← 维特鲁威

建筑十书

§3.pr.1-3.pr.4

学识的真伪与著述之志及神庙建筑导言

作者援引苏格拉底关于敞开胸膛的论述以及古代艺术家的遭遇,指出深藏的技艺与学识难以被肉眼判明,表明自己不欲在阿谀钻营中相争而是以著述彰显真实学术价值的立场,并在回顾前两卷内容的基础上预告第三卷将论述神庙建筑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.pr.1

​Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum Pythiae responsis est professus. is autem memoratur prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse,1 uti non occultos haberent sensus sed patentes ad considerandum. utinam vero rerum natura sententiam eius secuta explicata et apparentia ea constituisset! si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices pellicerent sua prudentia, qui, etiamsi non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur. igitur quoniam haec non ita, sed uti natura rerum voluit, sunt constituta, non efficitur, ut possint homines obscuratis sub pectoribus ingeniis scientias artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, iudicare.2

德尔斐的阿波罗曾通过皮提亚的神谕宣告苏格拉底是所有人中最有智慧的。据记载,他曾极其明智且渊博地说道,人的胸膛本应开有窗户并敞开,以便他们的思想不被隐匿,而是暴露出来供人审视。但愿万物的本性真能听从他的见解,将其塑造成清晰显露的!因为果真如此的话,不仅心灵的善恶能唾手可得地被看清,而且各门学科的知识置于双眼的审察之下,也不会凭靠不可靠的判断来评定,卓越而稳固的威望将赋予有教养和有知识的人,工匠自身也能凭借其明智吸引他人;这些人即便没有雄厚的财富,或没有因作坊的悠久历史而闻名,抑或缺乏法庭上的声望与雄辩,一旦学成备至,也能根据其学业的勤勉而享有权威,从而使他们声称知晓的东西得到信任。因此,既然这些并非如此构成,而是依照自然之所愿构成的,结果便是由于天赋潜藏在胸膛之下,人们无法正确评判深隐不露的工艺知识究竟如何。

§3.pr.2

​Maxime autem id animadvertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui dignitatis notas et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt consecuti. namque ut civitatibus magnis aut regibus aut civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera,3 nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures. non minus item pictores, uti Aristomenes Thasius, Polycles et Androcydes Cyziceni, Theo Magnes ceterique, quos neque industria neque artis studium neque sollertia defecit, sed aut rei familiaris exiguitas aut inbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum superatio obstitit eorum dignitati.

我们尤可从古代的雕刻家和画家中观察到这一点:在他们当中,凡享有地位标识和推荐恩宠的人,都作为永久的记忆留存后世,如米隆、波利克莱托斯、菲狄亚斯、利西波斯以及其他因技艺而获得盛名的人。因为他们为大城邦、君王或显贵公民创作作品,才获得了这种声誉。然而,那些怀有不亚于著名者的热忱、天赋与技巧,且为境遇卑微的公民创作了同样精妙绝伦的作品的人,却没有获得任何纪念,因为他们并非为勤勉或技艺的熟练所抛弃,而是被运气所弃绝,如雅典的赫吉亚斯、科林斯的基翁、福西亚的米阿格罗斯、以弗所的法拉克司、拜占庭的博埃达斯,以及其他许多人。画家亦是如此,如萨索斯的阿利斯托墨涅斯、基齐库斯的波利克勒斯与安德罗库得斯、马格内西亚的忒翁等人,勤勉、艺术追求与熟练技巧都未曾离弃他们,但或是家境贫寒,或是命运多舛,抑或在竞争钻营中为对手所压倒,阻碍了他们的荣光。

§3.pr.3

​Nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam artis virtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum etiam saepe eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis falsam probationem.4 ergo, uti Socrati placuit, si ita sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio valeret, sed si qui veris certisque laboribus doctrinarum pervenissent ad scientiam summam, eis ultro opera traderentur. quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.

然而,如果因不懂艺术而使美德隐而不显,倒不足为奇,但最令人愤慨的是,宴席上的逢迎奉承往往从真实的评判中诱取虚假的赞许。因此,正如苏格拉底所愿,如果经由各门学问充实的心思、见识与知识本是这般清晰透彻,那么恩宠与钻营皆无从施展,而是凡通过真实确凿的学术劳苦达到最高知识境界的人,工程自会主动交付予他们。但既然这些东西并非如我们认为应当的那样显豁明了、展现在眼前,而我又注意到无知之辈往往凭借恩宠胜过博学之士,我判定不应以钻营之术与无知者相争,宁可借由刊行这些规则来展示我们学问的价值。

§3.pr.4

​Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi. deinde, quod erat primum et necessarium, de moenibus, quemadmodum eligantur loci salubres, ratiocinationibus explicui, ventique qui sint et e quibus regionibus singuli spirant, deformationibus grammicis ostendi, platearumque et vicorum uti emendate fiant distributiones in moenibus, docui et ita finitionem primo volumine constitui. item in secundo de materia, quas habeat in operibus utilitates et quibus virtutibus e natura rerum est comparata, peregi. nunc in tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam et, uti oportet, perscriptas exponam.

因此,皇帝陛下,我在第一卷中已向您阐述了这门技艺,它具有何种优点,建筑师应当由哪些学科来充实,并附上了他为何应当精通这些学科的理由,且通过分类划分了最高建筑学的原理,以定义加以限定。随后,作为首要且必要之事,关于城墙,我通过论证阐明了应当如何选择健康的场地,借助几何图解展示了有哪些风以及各风从何方位吹来,指明了在城墙之内应当如何正确规划大街和小巷,以此确立了第一卷的结尾。同样,在第二卷中,我论述了建筑材料,它在工程中有何功用,以及依照自然本性具备何种特质。如今在第三卷中,我将论述不朽神明的神圣庙宇,并依循规制详加著述展开阐明。

语法注4 条
  1. 3.pr.1oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse

    无人称动词 oportet 的完成时不定式 oportuisse 统领一个主格/宾格不定式结构(hominum pectora fenestrata et aperta esse)。它相当于直陈式过去时 oportuit(表示过去未实现的义务,“本应当……[实际上并非如此]”),在间接引语(memoratur ... dixisse)中转化为完成时不定式。

  2. 3.pr.1non efficitur, ut possint homines obscuratis sub pectoribus ingeniis scientias artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, iudicare

    主动词为无人称被动结构 non efficitur(“并不造成……的结果”),引出结果名词性分句 ut possint ... iudicare。其核心句法框架是:主语 homines,谓语 possint iudicare,宾语为 scientias ... latentes,并带有间接疑问从句 quemadmodum sint(“它们实际如何”)。插入的 obscuratis sub pectoribus ingeniis 为独立夺格结构,表原因(“因才能深掩于胸膛之下”)。

  3. 3.pr.2at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera

    关系代名词 qui 的先行词为主句所省略的主语(hi)。关系从句内部由 et 连接双重谓语:qui [1] non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus(描摹夺格配比较夺格 nobilibus,“怀有不亚于著名者的热忱、天赋与技巧”),et [2] humili fortuna civibus ... fecerunt opera(利益与格,“为境遇卑微的公民制作了作品”)。其中 humili fortuna 为描摹夺格,修饰 civibus。

  4. 3.pr.3eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis falsam probationem

    异态动词 eblandior(此处为虚拟式现在时 eblandiatur)意为“以谄媚奉承骗取/套取”。主语是 gratia conviviorum(宴席上的恩宠/谄附),直接宾语是 falsam probationem(虚假的认可)。介词短语 a veris iudiciis 表示分离(从真正的评判中),生动表现了宴饮交际中的阿谀奉承如何从公正客观的评判中套取不实的赞誉。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.pr.1-3.pr.4