← 维特鲁威

建筑十书

§4.6.1-4.6.6

三种式样下神庙门洞与门框的比例规则

阐述神庙门洞与门框在多立克式、爱奥尼式和阿提卡式这三种式样下的比例规则、构件尺寸与构造方法,并总结希腊式神庙建筑,预告转入对托斯卡纳式形制的论述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.6.1

​Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera sint. genera sunt enim thyromaton haec: doricum, ionicum, atticurges. Horum dorici generis symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis1 et ex eis duae partes semis lumini valvarum altitudine constituantur. haec autem dividatur in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte; si XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII; si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua, quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari.

神庙中门口及其侧框的比例规则如下,首先应当确定共有几种类型;因为门洞的式样有这三种:多立克式、爱奥尼式和阿提卡式。 在这些式样中,多立克式的均称依照以下规则来考量:即放置在上方横梁之上的最顶层檐口,应当与前廊圆柱顶端的柱头处于同一水平面上。门洞的净开度则应当这样确定:从地面到藻井的神庙高度被分为三分半,其中两分半被定为双扉门净开度的高度。而这一高度又被分为十二份,其中五份半为门洞底部的宽度。在顶端则要收分:如果门洞从底部起高达十六尺,则向内收窄侧框的三分之一;如果是十六尺到二十五尺,门洞上部收窄侧框的四分之一;如果是二十五尺到三十尺,最顶端收窄侧框的八分之一。其余更高的门洞,越高似乎越应当垂直设立。

§4.6.2

​Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte. supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo. sculpendum est cymatium lesbium cum astragalo. supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura. corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae2 sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.

侧框本身在其顶端应当收窄其厚度的十四分之一。过梁的厚度与侧框顶端的厚度相同。圆线饰应当做成侧框的六分之一,其挑出部分则与厚度相等。应当雕刻带有连珠饰的莱斯博斯式圆线饰。在过梁上的圆线饰上方,应当放置与过梁厚度相同的门头梁,并在其上雕刻多立克式圆线饰以及浅浮雕的莱斯博斯式连珠饰。平平的檐口带有圆线饰,其挑出部分与其高度相等。安放在侧框之上的过梁,其左右两边的挑出部分应当这样制作,使得突出的耳饰向外伸出,并与圆线饰本身严丝合缝地结合在一起。

§4.6.3

​Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur. latitudo constituatur, ut altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum ex altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium huius crassitudinis sexta. reliqua pars praeter cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.

然而,如果是爱奥尼式的门,开度的高度似乎依照与多立克式相同的方式制作。宽度的确定方法是:将高度分为两分半,其中的一份便作为门洞底部的宽度。收分则与多立克式相同。侧框正面的厚度为门洞高度的十四分之一,圆线饰为此厚度的六分之一。除圆线饰外的其余部分分为十二份;在其中,第一道带状饰连同连珠饰占三份,第二道占四份,第三道占五份,这些带状饰连同连珠饰均匀地环绕四周。

§4.6.4

​Hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in doricis. pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium. eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus, imo quarta parte graciliore quam superiora. Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes.

门头梁则按照与多立克式相同的方式组合。代替耳饰的是被称为托架或副耳的构件,在左右两侧雕出,下垂至过梁底部的水平线,叶饰部分除外。它们在正面拥有侧框三分的厚度,底部比上部细四分之一。 门扉应当这样装配:枢轴框挺为整个门洞宽度的十二分之一。在两根框挺之间,门心板在十二份中各占三份。

§4.6.5

​Inpagibus distributiones ita fient, uti divisis altitudinibus in partes V duae superiori, tres inferiori designentur. super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo, alii in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. scapi, qui sunt secundum antepagmentum, dimidium inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.

门横檔的分配应当这样做:将高度分为五份,两份分给上部,三份分给下部。中间的横檔放置在中心线之上,其余的横檔则有的装配在最顶端,有的装配在最底端。横檔的高度为门心板的三分之一,横檔的圆线饰为横檔的六分之一。框挺的宽度为横檔的一半,同样,压缝条为横檔的二分之一加六分之一。靠着侧框的框挺定为横檔的一半。然而如果是折叠门,高度保持不变,宽度上则需额外加上一扇门扉的宽度。如果是四折门,则增加高度。

§4.6.6

​Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri doricis, ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.3 nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.

阿提卡式的门则依照与多立克式相同的规则完成。此外,侧框上圆线饰下方环绕着带状饰,它们必须这样分配:除圆线饰外的侧框分成七份,带状饰占两份。门本身既不做成格栅门,也不做成双开门,而是做成折叠门,并且朝向外侧开启。 关于多立克式、爱奥尼式和科林斯式建筑中神庙营建所应当遵循的比例规则,就我所能触及的范围,我已经依照正统的规制阐述完毕。现在,我将讲述托斯卡纳式的布局应当如何建立。

语法注3 条
  1. 4.6.1uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis

    先行词 altitudo 被并入(incorporatio)关系从句 quae... fuerit 之中的先行词前置结构。句法骨架相当于 altitudo, quae aedis fuerit... dividatur...(神庙从地面到藻井的高度……被分为……),整个从句成分充当主句虚拟式动词 dividatur 的主语。

  2. 4.6.2supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae

    属格 supercilii 与它所修饰的中心名词 proiecturae 之间插入了关系从句 quod... inponitur 以及副词短语 dextra atque sinistra,构成了超步修辞(hyperbaton)。其句法骨架为 supercilii proiecturae... sic sunt faciundae(上横梁在左右两侧的挑出部分应当这样制作)。

  3. 4.6.6Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri doricis, ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.

    由 Quas rationes 引导的关系分句被先置于句首,充当主句动词 exposui 的直接宾语(相当于 Exposui eas rationes aedium sacrarum, quas...)。先行词 rationes 被吸收到从句头部,全句核心骨架为'我已经阐明了(exposui)应当被遵行的诸规则(rationes)'。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.6.1-4.6.6