← 维特鲁威

建筑十书

§5.11.1-5.11.4

希腊式摔跤场与体育馆的布局设计

维特鲁威详述了希腊式摔跤场与体育馆的布局构成(包括围廊柱廊、青年室及各类浴室的排布、户外跑道和运动场的规格),并总结了城墙内公共建筑的论述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.11.1

​Nunc mihi videtur, tametsi non sint italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare1 et, quemadmodum apud Graecos constituantur, monstrare. in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.

现在我觉得,尽管摔跤场建筑并不属于意大利的传统,但既然已有成规流传下来,就应当加以阐述,并展示它们在希腊人中是如何建造的。在摔跤场中,方形或长方形的列柱围廊应如此建造,使其具有两希腊里的环行步道周长(希腊人称之为双里跑道);其中三条柱廊布置为单列,第四条朝向南方的柱廊为双列,以便在刮风多雨的天气时,飞沫雨水无法侵入内部。

§5.11.2

​Constituantur autem in tribus porticibus exhedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes disputare possint. in duplici autem porticu conlocentur haec membra: ephebeum in medio (hoc autem est exhedra amplissima cum sedibus) tertia parte longior sit quam lata; sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci λουτρόν vocitant; ad sinistram ephebei elaeothesium, proxime autem elaeothesium frigidarium, ab eoque iter in propnigeum in versura porticus. proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem. in palaestra peristylia, quemadmodum supra scriptum est, ita debent esse distributa.

在这三条柱廊内应设立宽敞且设有座位的开敞歇坐室,哲学家、修辞学家以及其余喜爱学问的人可以坐在其中进行辩论。而在双列柱廊中,应布置以下各个部分:中央为青年室(这是一间带有座位的极宽敞的歇坐室),其长度比宽度多三分之一;右侧为悬袋室,紧挨着的是沙粉室,从沙粉室在柱廊拐角转折处是冷水浴室(希腊人称为浴池);在青年室的左侧是抹油室,紧靠抹油室的是冷水室,由此通过一条通道在柱廊拐角转折处通往烧火前室。而在正对冷水室靠内的近处,应布置一间长度为宽度两倍的拱顶发汗室,其拐角处的一侧设有按照上文所述相同方式建成的斯巴达式蒸气室,在蒸气室的相对处设有热水浴室。摔跤场内的列柱围廊,应当按照上文所述的方式如此分配。

§5.11.3

​Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus,2 duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denûm mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem,3 quae planities sit non minus pedes XII; ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus.

在外部,还应布置三条柱廊:一条在走出列柱围廊者的正前方,两条长度各为一希腊里的柱廊分别位于左右两侧。其中朝北的一条应建造成宽度极大的双列柱廊,另一条为单列,其做法是:在紧靠墙壁和靠近立柱的两侧,均留有宽度不少于十尺的步道状边缘台阶,中央部分则向下挖低,使得从边缘台阶下行一尺半的高度便可达到平地,该平地的宽度不少于十二尺;这样,穿着衣服在边缘台阶上环行漫步的人,就不会被身上涂油进行锻炼的人所阻碍。

§5.11.4

​Haec autem porticus ξυστός apud Graecos vocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομιδας, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur. faciunda autem xysta sic videntur, ut sint inter duas porticus silvae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes. post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare. Quae in moenibus necessaria videbantur esse, ut apte disponantur, perscripsi.

这条柱廊在希腊人中被称为有顶跑道,因为运动员在冬季里都在有屋顶的跑道中锻炼。紧靠有顶跑道和双列柱廊之处,应规划出露天的散步道(希腊人称之为旁跑道,我们的人称之为露天林荫道),运动员在冬季晴朗的天气里可以从有顶跑道出来,到其上进行锻炼。露天林荫道似乎应当这样建造:在两条柱廊之间栽植林木或悬铃木林,并在其中树木之间修筑步道,在那里建造由碎陶水泥制成的歇息座。在有顶跑道之后,则修筑一座运动场,其形制应使成群的民众能够宽敞自如地观看运动员们竞技比赛。 至此,凡我认为在城墙之内必须妥善布置的各类建筑,均已详细记述完毕。

语法注3 条
  1. 5.11.1tametsi non sint italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare

    在 tametsi 引领的让步从句中,“italicae consuetudinis”为性质属格或所属属格。“traditae tamen”省略了连词与动词(如 cum sint 等),意为“然而既然它们已被流传下来”。不定式“explicare”与后文的“monstrare”并列,充当非人称结构主节谓语“videtur”的真正主语。

  2. 5.11.3una ex peristylo exeuntibus

    现在分词复数与格“exeuntibus”在此作“判断主体的与格(dativus iudicantis)”,表示观察视角:“对于从列柱围廊中走出的人而言(正对着的一条)”。

  3. 5.11.3uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem

    “sesquipedem”为表示范围或量度的宾格(accusativus extensionis),指垂直高差或台阶的高度。“marginibus”为分离夺格或基准与格(“自边缘起”),整句结构为:“以便在从边缘下至平地的降阶中有一尺半的阶梯落差”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.11.1-5.11.4