,而寒凉的空气反使心智迟缓,这便不足为奇。

§6.1.10

​Cum sint autem meridiane nationes animis acutissimis infinitaque sollertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes; qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur. cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros inter spatium totius orbis terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines.4

然而,南方民族虽具有极其敏锐的心智和无穷的谋略才能,但一旦涉足勇武之事,便在彼处败下阵来,因为他们精神的刚勇已被烈日吸干;而出生于寒冷地区的人们,凭借巨大的英勇且毫无畏惧,对兵刃之暴烈有着更为充分的准备,但由于心智迟钝,不假思索地鲁莽冲撞,缺乏机巧而挫败了自己的谋略。既然这一切在世界中由自然事理如此布置,所有民族均因过度的调配而各不相同,那么在整个大地疆域与各地区之间,罗马人民正是占有着世界正中央的疆界。

§6.1.11

​Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes. quemadmodum enim Iovis stella inter Martis ferventissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet laudes. itaque consiliis refringit barbarorum virtutes, forti manu meridianorum cogitationes. ita divina mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione conlocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur.5

因为在意大利的诸民族,朝向南北两端均最为调和适中,无论是在身体的肢体上,还是在对应于勇武的精神活力上皆是如此。正如木星在最灼热的火星与最寒冷的土星之间居中运行而得到调和一样,依循同样的道理,意大利在北方与南方之间,通过来自双方的调配,拥有着适中且不可战胜的赞誉。因此,它以计谋挫败野蛮人的勇武,以铁腕击碎南方人的心机。神圣的智慧正是将罗马人民的城邦安置于卓越而适中的地域,以便其获得对整个世界的统治权。

§6.1.12

​Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem. Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab natura rerum dispositas animadvertere, exposui et, quemadmodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat constituere aedificiorum qualitates, dixi; itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.

如果确实如此,即不同的地区因天穹的倾斜以各种方式被构建,以至于各民族的本性在出生时也带有不同的精神、体态和特质,那么我们拥有来自事物自然本身的巧妙而清晰的昭示,便无需迟疑于将建筑的设计依据各国民众与民族的特性作适宜的分配。 就我能以最高的理性体察到由自然事理所布置的各地特性而言,我已经作了阐述,并且说明了应当如何根据太阳的运行和天穹的倾角来确立建筑物的特质;因此,我现在将简要解释建筑物中各个门类对称比例的总体与个别的衡量标准。

语法注5 条
  1. 6.1.7quaeque progredientibus ad septentrionem sunt nationes

    progredientibus 为现在分词的与格复数,在此作视点或评判者与格(dativus iudicantis),意为“对行进的人而言”或“随着向……行进”。从句的主语是 nationes,由关系词 quaeque 引导。

  2. 6.1.7ad hypatas et proslambanomenon

    借用自古希腊音乐理论术语:hypatas 为 hypate(字面为“最高弦”,但在音高上为最低音)的宾格复数,proslambanomenon 为附加音(最低音)的宾格单数。介词 ad 表示音高被压低所指向的低音音阶范围。

  3. 6.1.8calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur

    sumantur 是第三人称复数的现在时虚拟语气,表要求或假定(“当取……”)。主语 calices duo 受到被动分词 cocti、性质夺格 aequo pondere 以及由介词短语 ad crepitum(“敲击时”)修饰的性质夺格 uno sonitu 的并列修饰。

  4. 6.1.10veros inter spatium totius orbis terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines

    该句存在修辞性的语序倒装(hyperbaton):宾格形容词 veros 跨过介词短语修饰末尾的名词 fines,而介词 inter 同时统辖 spatium totius orbis terrarum 与 regiones medio mundi,结构意义为“罗马人民占有着位于全世界范围与中央区域之间的正中疆土”。

  5. 6.1.11uti orbis terrarum imperii potiretur

    由 uti(= ut)引导的目的从句。异相动词 potior 通常支配夺格或属格,此处支配属格 imperii,这是古典拉丁语中表达“掌握帝国/统治权”的固定用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.1.7-6.1.12