- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.1.1-3.1.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了神庙构图必须建立在对称与比例的基础上,详论了可纳于圆形与正方形之中的人体比例关系,以及源自人体部位的度量基准和完全数。
Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent. ea autem paritur a proportione, quae graece ἀναλογία dicitur. proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.1
神庙的构图由对称(均称)构成,建筑师必须极其严格地掌握其法则。而这又产生于比例,希腊语称之为“类比”(analogia)。比例是每个工程中构件的额定部分与整体的协调模数,对称的体系正是由此建构而成的。因为没有任何神庙若无对称和比例能够具有构图的法则,除非它具有像体态匀称的人体构件那样精确的比例关系。
Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis,2 item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, a medio pectore ad summum verticem quartae. ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem mediûm superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis. pes vero altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae. reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.
诚然,自然如此构成了人体,使得头部的面部自下颌至额头顶端及发根基部为整体的十分之一部分,同样,张开的手自手腕关节至中指顶端亦为同等长度;自下颌至头顶的头部为八分之一,连同脖颈根部自胸膛顶端至发根基部为六分之一,自胸膛中部至头顶为四分之一。而面部本身的高度中,自下颌底部至鼻孔下沿为三分之一部分,鼻梁自鼻孔下沿至两眉之间中央的分界亦为同等长度,自该分界至发根基部的额头同样为三分之一部分。至于脚,为身体高度的六分之一,前臂为四分之一,胸膛亦为四分之一。其余各部位也具有各自的相称比例,古代著名的画家和雕刻家正是借助这些比例,获得了巨大而无尽的赞誉。
Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensus responsum. item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur. nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.
同样,圣殿的各构件也必须从各个独立部分到整个尺度的总和,具备最契合的相称对应。同样,人体自然的中心是肚脐。因为如果一个人仰卧,伸开手脚,以圆规的中心置于其肚脐,旋转成圆,双手的手指与双脚的脚趾都将被这一圆线所触及。不仅在人体中可以形成圆形的图式,同样在其中也能发现正方形的形态。因为如果从脚底量到头顶,并将这一尺寸比照至伸展开的双手,便会发现其宽度与高度完全一致,正如用角尺规正出的正方形平面一样。
Ergo si ita natura composuit corpus hominis, uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum ad universam figurae speciem habeant commensus exactionem. igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, maxime in aedibus deorum,3 quod eorum operum et laudes et culpae aeternae solent permanere.
因此,如果自然如此构成了人体,使得各构件以比例对应于其整体形构,那么古人似乎完全有理由确立这一原则,即在建筑工程的完工中,各个独立构件相对于整体形态的样貌同样应具备相称的精确度。因此,当他们在所有工程中传授规制时,尤其是在诸神的庙宇中如此行事,因为这些工程的赞誉与瑕疵往往永久存留。
Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci τελεον dicunt. perfectum autem antiqui instituerunt numerum qui decem dicitur; namque ex manibus digitorum numero est inventus. si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex X singularibus rebus, quae μονάδες apud Graecos dicuntur, perficitur decusis. simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod superaverint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decusis perveniant; singulares enim res particulae sunt eius numeri.
同样,他们从人体的各个部位收集了在所有工程中看似必要的度量基准,如指、掌、尺、肘,并将它们分配为一个完全数,希腊人称之为 teleios。古人将被称为“十”的数定为完全数,因为它是从双手的手指数中发现的。如果在两掌中由关节所构成的十经自然造化而成,那么柏拉图同样赞同该数由此成为完全数,因为由十个个别的事物——希腊人称之为“单子”(monades)——构成了十位数。但一旦变成了十一或十二,由于超出了界限,它们就不能是完全的,直到它们达到第二个十位数;因为个别的单位正是该数的细分组成部分。
- 3.1.1nisi uti hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem
从属分句 habuerit 的主语承接前文主句的主语 aedis(神庙)。该句构成一个条件状语从句:“除非它[神庙]具备像匀称人体各部位所具有的那种精确比例关系”。uti 用作比较副词(“正如/像……一样”),hominis bene figurati membrorum 为属格,表示该比例所属的对象或来源。
- 3.1.2decimae partis
与未完成过去时虚拟式 esset 连用的性质属格(或作表语属格),用以表述数值上的比例规格:“使得面部相当于整体的十分之一部分”。下文紧接着出现的 octavae, sextae, quartae 均属于省略了 partis 的同类属格结构。
- 3.1.4igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, maxime in aedibus deorum
该句为带有 cum 引导的虚拟式从句(traderent)而省略了主句谓语动词的倒断句(anacoluthon)或省略结构。其主句动作承接前句中的 constituisse videntur antiqui(古人似乎确立了……),在语义上将“他们这样做/确立了规则”视为自明而加以省略,即“因此当他们在所有工程中传授规制时,尤其在诸神的庙宇中[如此行事]”。
