← 维特鲁威

建筑十书

§5.9.5-5.9.9

柱廊间露天散步道的功效与施工法

本节阐述了列柱廊之间露天空间绿化与散步道的健康益处,说明了利用暗渠与木炭防止泥泞的排水施工方法,指出了其在围城战时作为木料储备处的军事功用,最后预告转入公共浴场的布局论述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.9.5

​Media vero spatia, quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem. et primum oculorum,1 quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit; praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere.

然而,位于列柱廊之间露天的中央空间,看来应当以绿色植被进行装饰,因为露天的散步道具有极大的健康效益。首先是对眼睛而言,因为来自绿植的精微而稀薄的空气,随着身体的运动流入,能洗净视力,从而消除眼中的浑浊水分,留下敏锐的目光与清晰的视野;此外,当身体在散步中因运动而发热时,空气从四肢吸出水分,减少了充盈过盛之症,并通过散发消除超出身体所能承受的过多水分。

§5.9.6

​Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit. ergo si ita videtur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur,2 non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.

这之所以如此,可以从以下事实中看出:当水源位于屋顶之下,或沼泽般的丰沛水源位于地下时,并不会从中升起任何雾状水分;但当露天开阔之处旭日以其热力触及大地时,它便会从潮湿充沛之地激发水汽,将其聚拢并升至高空。因此,如果确实可见露天之处的空气能够从人体中吸出那些有害的水分,正如见到水汽化为云雾从大地升起那样,我认为毫无疑问,在各个城邦中都应当在露天之下设置最为宽阔且华美的散步道。

§5.9.7

​Eae autem uti sint semper siccae et non lutosae, sic erit faciendum. fodiantur et exinaniantur quam altissime. dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur inclinati fastigio. cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur. ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.

为了使这些通道始终干燥而不泥泞,应当按如下方法建造:尽可能深地进行挖掘和清理。在左右两侧建造石砌暗渠,在其朝向散步道的墙壁内,安装带有倾斜坡度的引流管。这些暗渠建成之后,将这些地方填满木炭,然后在上面铺上粗砂并平整这些散步道。这样,由于木炭天然的空隙度以及暗渠中管道的布置,过量的积水将被排走,散步道便得以保持干燥无湿气。

§5.9.8

​Praeterea in his operibus thensauri sunt civitatibus in necessariis rebus a maioribus constituti. in conclusionibus3 enim reliqui omnes faciliores sunt apparatus quam lignorum. sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur. de lignatione, quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur.

此外,在这些建筑物中,先人还为城邦设立了关于生活必需品的储备库。因为在遭受围困时,除了木材之外,所有其余物资的筹备都相对容易。盐容易预先运入,粮食在公私两方面都能较快地储集,倘若匮乏,亦可用蔬菜、肉类或豆类来弥补;水则可通过掘井以及利用屋瓦接取天降暴雨来获得。至于烹饪食物最为必需的木材采伐,其筹备则既困难又繁重,因为它运输缓慢且消耗巨大。

§5.9.9

​In eiusmodi temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et mensurae tributim singulis capitibus designantur. ita duas res egregias hypaethroe ambulationes praestant, unam in pace salubritatis, alteram in bello salutis.4 ergo his rationibus ambulationum explicationes non solum post scaenam theatri, sed etiam omnium deorum templis effectae magnas civitatibus praestare poterunt utilitates. Quoniam haec nobis satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum demonstrationes.

在这种危急时期,这些散步道便会开放,并按部族划分份额分配给每个人。如此,露天散步道便提供了两项卓越的益处:和平时期增进健康,战争时期保全安全。因此,依据这些原则所展开的散步道规划,不仅在剧场舞台之后,而且在所有神祇的殿宇处建造,都能为城邦带来巨大的益处。 既然这些内容看来已被我们充分阐明,接下来将说明公共浴场的规划布局。

语法注4 条
  1. 5.9.5et primum oculorum

    承接前句谓语名词短语 magnam salubritatem 的省略结构。句中省略了 salubritatem(或主格 salubritas),属格 oculorum 起限定修饰作用(“眼睛的健康”)。

  2. 5.9.6quemadmodum ex terra per nebulas videntur

    比较从句中的动词省略。可承接前句的 exsugantur 而补出被动不定词 exsugi(“正如水分被看到通过云雾从大地吸出那样”),亦可将 videntur 本身理解为“(化为云雾从大地升起)被看见”。各语言译文统一体现空气抽取人体水分与大地升腾云雾现象之间的对应结构。

  3. 5.9.8in conclusionibus

    conclusio 在此处为军事术语,意为“被包围”或“围城战”。下文列举盐、谷物、水以及木材的储备调配,明确了此处的围城与补给背景。

  4. 5.9.9unam in pace salubritatis, alteram in bello salutis

    属格 salubritatis 与 salutis 是对指代 duas res 的分配代词 unam 与 alteram 作同格或内容说明的属格(“其一是和平时期的健康,其二是战争时期的安全”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.9.5-5.9.9