- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.9.8-2.9.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威分析了包括柞木、赤杨、榆木、梣木、柏木和雪松等各种树木所包含的四元素比例,并阐述了由此决定的物理特性、在干湿环境下的耐久度以及在建筑与雕刻中的具体应用。
Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque habens umoris et aeris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem. ex eo cum tangitur umore,1 non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit et torquetur et efficit, in quibus est operibus, ea rimosa.
相反,柞木由于富含土性原质,而含有极少的水分、空气和火,当埋入地下工程中时,便拥有无限的持久性。因此,当它接触水分时,由于质地致密而没有孔隙,无法将液体吸入体内,反而回避湿气、产生抗拒并发生扭曲,导致使用它的工程部位产生裂缝。
Aesculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur. cerrus, fagus, quod pariter habent mixtionem umoris et ignis et terreni, aeris plurimum, per huius raritates umores penitus recipiendo celeriter marcescunt. populus alba et nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem. vitex ignis et aeris habendo satietatem, umoris temperate, parum autem terreni habens leviore temperatura comparata egregiam habere videtur in usu rigiditatem.
然而白栎由于各种原质调和均匀,在建筑中具有极大的用途;但当它置于湿气中时,液体通过孔洞深透吸入,空气和火被驱逐,便因湿性力量的作用而败坏。苦栎和山毛榉由于水分、火和土的混合比例相当,而含有极多的空气,因而通过空气的孔隙深深吸入湿气,迅速腐朽。白杨和黑杨,以及柳树、椴木,由于土性调和不多因而不甚坚硬,但因孔隙多而木色洁白,在雕刻中展现出适宜的易加工性。黄荆由于含有充盈的火与空气,水分适度,而土性极少,由较轻的调配构成,在使用中似乎具有极佳的刚度。
Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes. etenim est aere et igni plurimo temperata, non multum terreno, umore paulo. itaque in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat. ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem.
而生长在河流岸边、看似最不适合作木料的赤杨,其内部却蕴含着出色的特性。因为它由极多的空气和火调和而成,土性不多,水分亦少。因此,在沼泽地带的建筑物地基之下以密集的打桩方式固定时,它将体内所缺乏的液体吸入自身,便能历经千古而永不朽坏,承受建筑结构的巨大重量,并使其完好无损地得以保存。如此,在地面之上哪怕片刻也无法持久的木料,深埋于湿气之中却能长久留存。
Est autem maxime id considerare Ravennae,2 quod ibi omnia opera et publica et privata sub fundamentis eius generis habeant palos. ulmus vero et fraxinus maximos habent umores minimumque aeris et ignis, terreni temperate. ea e mixtione comparatae, sunt in operibus, cum fabricantur, lentae et ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant; simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro perfecto qui est eis liquor stantes emoriuntur,3 fiunt duriores et in commissuris et coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes.
这一点在拉文纳尤为显见,因为那里的所有公共与私人工程在地基之下都采用了这种桩木。至于榆木和梣木,含有最多的水分,而空气和火极少,土性适度。由于是由这种混合构成的,它们在加工时用于工程中显得柔韧,因湿气的重压而缺乏刚挺,迅速弯垂;然而一旦随着岁月变得干燥,或者在田野中树液完全干竭后立木枯死,它们就会变得更加坚硬,并且凭借其坚韧的韧性在榫接和嵌合处获得牢固的咬合。
Item carpinus, quod est minima ignis et terreni mixtione, aeris autem et umoris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed habet utilissimam tractabilitatem. itaque Graeci, quod ex ea materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga ζυγά vocitantur, item ζυγιαν eam appellant. non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes. ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeternam diuturnitatem.
同样,鹅耳枥由于火与土的混合极少,而由空气与水分的最高调和所维系,因而不易脆裂,且具有极其有用的可塑性。因此希腊人由于用这种木材制作役畜的轭,而在他们的语言中轭被称为“zyga”,故而也将这种树称为“zygia”。柏木和松木也同样令人赞叹,因为它们含有丰富的水分以及其余元素的均匀混合,虽然因水分的充盈在工程中容易弯垂,但能长久保存而无病害,这是因为其体内存留的汁液具有苦涩的味道,凭借其辛辣不容许腐朽和有害的小虫侵入。因此,用这些树种构筑的工程,能够永恒持久地存在。
Item cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu et pinu resina, ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri, a tineis et carie non laeduntur. arboris autem eius sunt similes cupresseae foliaturae; materies vena directa. Ephesi in aede simulacrum Dianae ex ea, lacunaria et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta. nascuntur autem eae arbores maxime Cretae et Africae et nonnullis Syriae regionibus.
同样,雪松和杜松也具有相同的特质和功用;但正如柏木和松木产生树脂一样,雪松产出一种被称为“雪松油(cedrium)”的油脂,用它涂抹其他物品(如书籍)时,便不会受蠹虫和腐朽的损害。这种树的枝叶与柏树相似;木材质地纹理笔直。以弗所神庙中的狄安娜神像即由此木雕成,该处以及其他著名圣殿中的藻井吊顶,也因其耐久性而用此木制作。这些树木主要生长在克里特岛、非洲以及叙利亚的若干地区。
- 2.9.8ex eo cum tangitur umore
ex eo 作为副词性短语,意为“因此/由此”,指代前文柞木富含土元素而缺乏水分和空气的特质。cum 引导时间/条件从句(“当它接触水分时”),修饰主句谓语 non potest ... recipere。
- 2.9.11Est autem maxime id considerare Ravennae
此处 est 搭配不定式 considerare 构成非人称句(相当于 licet,意为“可以观察到/能够看到”),类似于希腊语的 ἔστιν ἰδεῖν 结构。Ravennae 为第一变格地名处格,表示“在拉文纳”。
- 2.9.11in agro perfecto qui est eis liquor stantes emoriuntur
先行词 liquor 被吸收入由 qui 引导的关系从句内部(先行词内引结构)。qui est eis liquor 意为“它们体内所有的汁液”,其中 eis 为领属与格。stantes 为现在分词作谓语性修饰,与主语(榆木与梣木)一致,表示“在保持直立的状态下”。
