← 维特鲁威

建筑十书

§2.10.1-2.10.3

亚平宁山脉的冷杉差异与建筑材料论总结

维特鲁威阐释了亚平宁山脉的地势及日照条件对冷杉木质(南方产与北方产)优劣的影响,并总结了第二卷关于建筑材料的论述,宣告下一卷将转向神庙建筑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.1

​Montis Appennini primae radices ab Tyrrenico mari inter Alpis et extremas Etruriae regiones oriuntur. eius vero montis iugum se circumagens et media curvatura prope tangens oras maris Hadriani pertingit circumitionibus contra fretum. itaque citerior eius curvatura, quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones, apricis est potestatibus;1 namque impetus habet perpetuos ad solis cursum. ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. itaque quae in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur. cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae,2 ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.

亚平宁山脉最初的根基发源于第勒尼安海,界于阿尔卑斯山与埃特鲁里亚边陲地区之间。而该山脉的脊岭蜿蜒迂回,在其弧线的中段几乎触及亚得里亚海的海滨,盘亘曲折地向着海峡延伸。因此,其偏向埃特鲁里亚和坎帕尼亚地区的内侧弧段具有向阳的特性;因为它对太阳的运行始终保持着直接的受照。而偏向外侧、倾斜朝向上方之海并处于北方地区的弧段,则长年为阴暗与幽蔽所笼罩。因此,生长在那一部分的树木受湿润力量的滋养,不仅自身能够长成极为庞大的体量,而且其木质脉管也充斥着丰沛的水分,因过量的汁液而膨胀饱满。然而,当它们被砍伐和修整而失去了生命力之后,在脉管的刚硬保持不变的情况下,随着干燥的进行,因质地疏松而变得空虚且脆弱,因此无法在建筑物中保持耐久。

§2.10.2

​Quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores. itaque, quae sunt in apricis regionibus, spissis venarum crebritatibus solidatae raritatemque non habentes ex umore, cum in materiem perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem. ideo infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.3

而在面向太阳运行的地点所繁育的树木,因木纤维之间没有疏松的孔隙,水分被干燥吸尽而得以坚实,因为太阳不仅舔舐般从大地上吸取水分,也从树木中汲取水分。因此,位于向阳地区的树木,因密集的脉管紧缩而致密,不含有因水分造成的空隙,当它们被彻底加工成建筑木料时,能为抵御岁月的侵蚀发挥巨大的效用。因此,由于产自向阳之地而运来的“南方产”木材,要优于那些从阴暗地区运来的“北方产”木材。

§2.10.3

​Quantum animo considerare potui, de copiis, quae sunt necessariae in aedificiorum comparationibus, et quibus temperaturis e rerum natura principiorum habere videantur mixtionem quaeque insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota aedificantibus, exposui.4 ita, qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus. ergo quoniam de apparitionibus est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis aedificiis exponetur; et primum de deorum inmortalium aedibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat, insequenti perscribam.

关于建筑物营造中所必需的各项原料,以及依据自然万物的本质,它们看似具备何种原质的调配,以及各个种类中具有何种优点与缺陷,为使建造者不致对此一无所知,凡我心智所能思及者,皆已阐述完毕。如此一来,凡能够遵从这些戒律之规定的人,将会更加明智,并能在工程中为各个种类选定其合宜的用途。因此,既然对准备材料的阐述已经完成,在接下来的各卷中便将论述建筑物本身;并且遵循秩序的要求,我将在下一卷中首先详尽记述不死诸神的神庙及其匀称与比例。

语法注4 条
  1. 2.10.1apricis est potestatibus

    性质夺格(描述性夺格),在句中作谓语修饰主语 citerior eius curvatura,表示该弧段具备向阳、温暖的自然属性。

  2. 2.10.1venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae

    venarum rigore permanente 为绝对夺格(“在脉管的刚硬保持不变的情况下”);siccescendo 为动名词夺格,表伴随方式或时间(“随着干燥”);propter raritatem 说明主句谓语 fiunt inanes et evanidae(变得空虚且脆弱)的直接原因。

  3. 2.10.2infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur

    infernates 为形容词实体化作主语,承接上一章末尾提出的 infernas abies(南方产冷杉)。与之相对的 quae ... de supernatibus 则指代从北方斜面砍伐而来的木材,介词短语 de supernatibus 表示产地及所属类别。

  4. 2.10.3Quantum animo considerare potui, de copiis, quae sunt necessariae in aedificiorum comparationibus, et quibus temperaturis e rerum natura principiorum habere videantur mixtionem quaeque insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota aedificantibus, exposui

    句子的核心谓语是末尾的 exposui。其统辖的成分包括介词短语 de copiis(带关系从句 quae sunt...)以及两个并列的间接疑问从句 quibus temperaturis... 与 quaeque insunt...。句首的 Quantum animo considerare potui 为限定性从句(“凡我心智所能思及者”),uti non sint... 则是修饰 exposui 的目的从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.10.1-2.10.3