- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.2.1-4.2.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威阐释了木构建筑构件(大梁、椽子、望板椽等)如何被石构建筑转化为三段神殿槽、突梁和齿饰等装饰的起源,并驳斥了三段神殿槽模仿窗户的错误观点。
Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere. in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis vocabulis nominata. ea autem uti in nominationibus, ita in re varias habet utilitates. trabes enim supra columnas et parastaticas et antas ponuntur; in contignationibus tigna et axes; sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes ad extremam suggrundationem; supra cantherios templa; deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes proiecturis eorum tegantur.
既然上文已经记述了各柱式的起源与发明,我认为循着同样的脉络来阐述它们的装饰是如何产生、由何种原理与渊源所发明,并非不合时宜。在所有建筑中,上方均铺设着以各种名称命名的木构件。正如它们在名目上各异,在实际用途上也具有多种功效。大梁被置于柱子、附壁柱和壁角柱之上;在楼面木结构中铺设搁栅与板材;在屋顶之下,如果跨度较大,则设置系梁与人字斜撑,若跨度适中,则设脊檩,以及伸展至屋檐最外侧的椽子;在椽子之上设有檩条;其后在屋瓦之下铺设向外伸出的望板椽,其伸出部分恰能遮蔽墙体。
Ita unaquaeque res et locum et genus et ordinem proprium tuetur. e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt. ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta îs visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt1 et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum: ita divisiones triglyphorum et metoparum tignorum dispositione et intertigniûm2 habere in doricis operibus coeperunt.
如此,每一构件均保持着自身的适当位置、类别与次序。工匠们从这些构件以及木构营造中,在石质与大理石神庙建筑中以雕刻模仿了它们的布局,并认为应当沿袭这些发明。其缘由在于:古时工匠在某地建造时,由于将搁栅从内墙向外侧突出布置,便在搁栅之间砌筑墙体,并在上方以木工技艺装点出更富美感的外形檐壁与山花,随后将搁栅突出于墙体的部分依照墨线与铅垂线切齐。当这种外观在他们看来显得粗陋不雅时,他们便把制作成如今三陇板模样的饰板固定在正面的搁栅截面处,并涂上蓝色蜡漆,使被遮蔽的搁栅截面不致有碍观瞻:由此,在多立克式建筑中便开始由于搁栅及其间歇的布局而具备了三段神殿槽与间额板的划分。
Postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt eorumque proiecturas simaverunt. ex eo, uti tignorum dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa. ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum; etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur. ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus ratio ex ea imitatione inventa est.
其后,其他人在别的建筑中,沿着三段神殿槽的铅垂线将突出的椽子挑出,并将它们的挑出端做成斜角。由此,正如三段神殿槽源于搁栅的布置一样,挑檐板下方突梁的规制也从椽子的挑出端被发明出来。因此,在石造与大理石建筑中,突梁通常被塑造成倾斜的雕刻,这正是对椽子的模仿;因为为了利于滴水,它们必然要向前倾斜放置。因此,多立克建筑中三段神殿槽与突梁的法则正是源于这种模仿。
Non enim, quemadmodum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagines esse triglyphos, ita potest esse, quod in angulis contraque tetrantes columnarum3 triglyphi constituuntur, quibus in locis omnino non patitur res fenestras fieri. dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, si in îs fenestrarum fuerint lumina relicta. etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur, si ibi luminum spatia fuisse iudicabuntur, isdem rationibus denticuli in ionicis fenestrarum occupavisse loca videbuntur. utraque enim, et inter denticulos et inter triglyphos quae sunt intervalla, metopae nominantur. οπας enim Graeci tignorum cubicula et asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria. ita quod inter duas opas est intertignium, id μετόπη est apud eos nominata.
因为事情绝不可能如某些谬误之人所言,即三段神殿槽是窗户的象征;因为三段神殿槽被设立在角落以及与柱子四分轴线相对之处,而在这些位置上,结构本身绝不允许开凿窗户。若在建筑角部留下窗洞采光口,角部的连接结构便会松散崩溃。此外,若判定如今设立三段神殿槽之处原本为采光空间,依此理推断,爱奥尼式中的齿饰也当被视为占据了窗户的位置。因为无论是在齿饰之间还是在三段神殿槽之间的间隔,均被称为间额板。希腊人将搁栅与望板椽的插榫孔称为‘奥派’,犹如我们将这些凹孔称为‘鸽舍孔’。因此,两孔之间的搁栅间距,在他们那里便被称为‘梅托佩’。
Ita uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est inventa ratio, item in ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem. itaque in graecis operibus nemo sub mutulo denticulos constituit; non enim possunt subtus cantherios asseres esse. quod ergo supra cantherios et templa in veritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra constitutum fuerit,4 mendosam habebit operis rationem. etiam quod antiqui non probaverunt, neque instituerunt in fastigiis mutulos aut denticulos fieri sed puras coronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati conlocantur. ita quod non potest in veritate fieri, id non putaverunt in imaginibus factum posse certam rationem habere.
正如在多立克式中发明了三段神殿槽与突梁的法则,爱奥尼式中齿饰的设置在建筑中同样具有其固有的法则;突梁呈现了椽子挑出的形象,爱奥尼式中的齿饰则是对望板椽挑出的模仿。因此在希腊建筑中,无人会将齿饰置于突梁之下;因为望板椽绝不可能位于椽子下方。凡在实际结构中应当位于椽子与檩条之上的部件,若在具象模仿中被置于下方,便会使作品的规制产生谬误。古代建筑师同样不赞成、也未曾在山花中制作突梁或齿饰,而是保留素面檐口,正是因为椽子与望板椽既不朝向山花正面分布,也不可能向前突出,而是朝向滴水檐口倾斜布置。因此,他们认为在现实中不可能成立之物,即便在模仿形象中制成,也绝不可能具备坚实的法则。
Omnia enim certa proprietate et a veris naturae deducta moribus transduxerunt in operum perfectiones, et ea probaverunt, quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere veritatis. itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt. quorum ingressus persecutus de ionicis et corinthiis institutionibus supra dixi; nunc vero doricam rationem summamque eius speciem breviter exponam.
因为他们将一切事物都以确切的属性、从自然之真实法则中引申出来,融入作品的完美营造中,并且采纳那些其解释在论辩中能够具备真实之理的事物。因此,他们由这些渊源出发,留下了确立于各个柱式的比例与对称。我追溯了它们的端绪,已在前面论述了爱奥尼式与科林斯式的规制;如今我将简明阐述多立克式的法则及其总体风貌。
- 4.2.2contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt
介词短语 contra tignorum praecisiones 修饰动词 fixerunt,表示“紧对着搁栅的截面固定[饰板]”。in fronte 则作状语修饰固定位置的面朝向(“在正面”)。
- 4.2.2intertigniûm
中性名词 intertignium(搁栅间距、两梁之间的间歇)的复数属格收缩形式(-um 代替 -orum)。它在语法上与前方的 tignorum 并列,意为“依据搁栅的布置以及搁栅间距的布置”。
- 4.2.4contraque tetrantes columnarum
tetrantes 是 tetrans(四分之一,象限)的复数宾格。在建筑术语中指立柱的四等分轴线或中心受力轴线。此与“角部”(angulis)并列,皆为结构承重绝不可开口之处,维特鲁威以此证明三段神殿槽绝非窗户的模仿。
- 4.2.5quod ergo supra cantherios et templa in veritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra constitutum fuerit
关系从句 quod ... conlocatum(在实际中应当置于椽子与檩条之上的构件)置于主句之前,并由主句中的指示代词 id 承接。条件从句 si infra constitutum fuerit(若在模造图像中被置于下方)作为以 id 为主语的假设条件,引出主句谓语 mendosam habebit operis rationem(将使作品的规制带有谬误)。
