← 维特鲁威

建筑十书

§5.5.1-5.5.8

剧场共鸣瓮的配置与声学效果

维特鲁威详细阐述了在剧场中根据三种音乐体系安装青铜共鸣器的方法,列举了中小型与大型剧场的具体配置规则,并说明了木质剧场的自然共鸣以及在意大利地方与希腊城邦的实际应用先例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.5.1

​Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente et ex ordine ad disdiapason. postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque habeant locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant in parte, quae spectat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede; contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.

因此,基于这些探究,应当根据剧场的规模,按照数学比例制造青铜器皿,并且制作它们的方式应使其在受击撞时,彼此之间能够发出四度、五度并依次直到双八度的声响。随后,依照音乐理论在剧场的坐席之间构筑小室,将它们安置于其中,使其不触碰任何墙壁,周围留有空隙,且顶部上方存有空间;它们应当倒置安放,并在朝向舞台的一侧垫以不低于半英尺高的楔木;与这些小室相对,应当在下方阶梯座位的基座处留出长两英尺、高半英尺的开口。

§5.5.2

​Designationes autem eorum, quibus in locis constituantur, sic explicentur. si non erit ampla magnitudine theatrum, media altitudinis transversa regio designetur et in ea tredecim cellae duodecim aequalibus intervallis distantes confornicentur, uti ea echea, quae supra scripta sunt, ad neten hyperbolaeon sonantia1 in cellis, quae sunt in cornibus extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon,2 tertia diatessaron ad paramesen, quarta ad neten synhemmenon, quinta diatessaron ad mesen, sexta diatessaron ad hypaten meson, in medio unum diatessaron ad hypaten hypaton.

至于它们应当安置在何处的布局,则阐述如下。如果剧场规模不大,则应在半高处划定一条横向区域,并在其中筑起以十二个等间距隔开的十三间拱顶小室,以便使上述那些共鸣器按如下方式安置:与超高音列最高音相协和发声的器皿,作为第一组安置在两端边缘的小室中;从两端数起的第二间小室中,安置与分离音列最高音成四度的器皿;第三间中,安置与附中音成四度的器皿;第四间中,安置与结合音列最高音相应的器皿;第五间中,安置与中音成四度的器皿;第六间中,安置与中音列最低音成四度的器皿;正中唯一的一间小室中,安置与最低音列最低音成四度的器皿。

§5.5.3

​Ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum cava excitaverit auctam claritatem3 et concentu convenientem sibi consonantiam. sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes IIII, uti tres efficiantur regiones cellarum transverse designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni. et ab imo quae erit prima, ea ex harmonia conlocetur, ​Ita uti in minore theatro supra scriptum est. in mediana autem prima in extremis cornibus ad chromaticen hyperbolaeon habentia sonitum ponantur, in secundis ab his diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad chromaticen synhemmenon, quartis diatessaron ad chromaticen meson, quintis diatessaron ad chromaticen hypaton, sextis ad paramesen, quod et ad chromaticen hyperbolaeon diapente et ad chromaticen synhemmenon diatessaron habet consonantiae communitatem.

如此,按照这一理论推算,从舞台如自中心处倾泻而出的声音回旋展开,以其触碰击打各个器皿的空腔,便会激发出倍增的清晰度,并通过合鸣形成与自身相谐的协和。然而,如果剧场的规模较大,那么高度应被划分为四部分,从而横向规划出三层小室区域:一层用于和声体系,第二层用于半音体系,第三层用于全音体系。自底部起的第一层,应当根据和声体系来安置,正如上文针对较小剧场所述的那样。而在中间一层,应当首先在两端边缘的小室中放置与半音体系超高音相谐发声的器皿;从此处数起的第二间小室中,放置与半音体系分离音成四度的器皿;第三间中,放置与半音体系结合音相应的器皿;第四间中,放置与半音体系中音成四度的器皿;第五间中,放置与半音体系最低音成四度的器皿;第六间中,放置与附中音相应的器皿,因为此音与半音体系超高音共享五度协和,并与半音体系结合音共享四度协和。

§5.5.5

​In medio nihil est conlocandum, ideo quod sonitûm nulla alia qualitas in chromatico genere symphoniae consonantiam potest habere. in summa vero divisione et regione cellarum in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon diezeugmenon, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis diatessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad diatonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum communitates.

正中间不得安置任何器皿,因为在半音类别中,没有任何其他音质能够拥有协和体系的和谐。然而在小室的最上层划分区域中,应当在两端首间小室中放置针对全音体系超高音制作并发声的器皿;在第二间中,放置与全音体系分离音成四度的器皿;第三间中,放置与全音体系结合音相应的器皿;第四间中,放置与全音体系中音成四度的器皿;第五间中,放置与全音体系最低音成四度的器皿;第六间中,放置与前加音成四度的器皿;正中则放置与中音相应的器皿,因为该音与前加音共享八度协和,并与全音体系最低音共享五度协和。

§5.5.6

​Haec autem si qui voluerit ad perfectum facile perducere, animadvertat in extremo libro diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno vigore et industria generatim divisis modulationibus constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus his attenderit, ad audientium delectationes facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones.

如果有人希望轻松将这些原则付诸完善,应当留意本书末尾依音乐理论绘制的图表,那是阿里斯托克塞诺斯以巨大的精力与勤勉、按类别划分旋律而建立并留存下来的;关于该图表,若有人结合这些推论加以研读,便能更容易地实现剧场的完备,以娱听众。

§5.5.7

​Dicet aliquis forte multa theatra quotannis Romae facta esse neque ullam rationem harum rerum in his fuisse; sed errabit in eo, quod omnia publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas necesse est sonare.4 hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis. cum autem ex solidis rebus theatra constituuntur, id est ex structura caementorum, lapide, marmore, quae sonare non possunt, tunc echeis hae rationes sunt explicandae.

也许有人会说,罗马每年建造许多剧场,其中却没有任何关于这些事项的讲究;但他在此点上有所误解,因为所有公共木质剧场都拥有大量的木板铺设,这些木板必然会产生共鸣。事实上,这也可以从那些齐特拉琴弹唱者身上观察到:当他们想要以更高的音调歌唱时,便转向舞台的大门,从而借助其辅助获得人声的共鸣。然而,当剧场由坚固的材料——即由碎石混凝土、石料、大理石等无法发声的结构——筑成时,就必须借助共鸣器来运用这些理论。

§5.5.8

​Sin autem quaeritur, in quo theatro ea sint facta, Romae non possumus ostendere, sed in Italiae regionibus et in pluribus Graecorum civitatibus. etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit. multi etiam sollertes architecti, qui in oppidis non magnis theatra constituerunt, propter inopiam fictilibus doliis ita sonantibus electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt utilissimos effectus.

但如果有人探问这些装置曾在何处的剧场中实行过,我们无法在罗马指明,却能在意大利的各个地区以及希腊人的许多城邦中指明。我们也有卢基乌斯·穆姆米乌斯作为明证:他在摧毁科林斯人的剧场后,将那些青铜器皿运往罗马,并用战利品将其奉献于月神庙。许多在非大城镇中建造剧场的熟练建筑师,由于物资匮乏,也挑选了能依此发声的陶制大瓮,并按此种推算加以布置,从而取得了极其有益的成效。

语法注4 条
  1. 5.5.2ad neten hyperbolaeon sonantia

    介词 ad 在此表示基准或契合,意为“与……音调相一致”或“针对……定音”。现在分词 sonantia 为中性主格复数,修饰前文的 ea echea,意指调谐至与“超高音列最高音”相共鸣的器皿。

  2. 5.5.2secunda ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon

    省略句结构。secunda 可理解为与小室(cella/cellis)呼应,或作中性复数代指器皿,句中承前省略了 conlocentur 及分词 sonantia。diatessaron(四度音)作同位语或说明语,意指在自两端数起第二间小室中,放置比前一音低完全四度、针对“分离音列最高音”定音的器皿。

  3. 5.5.3excitaverit auctam claritatem

    excitaverit 是完成时虚拟式,在主句中充当潜在虚拟式(或替代将来完成时直陈式以表示必然导致的结果)。主语为 vox a scaena profusa,由过去分词 auctam 修饰的 claritatem 作其直接宾语,意为“激发出增强的清晰度”。

  4. 5.5.7quod omnia publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas necesse est sonare

    quod 引导的名词性说明从句,对前文 errabit in eo 进行具体阐述。quas 为阴性复数宾格关系代词,先行词为 tabulationes,并在无人称结构 necesse est 中担任不定式 sonare(不及物动词“鸣响、发声”)的逻辑主语(宾格加不定式结构)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.5.1-5.5.8