- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.7.1-4.7.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节论述托斯卡纳式神庙的场地长宽比(6:5)与平面布局(后部内殿与前廊、三开间分隔及列柱排布)、圆柱、柱础与柱头的各部比例、双拼梁构造与防腐间隙,以及屋架结构与屋面坡度的规制。
Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod erit, latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito, et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur. item latitudo dividatur in partes X.
当营建神庙的场地在长度上有六份时,减去一份,所余下的部分便赋予宽度。长度则均分为二,内侧部分划归内殿空间,靠近正面的部分留给圆柱的布局。同样,宽度被分为十份。
Ex his ternae partes dextra ac sinistra cellis minoribus, sive ibi alae futurae sunt, dentur; reliquae quattuor mediae aedi attribuantur. spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum e regione, conlocentur; duae mediae e regione parietum, qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita distribuantur; et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte VII; altitudo tertia parte latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassitudinis imae contrahatur.
在其中,左右两侧各三分赋予较小的内殿,若该处设有侧翼,则赋予侧翼;剩余的四分归属于中央神殿。前廊中位于内殿前方的空间,应当这样用柱子来标示:角柱安放在壁柱对面,与最外侧墙壁成一线;两根中柱分置于壁柱与中央神殿之间的墙壁直线上;在壁柱与前列圆柱之间正中同一线位上,布置另一排柱子。这些圆柱底部的厚度应为高度的七分之一;高度为神庙宽度的三分之一;柱顶按底部厚度的四分之一进行收窄。
Spirae earum altae dimidia parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum ad circinum,1 altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus una plintho, quae est abacus, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi.
它们的柱础高度为〔柱〕厚度的一半。柱础带有圆规画出的圆形底座,其高度为柱础厚度的一半,其上带有起收缩线、厚度与底座相等的圆线圈。柱头的高度为柱厚度的一半。顶板的宽度与圆柱底部的厚度相等。柱头的厚度均分为三份,其中一份赋予作为顶板的方座,第二份赋予覆盆,第三份赋予带有起收缩线的柱头颈部。
Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis îs, qui a magnitudine operis postulabuntur. eaeque trabes compactiles eam habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint compactae subscudibus et securiclis, ut compactura duorum digitorum habeant laxationem.2 cum enim inter se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
圆柱之上安放拼合梁,其高度模数依据工程规模的要求而定。这些拼合梁的厚度应当与柱顶的柱头颈部相等,并且用榫舌和燕尾榫拼合,使得接合处留有两指宽的缝隙。因为当它们彼此紧贴而得不到通风和空气流动时,便会发热并迅速腐朽。
Supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum parte IIII altitudinis columnae proiciantur; item in eorum frontibus antepagmenta figantur. supraque îs tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur. supraque eûm fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.3
在梁和墙壁之上,挑檐木的挑出部分应当突出柱高的四分之一;同样在其正面固定封檐板。在其上方,山花的鼓座以砌体或木料营建。在其上方,山墙、脊木、主椽、檩条应当这样安置,使得完工屋顶的坡度与三分之一相对应。
- 4.7.3plinthum ad circinum
介词短语“ad circinum”(依照圆规,即圆形的)修饰“plinthum”(底座)。在古典建筑中底盘(plinthus)通常为方形,而此处指明了托斯卡纳式柱础所特有的圆形底座。
- 4.7.4compactura duorum digitorum habeant laxationem
动词“habeant”的主语承前为双拼梁(“trabes compactiles”),“compactura”作地点或方式夺格(“在接合处/以组合方式”),“duorum digitorum”为数量属格,修饰宾语“laxationem”(缝隙/空隙)。
- 4.7.5stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat
“tertiario”是表示三分之一(比率)的名词“tertiarium”的与格,指三分之一的坡度比率。动词“respondeat”(与……相符/对应)与之搭配,表示完工屋顶的屋檐坡度(stillicidium)应达到三分之一的落差比例。
