- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.2.1-3.2.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了神庙建筑的七种基本形态(端柱间式、前柱式、两端前柱式、周柱式、拟双重周柱式、双重周柱式与露天式),并结合具体的建筑实例说明了各式的柱列配置、柱间距及空间结构特点。
Aedium autem principia sunt, e quibus constat figurarum aspectus, ea: primum in antis, quod graece ναὸς ἐν παραστάσιν dicitur, deinde prostylos, amphiprostylos, peripteros, pseudodipteros, dipteros, hypaethros. horum exprimuntur formationes his rationibus.
神庙的基本类型,即构成其外观形态的诸种原型如下:第一为端柱间式(in antis),在希腊语中被称为 naos en parastasin;其次为前柱式(prostylos)、两端前柱式(amphiprostylos)、周柱式(peripteros)、拟双重周柱式(pseudodipteros)、双重周柱式(dipteros)、露天式(hypaethros)。它们的构造是按照以下法则体现的。
In antis erit aedes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta.1 huius autem exemplar erit ad Tres Fortunas ex tribus quod est proxime portam Collinam.
当一座神庙在正面拥有环围内殿的墙体端柱(antae),在两端柱之间的正中立有两根圆柱,且其上方按照本书中所规定的均称安置山花时,该神庙即为端柱间式。这种形式的实例是三座福尔图娜神庙中离科利纳门最近的一座。
Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula. huius exemplar est in insula Tiberina in aede Iovis et Fauni.
前柱式具备与端柱间式完全相同的一切,但它在转角的端柱对面有两根圆柱,其上架有额枋,如端柱间式一样,并且在左右两翼转角处各有一道〔额枋〕。此式的实例是台伯岛上的朱庇特与法乌努斯神庙。
amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.
两端前柱式具备前柱式所具有的一切特征,此外在后部也以同样的方式设有柱列与山花。
Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas. ita autem sint hae columnae conlocatae, ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est sine postico in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et Mariana Honoris et Virtutis a Mucio facta.2
周柱式则是指在正面和后部各有六根圆柱,在侧面包括转角柱各有十一根圆柱的神庙。不过,这些圆柱的配置必须使墙体周围至最外层柱列之间留有一个柱间间距的宽度,并使神庙内殿周围设有一条回廊,正如在梅特卢斯柱廊内由赫尔莫多罗斯所造的无后柱廊式朱庇特·斯塔托尔神庙,以及由穆基乌斯建造的马略的荣誉与美德神庙那样。
Pseudodipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae denae. sint autem parietes cellae contra quaternas columnas medianas in fronte et postico. ita duorum intercolumniorum et imae crassitudinis columnae spatium erit ab parietibus circa ad extremos ordines columnarum. huius exemplar Romae non est, sed Magnesiae Dianae Hermogenis Alabandei et Apollinis a Menesthe facta.
拟双重周柱式的布置方式是:在正面和后部各有八根圆柱,在侧面包括转角柱各有十五根。内殿的墙体应当正对正面与后部中央的各四根圆柱。这样,从墙体周围至最外层柱列之间将有两个柱间距外加一根柱底直径的空间。此式在罗马并无实例,但在马格内西亚有阿拉班达的赫尔莫戈尼斯所造的狄安娜神庙,以及由梅内斯忒斯所造的阿波罗神庙。
Dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines columnarum, uti est aedis Quirini dorica et Ephesi Dianae ionica a Chersiphrone constituta.
双重周柱式在前廊与后部皆为八柱式,但环绕神庙拥有双重柱列,正如多立克式的奎里努斯神庙,以及由刻耳西佛隆在以弗所建造的爱奥尼亚式狄安娜神庙那样。
Hypaethros vero decastylos est in pronao et postico. reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine duplices,3 remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus peristyliorum. medium autem sub divo est sine tecto. aditus valvarum ex utraque parte in pronao et postico. huius item exemplar Romae non est, sed Athenis octastylos ex templo Olympio.
露天式在前廊与后部则为十柱式。除了在内部具有上下两层重叠的圆柱、且远离墙壁以便像列柱廊的回廊那样能够环行之外,其余一切均与双重周柱式相同。它的中央部分露天而无屋顶。在前廊和后部的两端均设有折叠门入口。在罗马同样没有这种形式的实例,但在雅典有属于奥林匹亚神庙的八柱式实例。
- 3.2.2symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta
symmetria ea 为表示方式或依据的夺格,意为“按照……均称”。关系代词 quae(阴性单数主格)指代先行词 symmetria(阴性单数夺格),而 conlocatum(中性单数宾格)则在性、数、格上与宾语 fastigium 一致。
- 3.2.5quemadmodum est sine postico in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et Mariana Honoris et Virtutis a Mucio facta
此处包含并列的两个神殿名称结构:前一结构为 in porticu Metelli(在梅特卢斯柱廊内)+ [aedes] Iovis Statoris(朱庇特·斯塔托尔神庙)+ Hermodori(赫尔莫多罗斯所建);后一结构为 Mariana [aedes](马略的神庙)+ Honoris et Virtutis(荣誉与美德的)+ a Mucio facta(由穆基乌斯建造)。介词短语 sine postico 说明这些周柱式神庙的变体特征,即后部没有单独的外圈柱列。
- 3.2.8interiore parte columnas in altitudine duplices
in altitudine duplices 字面意思为“在高度上双重的”,指室内柱列采用上下两层重叠叠柱构造(即一层柱子之上再立一层柱子),而非水平方向上的双排柱列;in altitudine 限定了 duplices 的垂直层叠维度。
