← 维特鲁威

建筑十书

§5.9.1-5.9.4

剧场后方列柱廊的功能与三种柱式比例

作者列举了剧场后方列柱廊(用于避雨与备戏)的实例,并详述了其平面尺度以及多立克、爱奥尼和科林斯三种柱式的模数比例规则。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.9.1

​Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro,1 choragiaque laxamentum habeant ad comparandum. uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte2 odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit); Smyrnae Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte est scaenae supra stadium; ceterisque civitatibus, quae diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes.

在舞台之后应当建造列柱廊,以便在突降暴雨中断演出时,民众能有从剧场退避之处,剧装道具亦能有筹备的宽裕空间。例如庞培列柱廊,同样在雅典有欧墨尼斯列柱廊和自由之父神庙,以及走出剧场时位于左侧的音乐堂(该音乐堂由地米斯托克利布置石柱,并利用波斯战利品中的船只桅杆与帆桁覆顶;而且正因如此,它在米特拉达梯战争中被焚后,阿里奥巴尔赞国王也将其复原);士麦那的斯特拉托尼刻柱廊;特拉勒斯在体育场上方、舞台两侧皆有列柱廊;在其他拥有更为精细建筑师的城邦中,剧场周围也都有列柱廊与散步回廊。

§5.9.2

​Quae videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas. latitudines autem earum ita oportere fieri videntur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exterioris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias et a medianis ad parietes, qui circumcludunt porticus ambulationes. medianae autem columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed ​Aut ionico aut corinthio genere deformentur. columnarum autem proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus, quibus in aedibus sacris scripsi; aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV. ex eis partibus una constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis erit explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia parte; altitudo columnae praeter capitulum XIIII modulorum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum duorum et moduli sextae partis. ceteri operis modulationes, uti in aedibus sacris in libro IIII scriptum est, ita perficiantur.

这些设施看来应当如此布置:即采用双重柱廊,外部设带有额枋与装饰、依据模数规则制成的多立克柱。至于其宽度,看来应当这样建造:从最外侧列柱的下部到中间列柱,以及从中间列柱到环绕柱廊通道的墙壁,其宽度均与外侧柱的高度相等。而中间的柱子应当比外侧的柱子高出五分之一,但须采用爱奥尼或科林斯样式来塑造。然而,柱子的比例与匀称关系并不遵循我论述神庙时所写的那些原则;因为它们在众神殿宇中应当具有一种庄严,而在列柱廊及其他建筑物中则应具备另一种纤巧。因此,如果柱子属于多立克样式,便将其连同柱头在内的高度分为十五份。从这些份中确定一份作为模数,整个工程的展开都将依照这一模数的比率进行。柱身底部的粗细应为两模数;柱间距为五模数半;除去柱头的柱高为十四模数;柱头的高为一模数,宽为两模数加六分之一模数。其余工程的模数调节,则按照第四卷中关于神殿所写的规定予以完成。

§5.9.4

​Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; spira cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm3 autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem. stylobatisque adiectio quae fit per scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est in libro tertio, sumatur. epistylia, coronae ceteraque omnia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur.

但如果制作爱奥尼式柱,除去柱础与柱头,柱身应分为八份半,其中一份给予柱的粗细;连同柱座在内的柱础定为柱粗的一半;柱头的比率则按照第三卷所阐明的方式制作。如果是科林斯式,柱身与柱础同爱奥尼式一样;而〔柱子〕则应按照第四卷所写的方式具备柱头的比例。通过不平等垫木对柱基平台所作的增补,应取自第三卷上述的图样规则。额枋、檐口及所有其他构件,都应根据前几卷的记述按照柱的比例加以展开。

语法注3 条
  1. 5.9.1habeat populus, quo se recipiat ex theatro

    由关系副词 quo 引导的关系从句中,动词 recipiat 使用现在时虚拟式,表示目的或潜在可能(“民众得以退避之处”),其语法功能亦相当于间接审议疑问句。

  2. 5.9.1exeuntibus e theatro sinistra parte

    exeuntibus 为现在分词的复数与格,用作基准与格(dativus iudicantis),表示空间方位视角:“对于走出剧场的人而言,在左侧”。

  3. 5.9.4capitulûm

    抄本异文 capitulûm 是复数属格 capitulorum 的古体缩略形。它在此作为述谓动词 habeant 的宾语 ratio 的定语属格(“具备柱头的比例”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.9.1-5.9.4