- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.1.6-3.1.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了数学家关于“六”为完全数的论据与比例命名,论述了人体尺度(脚、肘)与希腊及罗马货币与度量衡系统的对应关系,并总结赞扬了依据这些比例原则确立神庙秩序的古代建筑师。
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic: sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem δίμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem πεντεμοιρον dicunt quinque, perfectum sex. cum ad duplicationem crescat, supra sex adiecto asse ἔφεκτον;1 cum facta sunt octo, quod est tertia adiecta, tertiarium alterum, qui ἐπίτριτος dicitur; dimidia adiecta cum facta sunt novem, sesquialterum, qui ἡμιόλιος appellatur; duabus partibus additis et decusis facto bes alterum, quem ἐπιδίμοιρον vocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem ἐπίπεμπτον dicunt; duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλασιωνα.
然而,数学家们反驳道,被称为“六”的数才是完全数,因为该数具有按照其比例符合于六这一数字的各个分部,具体如下:一为六分之一(sextans),二为三分之一(triens),三为二分之一(semis),四为三分之二(bes,他们称之为 dimoiron),五为六分之五(quintarius,他们称之为 pentemoiron),六即为完全数。当它向着倍数增长时,在六之上加一则为 ephektos;当变为八时,由于加上了三分之一,则是另一个带三分之一的比例,被称为 epitritos;当加上二分之一变为九时,是一倍半比例,被称为 hemiolios;当加上两部分而形成十时,是另一个带三分之二的比例,他们称之为 epidimoiros;在十一这个数中,由于加上了五,则是带五分之一的比例,他们称之为 epipemptos;而十二由于是由两个单纯的数构成,他们称之为 diplasion。
Non minus etiam, quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum numero corporis altitudo, veteribus columnis basis scapi elata sexies altitudines terminavit)2 eum perfectum constituerunt, cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII. ex eo etiam videntur civitates Graecorum fecisse, quemadmodum cubitus est sex palmorum, in drachma, qua nummo uterentur, aereos signatos uti asses ex aequo sex, quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor in drachma constituisse.
同样,由于人的脚占其身高的六分之一(同样,由于人身的高度是由脚的数目完成的,在古代圆柱中,升起六倍的柱身基部界定了高度),他们将其定为完全数,并注意到一肘由六掌和二十四指构成。由此看来,希腊各城邦也正是这样做的:正如一肘为六掌一样,在他们用作货币的德拉克马中,他们规定了六枚等值于阿斯(as)的带戳记的青铜币,称之为奥波尔(obol),并且为了对应二十四指,在德拉克马中设立了奥波尔的四分之一单位(有人称之为 dichalca,也有人称之为 trichalca)。
Nostri autem primo fecerunt perfectum antiquum numerum et in denario denos aeris constituerunt, et ea re compositio nominis ad hodiernum diem denarium retinet. etiamque quarta pars quod efficiebatur ex duobus assibus et tertio semisse, sestertium vocitaverunt. postea autem quam animadverterunt utrosque numeros esse perfectos, et sex et decem, utrosque in unum coiecerunt et fecerunt perfectissimum decusis sexis. huius autem rei auctorem invenerunt pedem. e cubito enim cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus autem habet quattuor digitos. ita efficitur, ut habeat pes sedecim digitos et totidem asses aeracius denarius.
而我们的先祖起初采用了古代的完全数,在第纳尔(denarius)中规定了十个青铜阿斯,正因如此,该名称的构成直到今天仍保留着“第纳尔”。而且,由于四分之一部分是由两个阿斯加上第三个的一半构成的,他们称之为塞斯特斯(sestertius)。但后来,当他们注意到六和十这两个数皆为完全数时,便将两者合二为一,创造了十六(decusis sexis)这一至完全的数。而且他们从脚中找到了这做法的依据。因为当从一肘中扣除两掌时,便剩下一只四掌之脚,而一掌有四指。这样一来,便使得一只脚具有十六指,青铜第纳尔亦具有同样数目的阿斯。
Ergo si convenit ex articulis hominis numerum inventum esse et ex membris separatis ad universam corporis speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur, ut suspiciamus eos,3 qui etiam aedes deorum inmortalium constituentes ita membra operum ordinaverunt, ut proportionibus et symmetriis separatae atque universae convenientes efficerentur eorum distributiones.
因此,如果人们一致认为数字是从人的关节中发现的,并且从各个分散的构件到身体的整体形态,额定部分的相称对应得以确立,那么理所当然地,我们应当敬仰那些在建造不朽诸神的神庙时,同样将建筑工程的各构件安排得如此妥贴的人,以使它们的分布无论是个别地还是整体地,都能通过比例与对称达到和谐一致。
- 3.1.6cum ad duplicationem crescat, supra sex adiecto asse ἔφεκτον
自 ἔφεκτον 开始的一系列宾格名称,是承接前文 dixerunt 的宾格结构,或补充一个表称谓的省略动词(如 vocant 或 dicunt)。在数学意义上,这些术语表示相对于基数 6 的比例关系:7(6+1)为 ἐπί 加上 ἕκτος(六分之一),即表示 7:6 的比例。
- 3.1.7veteribus columnis basis scapi elata sexies altitudines terminavit
主语为 basis scapi elata(意为“升起的柱身之基部”),terminavit 为谓语动词,altitudines 为直接宾语。veteribus columnis 是表示范围或关系的与格(或夺格)。此处将脚占人身高的六分之一,类比于早期多立克柱式中柱高为其柱身底径六倍的做法。
- 3.1.9relinquitur, ut suspiciamus eos
无人称动词 relinquitur(意为“剩下的是……”、“结论自然是……”)统领由 ut 引导的虚拟式名词从句(suspiciamus,“敬仰、崇敬”)。它充当对应前述条件从句(si convenit...)的主句,从而收结第1章的整个论证。
