- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.6.1-5.6.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了基于几何图形的罗马剧场平面与立面比例规范(包括观众席、演坛与乐池),论及依实用与场地限制调整匀称关系的必要性,并说明了悲剧、喜剧与萨堤洛斯剧三种舞台背景的规制。
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, quae paribus intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologia astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione, qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem.
剧场本身的平面布局应当按如下方式进行:依底层台阶的周长规模,确立中心点并围绕其画出圆形轮廓,在该圆内绘制四个等边三角形,它们以等距触及外圆周轮廓——占星家们在黄道十二宫的占星术中也是根据星辰的音乐和谐,借由这四个三角形进行推算的。在这些三角形中,最靠近舞台的一条边,在其截断圆周弧线的那一区域,确定了舞台正立面的界线;从该处通过中心引一条与之平行的线,该线将正舞台演坛与乐池区域隔开。
Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scaena dant operam, in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata. et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti, qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem; supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur.
如此,演坛的宽度将比希腊人的更宽,因为所有的演员都在舞台上演戏,而乐池中则指定为元老院议员的席位。演坛的高度不应超过五英尺,以便坐在乐池中的人们能够观赏到所有演员的姿态动作。剧场中的观众席楔形区应当这样划分,即沿着圆周弧线延伸的三角形各顶点,引导楔形区之间的登道与楼梯直至第一层环形通道;而在其上方,通过交错的路径来引导上方中间的楔形区。
Hi autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero VII; reliqui quinque scaenae designabunt compositionem: et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera versurarum. gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur gradus ne minus alti sint palmopede, ne plus pedem et digitos sex; latitudines eorum ne plus pedes duo semis, ne minus pedes duo constituantur.
这些位于底层并引导阶梯的顶点共有七个;其余五个顶点则决定舞台的构成:中央的一个顶点必须在正对自身处设有王者之门,位于左右的顶点则决定客房之门的布局,最外侧的两个顶点则面向侧翼走道。安放座席的观众台阶,其高度不得小于一英尺一掌宽,也不得大于一英尺六指宽;其宽度应规定为不大于两英尺半,不小于两英尺。
Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae altitudine libratum perficiatur, ideo quod vox crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet. namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, quam perveniet primo.1
设于最高阶梯层上的柱廊屋顶,其水平高度应当与舞台高度拉平,这是为了使均匀增大的声音能够到达最高台阶层与屋顶。因为如果不平齐,屋顶越低,声音便越会在其最先到达的高度上被截断。
Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur,2 et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis altitudinem habebunt eorum confornicationes.
在底层台阶之间,乐池具有多大的直径,便取其六分之一;在两端的侧角处,下层座席依这一尺寸垂线截断,在截断之处设立通道的过梁;因为这样一来,它们的拱顶结构便能具有足够的高度。
Scaenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet. podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri. supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte. pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte. supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores; epistylium et ornamenta earum columnarum quinta parte. item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte; columnae summae medianarum minus altae sint quarta parte; epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem.
舞台的长度应当为乐池直径的两倍。从演坛水平面算起的基坛高度,包含顶线饰和基座嵌条,为乐池直径的十二分之一。基坛之上,包含柱头和柱础的柱子高度为该直径的四分之一;额枋及饰带为这些柱子高度的五分之一。其上的矮墙连同波浪饰和顶线饰,为下层矮墙高度的二分之一。矮墙之上的柱子在高度上应比下层柱子小四分之一;额枋及饰带为这些柱子的五分之一。同样,若设有第三层上部舞台,则最顶层的〔矮墙〕为中间矮墙的二分之一;最顶层的柱子应比中间层的矮四分之一;这些柱子的额枋连同顶线饰同样应为高度的五分之一。
Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari. sunt enim res, quas et in pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine fieri propter usum, uti gradus. diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque rerum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum.3 hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus.
然而,并非在所有剧场中,匀称比例都能迎合一切法则与功用,建筑师必须明察在何种比例下必须遵循匀称,在何种比例下须根据场地特性或工程规模加以调节。因为有一些构件,无论在小型还是大型剧场中,出于实用目的都必须制成相同的尺寸,如台阶、环形通道、矮墙、走道、登阶、演坛、裁判席,以及任何其他介于其间的构件;为了不阻碍使用,必然性迫使在这些构件上偏离匀称比例。同样,若因物资的匮乏——即大理石、木材以及工程中所备其他物品的不足——而有所欠缺,只要不做得过于失度而保有理性的分寸,稍微有所删减或增补也并非不当。然而这只有在建筑师富有实践经验,且不乏通达的才智与巧妙构思时,方能实现。
Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci περιακτους dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis versentur mutentque speciem ornationis in frontes. secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam.
舞台本身也有明确制定的规则,使中央大门具有王宫的装饰,左右大门具有客舍的装饰;其次是为舞台景物布置预备的空间,希腊人称这些地方为转景机,因为在这些位置上设有可旋转的三角形机械,各面带有独特的装饰形态,当剧情发生转变或神祇伴随着突发的雷声降临之时,它们便旋转并在正面变换装饰景象。紧邻这些地方的是向前凸出的侧翼,分别构成一条自广场而来、另一条自异邦而入的舞台通道。
Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodis speciem deformati.
舞台背景共有三类:一类称为悲剧背景,第二类为喜剧背景,第三类为萨堤洛斯剧背景。这三者的装饰依互不相同且不对等的规则而设:悲剧背景以石柱、三角楣、雕像及其他王家器物来描绘;喜剧背景具有私人宅邸和外凸阳台的样貌,并依普通建筑的规制模拟排布着开窗的透视景致;萨堤洛斯剧背景则以树木、洞窟、山峦以及其他乡野之物加以装饰,描绘为田园风光画的形态。
- 5.6.4quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, quam perveniet primo
该句是与 quo minus 相对的主句相关副词 eo 被省略的比例比较结构(即 '[eo magis] vox praeripietur')。同时,关系代词 quam 承接了先行词 ad eam altitudinem 的介词含义,相当于省略了介词的 ad quam 或 in quam,意为“屋顶越低,声音便越会在其最先到达的高度上被截断”。
- 5.6.5Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur
此句属于关系从句将先行词(diametros)纳入内部,而在主句中以指示代词属格 eius 加以呼应的倒装先取结构(prolepsis)。句法骨架为:'quod diametron habuerit orchestra..., eius [diametri] sexta pars sumatur'(乐池具有何种直径,便取该直径的六分之一)。
- 5.6.7dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum
由表示限制条件的连词 dum(只要/在……限度内)搭配否定虚拟语气 ne 构成的条件让步结构。它为谓语 non erit alienum(并非不妥)设定了限定条件:“只要这不做得过于失当,而是带有理性的感觉”。
