← 维特鲁威

建筑十书

§4.3.1-4.3.4

多立克式的角隅冲突与基于模数的比例体系

维特鲁威阐述了古代建筑家因三段神殿槽与间额板的角隅冲突而规避多立克式的缘由,并提出了基于模数的整套比例体系以避免这些缺陷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.3.1

​Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur. itaque negavit Arcesius, item Pytheos, non minus Hermogenes. nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ionicam Libero Patri fecit. sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum.1

若干古代建筑家断言,不应当以多立克式建造神庙,因为在这种柱式中会产生充满瑕疵且不相协调的匀称比例。因此阿耳刻西俄斯如此主张,皮忒俄斯亦然,赫尔摩革涅斯同样如此。因为他在为建成一座多立克式神庙备齐充足的大理石料后,却以同样的石料改变方案,为自由之父(巴克科斯)建造了一座爱奥尼式神庙。然而,这并非因为其外观、风格或形式的尊严欠缺优美,而是因为在施工中三段神殿槽与藻井的排布多受阻碍且极不便利。

§4.3.2

​Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse quam altas. contraque in angulares columnas triglyphi in extremis partibus constituuntur et non contra medios tetrantes. ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine.2 at qui metopas aequales volunt facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi dimidia latitudine. hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum. quapropter antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris doricae symmetriae rationem.

因为三段神殿槽必须设置在正对柱子中心四分轴线之处,而在三段神殿槽之间所形成的间额板必须高宽相等。相反,在角柱上,三段神殿槽被设立在最外边缘,而非正对中心四分轴线。因此,紧邻角隅三段神殿槽的间额板就不能成为正方形,而是比通常加宽了半个三段神殿槽的宽度。然而,那些希望使间额板保持均等的人,便将最外侧的柱间距缩短半个三段神殿槽的宽度。但是,无论是通过拉长间额板还是缩短柱间距所达成的做法,都是有缺陷的。因此,古代人似乎在神庙中避开了多立克式比例法则。

§4.3.3

​Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones. frons aedis doricae in loco, quo columnae constituuntur, dividatur, si tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos, XXXXII. ex his pars una erit modulus, qui graece εμβατηρ dicitur, cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis operis distributiones.

然而,我们遵照记述次序的需要,依照我们从师长那里承袭的方法予以阐明,以便若有人愿遵循这些原理着手营造,能掌握详尽的比例规制,从而能够合乎规范、毫无瑕疵地按多立克法式完成神庙建筑。多立克式神庙的正面,在排列柱子的位置上,若为四柱式,应分为二十七等份;若为六柱式,则分为四十二等份。其中的一份便为一个‘模数’(希腊语称为‘恩巴特尔’),通过确立这一模数,整个工程的所有排布均可通过比例推算而达成。

§4.3.4

​Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII. capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis. crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion. contrahatur columna ita, uti in tertio libro de ionicis est scriptum. epistylii altitudo unius moduli cum taenia et guttis; taenia moduli septima; guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat.3 item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae. supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius et dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni. ita relaxatis mediis intervallis sine inpeditionibus aditus accedentibus erit ad deorum simulacra.

柱子的直径应为两个模数,包含柱头的高度为十四个模数。柱头的厚度为一个模数,宽度为两个又六分之一个模数。柱头的厚度分为三等份,其中一份为带有线脚的顶板,第二份为带有环饰的卵节饰,第三份为柱颈。柱身应当按照第三卷关于爱奥尼式所记述的方法进行收分。大梁的高度包含凸带饰和滴水饰为一个模数;凸带饰为七分之一个模数;凸带饰下方正对三段神殿槽的滴水饰连同规条下垂的高度应为六分之一个模数。同样,大梁底部的宽度应与柱子顶部的柱颈相吻合。在大梁之上应安置三段神殿槽连同其间额板,〔三段神殿槽〕高度为一个半模数,正面宽度为一个模数;其排布方式为:在角柱与中央柱上均正对中心四分轴线安置,其余柱间各设两个,在门廊与后室正中的柱间各设三个。如此放宽中央间距后,对于走向神明雕像的人而言,便有了畅通无阻的通道。

语法注3 条
  1. 4.3.1sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum

    采用“non quod ... sed quod ...”(非因……,实因……)这一正反对比的原因从句结构。维特鲁威借此阐明,古人摒弃多立克式并非由于其外观形式缺乏尊严与优美,而纯粹是因为施工中三段神殿槽与天花板藻井排布上的几何冲突与困难。

  2. 4.3.2triglyphi dimidia latitudine

    程度/差异夺格(ablativus mensurae)。它修饰比较级“oblongiores”以及动词“contrahunt”,用以精确标示度量差异的数值(即“半个三段神殿槽的宽度”)。

  3. 4.3.4guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat

    结构交错的倒装句。主语为“longitudo”,谓语动词为命令性虚拟式“praependeat”。“alta cum regula”作谓语性修饰,指“连同规条一起的高度”,而“parte sexta moduli”为度量夺格,表示滴水饰下垂的具体尺寸为“六分之一个模数”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.3.1-4.3.4