← 维特鲁威

建筑十书

§4.4.1-4.4.4

内殿与前廊的比例及柱网布局与墙体砌筑

维特鲁威论述了神庙内殿与前廊的平面尺寸比例、随建筑宽度变化的柱子与屏风布局、通过增加凹槽数量来视觉补偿室内细柱的光学调节原理,以及内殿墙体的砌筑方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.4.1

​Distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem.1 reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent. et si aedes erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium. item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.

神庙的长宽分配应使宽度为长度的一半,而内殿本身连同安装折叠门的墙壁在内,其长度应比宽度长出四分之一。前廊剩余的三份应向前延伸至墙壁的端柱,这些端柱的厚度应与柱子相同。若神庙宽度超过二十英尺,则在两个端柱之间应插入两根柱子,以分隔侧翼回廊与前廊的空间。同样,端柱与柱子之间的三个柱间距,应以大理石屏风或细木工制作的格栅予以封闭,并设有便门,以便形成进入前廊的通道。

§4.4.2

​Item si maior erit latitudo quam pedes XL, columnae contra regiones columnarum, quae inter antas sunt, introrsus conlocentur. et hae altitudinem habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines autem earum extenuentur his rationibus, uti, si octava parte erunt quae sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte. in concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur. sin autem videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae XX aut XXIIII, in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur,2 et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.

同样,若宽度超过四十英尺,在正对端柱间诸柱位置的内侧亦应安设柱子。这些柱子的高度应与正面的柱子相等,但其粗细应按以下原则予以削减:若正面柱子粗度为高度的八分之一,则这些柱子应为十分之一;若是九分之一或十分之一,则依比例折减。因为在封闭的室内空气中,即使柱子被削减变细,也不会被察觉。但若看起来过于纤细,当外部柱子有二十或二十四条凹槽时,这些柱子上应制作二十八或三十二条凹槽。如此,从柱身本体上削减的部分,将通过增加凹槽数量在视觉计算上得到弥补,使其不甚显眼,从而通过相异的比例规则使柱子的粗细看起来均等。

§4.4.3

​Hoc autem efficit ea ratio, quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, non erunt aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem. sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.

产生这种效果的原理在于,眼睛由于接触到更多且更稠密的标记,会在更广大的视觉巡游中流转。因为如果用线条环绕测量两根粗细相等的柱子,其中一根没有凹槽,另一根开有凹槽,且线条沿凹槽的深处及凹槽的棱角触及柱体,即便柱子粗细相等,环绕其上的线条也不会等长,因为凹槽与深凹的曲折巡游使线条具有更大的长度。既然看起来确实如此,那么在狭窄场所和封闭空间内采用更为纤巧的柱式比例来施工便非不妥,因为我们有凹槽调节法作为辅助手段。

§4.4.4

​Ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales. et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem. item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran3 efficient in aspectu delectationem.

内殿本身的墙壁厚度应根据其规模按比例确定,只要其端柱与柱子的粗度相等即可。如果墙壁由块石砌成,则应以尽可能细小的碎石砌筑;但若是用方石或大理石建造,则极宜采用适中且均等的石料,因为中间的石块压覆在接缝中央,会使整个工程的完成更加坚固。同样,在接缝与底座周围凸起的浮雕纹理,将在外观上产生更具绘画美感的愉悦。

语法注3 条
  1. 4.4.1cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem

    先行词 pariete 在关系分句内部以主格 paries 的形式被重复。介词短语 cum pariete 修饰前述内殿长度比宽度长出四分之一的表述,表明安装折叠门的前墙厚度计入内殿规定的长度之内,而非仅指净跨净长。

  2. 4.4.2quo minus videatur

    连词 quo(在带比较级的目的分句中表示‘以便……’)与比较级副词 minus 相结合,并支配虚拟式动词 videatur。此处并非阻碍动词后接的否定连词 quominus(以免),而是表示目的的副词性分句 quo + minus,意为‘以便使其显得更不明显’(即柱身肉量的削减不易被察觉)。

  3. 4.4.4graphicoteran

    将希腊语比较级形容词 γραφικωτέραν(γραφικός 的阴性单数宾格)直接转写为拉丁字母的借词。它修饰后文的阴性单数宾格名词 delectationem,意为‘更具绘画感的愉悦’或‘更为生动别致的审美快感’。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.4.1-4.4.4