← 维特鲁威

建筑十书

§4.3.5-4.3.10

多立克式各部细部尺寸与柱身凹槽作法

维特鲁威详述了多立克式三段神殿槽的各部划分、檐壁与滴水饰的细部尺寸,以及通过引入半间额板解决角隅缺陷的方法;随后阐明了密柱式建筑的模数比例、柱身二十道凹槽的几何作图法与卷杀,并进而转入内部格局的阐述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.3.5

​Triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus partibus quinque in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula.1 una in medio deformetur femur, quod graece μηρός dicitur; secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur; ex ordine eorum dextra ac sinistra altera femina constituantur; in extremis partibus semicanaliculi intervertantur. triglyphis ita conlocatis, metopae, quae sunt inter triglyphos, aeque altae sint quam longae; item in extremis angulis hemimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine.2 ita enim erit, ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.

三段神殿槽的宽度应分为六等份,其中中央五等份,左右两侧各半份,应以直尺予以标定。正中一份应塑出‘腿’(希腊语称为‘麦罗斯’);沿其两侧,应按直角的顶点刻出凹槽;依其顺序,左右两侧各设另一条腿;在最外边缘处则切入半凹槽。在三段神殿槽如此安置后,其间的间额板应高宽相等;同样,在最外角隅处,应凹入宽度为半个模数的半间额板。因为如此一来,由于作出了均等的划分,间额板、柱间距以及藻井的所有缺陷都将得以纠正。

§4.3.6

​Triglyphi capitula sexta parte moduli sunt faciunda. supra triglyphorum capitula corona est conlocanda in proiectura dimidiae et sextae partis habens cymatium doricum in imo, alterum in summo. item cum cymatiis corona crassa ex dimidia moduli. dividendae autem sunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum et medias metopas viarum directiones et guttarum distributiones, ita uti guttae sex in longitudinem, tres in latitudinem pateant. reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur aut †flumina scalpantur, ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae scotia dicitur. reliqua omnia, tympana, simae, coronae, quemadmodum supra scriptum est in ionicis, ita perficiantur.

三段神殿槽的槽头应为六分之一个模数。在三段神殿槽的槽头之上,应安设出挑半个加六分之一个模数的檐壁,其底部带有多立克式线脚,顶端带有另一条线脚。连同线脚在内,檐壁的厚度为半个模数。在檐壁下部,正对三段神殿槽的垂线及间额板中央,必须划分出通道的方向与滴水饰的分布,使滴水饰在长向上排列六颗,宽向上排列三颗。其余空余部分,由于间额板宽于三段神殿槽,可留作素面,或雕刻以雷霆图案,并在檐壁的下颏处刻出一条被称为‘凹槽’(斯科提亚)的线条。其余所有部分,即山花壁、檐口瓦饰、檐壁,均应按照上文关于爱奥尼式的论述予以完成。

§4.3.7

​Haec ratio in operibus diastylis erit constituta. si vero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons aedis, si tetrastylos erit, dividatur in partes XVIIII S,3 si hexastylos erit, dividatur in partes XXVIIII S. ex his pars una erit modulus, ad quem, uti supra scriptum est, dividantur.

这种比例规则适用于阔柱式建筑。但若要建造密柱式且单三段神殿槽式的建筑,神庙正面若为四柱式,则应分为十九份半;若为六柱式,则应分为二十九份半。其中一份即为模数,按照上文所述依此进行各部划分。

§4.3.8

​Ita supra singula epistylia et metopae et triglyphi bini erunt conlocandi, in angularibus hoc amplius dimidiatus et, quantum est spatium hemitriglyphi, id accedit. in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem.

这样,在每根大梁之上均应安设两块间额板和两个三段神殿槽;在角部则额外增加半个,即增加相当于半个三段神殿槽的空间。正中山花对向的中央开间,应隔开三个三段神殿槽和三块间额板的空间,以便使中央柱间距为走近神庙的人提供更宽阔的从容余地,并使朝向神像的景观更具庄严之感。

§4.3.9

​Columnas autem striari XX striis oportet. quae si planae erunt, angulos habeant XX designatos. sin autem excavabuntur, sic est forma facienda, ita uti quam magnum est intervallum striae, tam magnis paribus lateribus quadratum describatur; in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur.4 ita dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem.

柱子应当开凿二十条凹槽。如果凹槽是平面的,则应标定出二十个棱角。但如果要将其挖成凹面,则应如此制作样板:以凹槽间距的宽度为边长画出一个等边正方形;在正方形中心放置圆规脚,画出一条触及正方形各角的圆弧;圆弧与正方形轮廓之间有多少弯曲度,就按照样板挖出多少深度的凹槽。如此,多立克式柱便能具备其柱式特有的凹槽完美性。

§4.3.10

​De adiectione eius, qua media adaugetur, uti in tertio volumine de ionicis est perscripta, ita et in his transferatur. Quoniam exterior species symmetriarum et corinthiorum et doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones explicare.

关于其柱身中间部位凸起的增量(卷杀),正如第三卷关于爱奥尼式所详述的那样,也同样移用于这些柱子上。 由于科林斯式、多立克式和爱奥尼式的外部匀称比例外观已详述完毕,故而亦有必要阐释内殿与前廊的内部布局分配。

语法注4 条
  1. 4.3.5ex quibus partibus quinque in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula

    此处指三段神殿槽六等份的具体划分:中央留出完整的五份(partibus quinque in medio),左右两端各留半份(duae dimidiae),合计为六份(5 + 0.5 + 0.5 = 6)。regula 既可理解为工具夺格(‘用直尺’),也可指建筑构件‘规条’;此处取工具夺格,表示绘图施工时的画线工具最为自然。

  2. 4.3.5hemimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine

    针对希腊多立克式传统的角柱冲突问题(将三段神殿槽移至角隅会导致相邻间额板被拉宽),维特鲁威在此提出了在最外角隅插入半个模数宽的半间额板(hemimetopia)的折中解决方案,以此使所有常规间额板均保持正方形,消除比例缺陷。

  3. 4.3.7XVIIII S

    罗马数字写法,在19(XVIIII)后加上表示一半(semis)的缩写‘S’,意为‘十九又二分之一’。后文的‘XXVIIII S’同样表示‘二十九又二分之一’。

  4. 4.3.9quantum erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur

    采用 quantum... tantum 的相关结构描述柱身凹槽的几何作图法。部分属格 curvaturae 依附于 quantum:‘圆弧(rotundationem)与正方形轮廓(quadratam descriptionem)之间有多少弯曲度,就依样板(ad formam)凿出多少深度的凹槽’。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.3.5-4.3.10