← 维特鲁威

建筑十书

§5.4.1-5.4.9

基于阿里斯托克塞诺斯理论的和声学原理

维特鲁威依据阿里斯托克塞诺斯的音乐理论,系统阐述了声音的连续与分立运动、三种旋律体系(和声、半音、全音体系)、四音音列及其固定音与可变音,以及主要的协和音程分类。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.4.1

​Harmonice autem est musica litteratura obscura et difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt notae.1 quam si volumus explicare, necesse est etiam graecis verbis uti, quod nonnulla eorum latinas non habent appellationes. itaque ut potuero quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.

然而,和声学是一门晦涩而深奥的音乐理论,尤其是对于那些不熟悉希腊文献的人而言。如果我们想要阐明它,就必须同时使用希腊语词汇,因为其中有些概念缺乏拉丁语称谓。因此,我将尽我所能,依据阿里斯托克塞诺斯的著作作出最清晰的阐释,附上他的图表,并标明各个音的定义,以便那些更加专心研读的人能够更容易理解。

§5.4.2

​Vox enim mutationibus cum flectitur, alias fit acuta, alias gravis; duobusque modis movetur, e quibus unus effectus habet continuatos, alter distantes. continuata vox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media apparentia, uti sermone cum dicamus: sol lux flos vox. nunc enim nec unde incipit nec ubi desinit, intellegitur, †sed quod ex acuta facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auribus.2 per distantiam autem e contrario. namque cum flectitur inmutatione, vox statuit se in alicuius sonitus finitione, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo non constans apparet sensibus, uti in cantionibus cum flectentes vocem varietatem facimus. modulationis itaque intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus, medianis autem patentia intervallis obscurantur.

因为当声音通过各种变化而弯曲折转时,它时而变高,时而变低;它以两种方式运动,其中一种具有连续的作用,另一种则具有分立的音程。连续的声音既不停留在固定的界限上,也不停留在任何单一地点,它使得终界不明显,而中间的间隔却显现出来,正如同我们在日常谈话中说出“sol, lux, flos, vox”时一样。因为此时人们既无法明了它始于何处,也无法明了它终于何处,但听觉能够感知它从高音变为低音、又从低音变为高音。然而通过分立的音程运动则截然相反。因为当声音通过音调变化而折转时,它会将自身确立在某个声音的界限上,继而确立在另一个界限上,并且通过频繁地来回这样进行,在感觉中显现为不连续的,正如同我们在歌曲中折转声音以产生变化时那样。因此,当声音在旋律的音程中流转时,它从何处开始以及在何处结束,都在清晰可见的音之界限中显明出来,而中间的部分则因开敞的音程而被隐蔽。

§5.4.3

​Genera vero sunt modulationum tria: primum quod Graeci nominant ἁρμονίην, secundum χρῶμα, tertium διάτονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam habet auctoritatem. chroma subtili sollertia ac crebritate modulorum suaviorem habet delectationem. diatoni vero, quod naturalis est, facilior est intervallorum distantia. in his tribus generibus dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod harmonia et tonos et dihesis habet binas (dihesis autem est toni pars quarta; ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae);3 chromati duo hemitonia in ordine sunt composita, tertium trium hemitoniorum est intervallum; diatono toni duo sunt continuati, tertium hemitonium finit tetrachordi magnitudinem. ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis et hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separatim uniuscuiusque generis finibus considerantur, dissimilem habent intervallorum designationem.

旋律的类别(音级体系)共有三种:第一种希腊人称之为和声体系(自然四分之音体系),第二种是半音体系,第三种是全音体系。和声体系的旋律是由技巧构想而成的,因此其歌调具有极其庄严和卓越的威严。半音体系凭借细腻的技巧和密集的小音阶带来更为悦人的享受。至于全音体系,由于顺应自然,其音程的跨度更为易于掌握。在这三种类别中,四音音列的排列各不相同:和声体系拥有两个全音和两个四分之一音(四分之一音是全音的四分之一,因此在半音之中容纳了两个四分之一音);在半音体系中,按顺序排列两个半音,第三个音程则是三个半音的跨度;在全音体系中,两个全音相连,第三个半音则界定了四音音列的跨度。这样,在三种类别中,四音音列都均衡地由两个全音和一个半音构成,但当结合各类别的界限分别加以考量时,它们具有不同的音程配置。

§5.4.4

​Igitur intervalla tonorum et hemitoniorum et diheseon tetrachordorum in voce divisit natura finîtque terminationes eorum mensuris intervallorum quantitate, modisque certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam artifices, qui organa fabricant, ex natura constitutis utendo comparant ad concentus convenientes eorum perfectiones.4

因此,大自然在声音中划分了四音音列的全音、半音与四分之一音的音程,并根据各音程尺度的数量确定了它们的界线,以特定的间隔调式确立了其性质;制造乐器的工匠们也正是利用大自然所确立的这些法则,调整其乐器的完善性,以适应和谐的合奏。

§5.4.5

​Sonitus, qui graece φθόγγοι dicuntur, in unoquoque genere sunt X et VIII, e quibus VIII sunt in tribus generibus perpetui et stantes, reliqui X, cum communiter modulantur, sunt vagantes. stantes autem sunt, qui inter mobiles interpositi continent tetrachordi coniunctionem et e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes; appellantur autem sic: proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synhemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon. mobiles autem sunt, qui in tetrachordo inter inmotos dispositi in generibus ex locis loca mutant; vocabula autem habent haec: parhypate hypaton, lichanos hypaton, parhypate meson, lichanos meson, trite synhemmenon, paranete synhemmenon, trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon, paranete hyperbolaeon.

希腊语中称为“音”的元素在每个类别中共有十八个,其中八个在三种类别中是恒常固定的,其余十个在共同构成旋律时则是可变的。固定音是那些插在可变音之间、维系四音音列结合、并在各类别差异中始终保持在其自身界线内的音;它们的名称如下:前加音、最低音之最低音、中音之最低音、中音、结合音之最高音、附中音、分离音之最高音、超最高音。而可变音则是那些在四音音列中布置于不动音之间、在各类别中从一处变换到另一处的音;它们具有以下名称:最低音之次低音、最低音之食指音、中音之次低音、中音之食指音、结合音之第三音、结合音之次高音、分离音之第三音、分离音之次高音、超最高音之第三音、超最高音之次高音。

§5.4.6

​Ei autem qua moventur, recipiunt virtutes alias; intervalla enim et distantias habent crescentes. itaque parhypate, quae in harmonia distat ab hypate dimidium hemitonium, in chroma transmutata habet hemitonium. quae lichanos in harmonia dicitur,5 ab hypate distat hemitonium, in chroma translata progreditur duo hemitonia, in diatono distat ab hypate tria hemitonia. ita X sonitus propter translationes in generibus efficiunt triplicem modulationum varietatem.

它们依其移动的方式而获得不同的特性;因为它们具有不断扩大的音程与跨度。因此,在和声体系中与最低音相距半个半音的次低音,在转换到半音体系中时便拥有一个半音。在和声体系中被称为食指音的音,与最低音相隔一个半音,转移到半音体系中则前进了两个半音,而在全音体系中与最低音相距三个半音。就这样,十个音由于在各类别中的位置转移,产生了三重不同的旋律变化。

§5.4.7

​Tetrachorda autem sunt quinque: primum gravissimum, quod graece dicitur ὕπατον, secundum medianum, quod appellatur μέσον, tertium coniunctum, quod συνημμένον dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμένον nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece ὑπερβόλαιον dicitur. concentus, quos natura hominis modulari potest, graece quae συμφωνίαι dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente, et disdiapason.

四音音列共有五个:第一个也是最低的,希腊语称之为最低音列;第二个是中间的,称为中音列;第三个是结合的,称为结合音列;第四个是分离的,称为分离音列;第五个也是最高的,希腊语称为超高音列。人类自然能够调谐的协和音,在希腊语中被称为协和体系,共有六种:四度协和音、五度协和音、八度协和音、十一度协和音、十二度协和音以及双八度协和音。

§5.4.8

​Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente.

它们从数字中获得名称,是因为当声音停留在诸音的一个界限上,并从那里弯折变化而到达第四个终点时,便被称为四度音;到达第五个终点时,便被称为五度音。

§5.4.9

​Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.

因为当产生琴弦的鸣响或人声的歌唱时,在两个音程之间,或在三个、六个、七个音程之间,都无法形成协和;而是正如上文所述,从四度、五度并依序直到双八度的协和,才拥有源自人声一致本性的明确界限。

语法注5 条
  1. 5.4.1maxime quidem quibus graecae litterae non sunt notae

    quibus 是关系代词 qui 的与格形式,其先行词(如 eis)被省略,在此作判断或关涉与格,意为“尤其是对那些不熟悉希腊文献的人而言”。

  2. 5.4.2sed quod ex acuta facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auribus

    quod 引导一个表示事实的名词性从句,作 apparet 的主语分句(“但声音由尖锐变低沉、由低沉变尖锐这件事,对耳朵是显而易见的”),与前面的 nec unde incipit nec ubi desinit, intellegitur 构成对比。

  3. 5.4.3dihesis autem est toni pars quarta; ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae

    dihesis 对应希腊语 δίεσις,指自然四分之音体系(和声体系)中的四分之一全音。接下来的句子在逻辑上指出:因为一 diesis 为四分之一全音,所以在半音(hemitonium)中包含两个 dieses。

  4. 5.4.4quibus etiam artifices, qui organa fabricant, ex natura constitutis utendo comparant ad concentus convenientes eorum perfectiones

    quibus 可视为联系关系代词夺格或与 utendo 相关联。utendo 支配由分词短语构成的名词化结构 ex natura constitutis(“通过使用由自然所确立的法则”),eorum 指代前文的 organa,作 perfectiones 的领属定语。

  5. 5.4.6quae lichanos in harmonia dicitur

    关系代词 quae 的先行词并未单独出现,而是直接将名词 lichanos 吸收进关系从句内部(名词前置吸引),作后文的主语,意为“在和声体系中被称为食指音的那个音”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.4.1-5.4.9