← 维特鲁威

建筑十书

§4.8.1-4.8.7

圆形神殿的比例与其他变则形式

维特鲁威阐述了圆形神殿(单飞檐式与周柱式)的结构与比例规则,并结合祭祀功用探讨了卡斯托尔神殿等变则布局、托斯卡纳与希腊式的折衷以及假周柱式的产生,最后对神殿体系作结并引出祭坛。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.8.1

​Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatam columnae constituuntur tam altae, quanta ab extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae cum capitulis et spiris decumae partis.1 epistylium altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorum et reliqua, quae insuper inponuntur, ita uti in III volumine de symmetriis scripsi.

圆形神殿亦可营建,其中一些建为无内殿而带列柱的单环柱式,另一些则被称为周柱式。那些无内殿营建的,拥有基座以及高度为其直径三分之一的台阶。在柱基石之上竖立柱子,其高度等于从柱基石外壁测得的直径,其粗细为其包含柱头与柱础在内全高的十分之一。大梁的高度为柱子厚度的一半。檐壁以及放置在上面的其余构件,依照我在第三卷中关于匀称所写的规定营建。

§4.8.2

​Sin autem peripteros ea aedes constituetur, duo gradus et stylobata ab imo constituantur. deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur; eaque cella tantam habeat diametrum praeter parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna.2 supra stylobatam columnae circum cellam isdem symmetriis, quae supra scriptae sunt, disponantur.

然而,若该神殿营建为周柱式,则自最下层建造两级台阶与柱基石。随后安置内殿的墙壁,使其从柱基石处向内缩进约宽度的五分之一,正中留出供出入的双扇门位置;并且除墙壁和环行通道外,该内殿所具有的直径应当等于柱高。在柱基石之上,柱子依照上文所述相同的匀称比布置在内殿周围。

§4.8.3

​In medio tecti ratio ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter florem; flos autem tantam habeat magnitudinem, quantam habuerit columnae capitulum, praeter pyramidem. reliqua, uti supra scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda videntur.

屋顶中央的比例应当这样处理:无论整个建筑的未来直径有多大,圆顶的高度应为其一半,花饰除外;而花饰的大小应当等于柱子的柱头,锥尖除外。其余构件正如上文所写,被认为应依照比例与匀称来营建。

§4.8.4

​Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae. earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae; ex îs omnia, quae solent esse in frontibus, ad latera sunt translata.

同样,亦有依照相同的匀称比组织、但拥有不同布局类型的其他形式神殿营建起来,例如弗拉米尼乌斯竞技场的卡斯托尔神殿、位于两片树林之间的维约维斯神殿,以及通过在前廊两肩的左右增添列柱而更为宏伟的内米狄安娜神殿。然而最先以此种形式营建的,就如竞技场的卡斯托尔神殿一样,是雅典卫城以及阿提卡苏尼翁的帕拉斯·密涅瓦神殿。它们的比例并无不同,而是完全一致的;因为其内殿长度如同其余神殿一样是宽度的两倍,而通常位于正面的所有构件,在这些神殿中都被转移到了侧面。

§4.8.5

​Nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.

还有一些人甚至从托斯卡纳形式中汲取柱子的布局,并移植到科林斯式和爱奥尼亚式的工程规制中,在前廊壁柱突出的位置上,与内殿墙壁相对应的线上布置两根柱子,从而形成了托斯卡纳与希腊工程的共通理论体系。

§4.8.6

​Alii vero removentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis sublati3 efficiunt amplum laxamentum cellae; reliqua autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum procreavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur. non enim omnibus diis isdem rationibus aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum religionum habet effectus.

另有一些人则将神殿的墙壁外移并与柱间空隙相连接,取消了翼廊的空间,从而营造出宽敞舒展的内殿;而在其余部分保持相同的比例与匀称,似乎创造了另一种形式与名称的样式,即假周柱式。而这些形式因祭祀的用途而有所变动;因为神殿并非要为所有的神明依照相同的法则营建,因为不同的神在祭祀宗教的差异中具有不同的功用。

§4.8.7

​Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui. nunc de aris deorum inmortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem, dicam.

关于神圣建筑的一切理论体系,正如流传给我的一样,我已经予以阐明,并按其各个组成部分区分了其柱式与匀称,对于那些形制不同者以及它们彼此之间由何种差异区分开来,在能够用文字表达的范围内,我都作了说明。现在我将论述不朽诸神的祭坛,以便使它们具有适于祭祀规程的合宜构造。

语法注3 条
  1. 4.8.1crassae altitudinis suae cum capitulis et spiris decumae partis

    表语性形容词 crassae 与 columnae 一致,后接表示性质或尺寸的属格 decumae partis(十分之一)。altitudinis suae 是受 decumae partis 支配的部分属格,意为“柱身粗细为其包含柱头与柱础在内全高的十分之一”。

  2. 4.8.2eaque cella tantam habeat diametrum praeter parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna

    介词 praeter 意为“除……之外”。此处指排除墙体厚度与环廊宽度之后,内殿的净内部直径应当与柱高(省略动词的宾语 altitudinem)相等。quantam 与 tantam 构成相关对应。

  3. 4.8.6pteromatos spatiis sublati

    手抄本中 sublati 见于此,实为夺格 sublatis 的讹变(pteromatos 是希腊语 πτέρωμα 的拉丁化属格)。在构词与句法上,当理解为独立夺格结构 pteromatos spatiis sublatis,意为“翼廊(侧柱廊)的空间被取消/移除”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.8.1-4.8.7