← 维特鲁威

建筑十书

§5.10.1-5.10.5

公共浴场的布局供暖结构与各室比例

维特鲁威阐述了公共浴场的选址采光、男女分区的共用供暖配置、悬空地面与地下供暖炉的建造、防潮双层拱顶的工法、各浴室与浴池的比例尺寸,以及斯巴达式发汗室的正圆设计与控温机制。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.10.1

​Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone. ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum. et item est animadvertendum, uti caldaria muliebria et virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata; sic enim efficietur, ut vasaria et hypocausis communis sit eorum utrisque. aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum,1 testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.

首先,应当选择尽可能最温暖的地点,即背对北风和东北风的方位。热气浴室与温水浴室本身应当从冬至日落(西南方向)采光;如果地势有所阻碍,无论如何也要从正南采光,因为沐浴的适宜时间主要被定在从正午至傍晚。同样需要注意的是,男女热气浴室应紧邻并布置在同一区域;因为如此一来,便能使两者的锅炉房与地下供暖炉共用。在供暖炉上方应布置三个青铜大锅:一个是热水锅,第二个是温水锅,第三个是冷水锅;其布置方式应当使得:从温水锅流入热水锅多少热水,便以相同分量从冷水锅流入温水锅,并且浴池的拱顶也能由公用的供暖炉进行加热。

§5.10.2

​Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se; ita flamma facilius pervagabitur sub suspensione. supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae; altitudinem autem pilae habeant pedes duo. eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, quae sustineant pavimentum.

热气浴室的悬空地面应按如下方式建造:首先用一尺半见方的瓦砖铺设向供暖炉倾斜的底面,以便当球被掷入时无法停留在内,而是自行滚回炉口;这样火焰便更容易在悬空地面下方扩散蔓延。在底面之上,用八寸见方的砖砌筑立柱,其排布应使得两尺见方的瓦砖能够放置其上;立柱的高度应为两尺。这些立柱用掺入毛发揉匀的黏土砌成,其上放置承托地面的两尺瓦砖。

§5.10.3

​Concamarationes vero si ex structura factae fuerint, erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. sed hoc ita erit faciendum. regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis; eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totae concamarationes in ferro nitentes sint perfectae. earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quae ad pavimentum spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur. eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint, meliorem habebunt usum; non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.

至于拱顶构造,若以砌石建造则更为适用;但若是木结构屋架,则应在下方附设陶瓦结构。然而这应当如此施工:制成铁条或铁拱,以尽可能密集的铁钩将其悬吊在木屋架之下;这些铁条或铁拱应当如此排列,使得无边沿的平瓦能够搭置并承托在两根铁件之间,从而整个拱顶均依托于铁构件得以完成。这些拱顶接缝的上表面用掺入毛发揉匀的黏土抹平;而面向地面的下表面,则先用掺有碎陶片的石灰浆打底,然后以白灰抹面或精致抹灰予以打光。热气浴室中的这些拱顶如果做成双层的,效果会更好;因为蒸气中的湿气将无法腐蚀木屋架的木料,而只会在双层拱顶之间游荡。

§5.10.4

​Magnitudines autem balneorum videntur fieri pro copia hominum sint ita compositae. quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit,2 praeter scholam labri et alvei. labrum utique sub lumine faciundum videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem. scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum, expectantes reliqui recte stare possint. alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.

浴场的大小固然根据人口多寡来定,但应按如下比例配置:除去洗手盆与浴池的休息空间外,长度减去三分之一即为宽度。洗手盆无论如何都应当建在窗户之下,以免围立的人群用自身阴影遮蔽光线。而洗手盆的活动空间必须建得宽敞,以便当先来者占满四周位置时,其余等候者仍能妥善站立。浴池在墙壁与隔矮墙之间的宽度不得少于六尺,以便由此减去下层踏步与休息座台所占的两尺空间。

§5.10.5

​Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario; eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam curvaturam hemisphaerii.3 mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur, ex eoque clipeum aeneum catenis pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur sudationis temperatura. ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes pervagetur.

斯巴达式干热蒸气室与发汗室应与温水浴室相连;其自地面至半球穹顶弧线起拱处的高度,应与它们的宽度相等。在半球中央应留出一个采光通气孔,并用链条从中垂挂一面青铜圆盾;通过将圆盾提起或降下,便可调节发汗室的温度。这间蒸气室本身似乎应当用圆规画成正圆形,以便火焰与蒸气的力量能从中央沿着曲面环形均匀地向四周扩散。

语法注3 条
  1. 5.10.1quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum

    相关代词结构。“quantum...”从句先行,主句“influat”的相应指示代词(tantum)被省略。此句描述了一种联锁补水系统:从温水锅向热水锅流出补充了多少热水,便以相同方式(ad eundem modum)从冷水锅向温水锅自动流入等量的冷水。

  2. 5.10.4quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit

    表比例计算的结构。其中“tertia dempta”(减去三分之一)为夺格独立结构,修饰关系从句“quanta longitudo fuerit”(长度为多少),主句“latitudo sit”规定宽度应为长度扣除三分之一后的数值(即长宽比为3:2)。

  3. 5.10.5ad imam curvaturam hemisphaerii

    介词“ad”与最高级形容词“ima”结合,表示垂直方向的度量终点:“直至半球曲面的最下部”,即圆筒形墙体过渡到半球穹顶内缩的起拱线高度。维特鲁威在此规定自地面至穹顶起拱处的墙体高度应当与该室的直径(宽度)相等。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.10.1-5.10.5