- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.9.14-2.9.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威记述了落叶松防腐耐火的特质及其沉重不易水运的性质,叙述了恺撒远征时在拉里格努姆要塞发现此木的经过以及它用于建筑防火的价值,并引出接下来对冷杉产地差异的讨论。
Larix vero, qui non est notus nisi îs municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;1 nec tamen tunc flammam recipit nec carbonem remittit, sed longo spatio tarde comburitur. namque ea materies, quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura, umore autem et terreno est spisse solidata, non habet spatia foraminum, qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab eo sibi cito noceri, propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in navibus aut supra abiegnas rates conlocatur.
至于落叶松,仅为波河两岸及亚得里亚海沿岸市镇的居民所熟知,它不仅由于树液强烈的苦涩而不受腐朽或蠹虫的损害,而且也不引燃火的火焰,自身不能单独燃烧,除非像窑中烧制石灰的石头一样被其他柴木焚烧;即便在那时,它既不产生明火,也不留下炭块,而是在长时间中缓慢烧尽。因为这种木材在各种原质中火与空气的调配极少,却由水分和土紧密固化,因而没有火能穿透的孔隙,能够排斥火的力量,不容许自身被火迅速损害;又因其沉重而不能被水承载,故运输时不是装在船上,就是置于冷杉做成的木筏之上。
Ea autem materies quemadmodum sit inventa, est causa cognoscere. divus Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi noluerunt imperio parere. itaque imperator copias iussit admoveri. erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere. tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.2
至于这种木料是如何被发现的,其原委值得一知。神君恺撒率军在阿尔卑斯山一带并命令各市镇提供粮饷时,那里有一座名为拉里格努姆的坚固要塞,其中的人倚仗天然险阻不愿服从命令。于是统帅命令军队向前推进。在那座要塞的门前,有一座用这种木材以横梁交错、如柴堆般高高叠垒而成的塔楼,以便他们能从塔顶用木桩和石块击退来犯者。当注意到他们除了木桩外别无武器,且因沉重无法从墙上投掷很远时,遂下令上前向那座工事投掷系捆的柴捆和燃烧的火把。
Itaque celeriter milites congesserunt. posteaquam flamma circa illam materiam virgas comprehendisset, ad caelum sublata effecit opinionem, uti videretur iam tota moles concidisse. cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari. itaque timore coacti oppidani cum se dedidissent, quaesitum, unde essent ea ligna, quae ab igni non laederentur. tunc ei demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae sunt copiae. et ideo id castellum Larignum, item materies larigna est appellata. haec autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri, Pisauri, Anconae reliquisque, quae sunt in ea regione, municipiis praebetur. cuius materies si esset facultas adportationibus ad urbem, maximae haberentur in aedificiis utilitates, et si non in omne, certe tabulae in subgrundiis circum insulas si essent ex ea conlocatae, ab traiectionis incendiorum aedificia periculo liberarentur,3 quod eae neque flammam nec carbonem possunt recipere nec facere per se.
于是士兵们迅速将它们堆积起来。火焰吞噬了木构周围的枝柴并冲天而起,令人以为整座巨构已经坍塌。然而,当火自行熄灭、平静下来之后,塔楼却完好无损地显现出来,恺撒惊叹之余,下令在投掷武器射程之外构筑城壕将他们包围。因此,受恐惧所迫的市民投降后,便有人查问不受火损的那些木料来自何处。当时他们向他指认了在这些地方储量极丰的那些树木。也正是因此,那座要塞被称为拉里格努姆,这种木材亦被称为落叶松木。这种木料沿波河运往拉文纳,供应法诺殖民市、皮萨乌鲁姆、安科纳以及该地区的其余市镇。如果能够将这种木料运送到罗马城,在建筑中将具有极大的益处;即便不能全盘使用,若能在公寓街区的挑檐屋檐四周铺设这种木料制成的板材,建筑物也能免受火势蔓延跳跃的危险,因为这些板材自身既不能引燃火焰,也不会产生木炭。
Sunt autem eae arbores foliis similibus pini; materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur pthisicis. De singulis generibus, quibus proprietatibus e natura rerum videantur esse comparatae quibusque procreantur rationibus, exposui. insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.4
这种树木具有类似松树的针叶;其木材通直修长,用于细木工制作的易加工性不下于冷杉,并含有一种具有阿提卡蜂蜜色泽的液态树脂,甚至能治疗肺结核患者。 关于各个树种,它们依据自然万物的本质看似具备何种特性,以及凭借何种原理生成,我已阐述完毕。接下来需要进行考察,以解释为何在罗马城中被称为北方的冷杉较为劣质,而南方的冷杉在建筑耐久性上具有卓越的功用,并探讨在这些事物中,它们如何由于产地的特性而具有缺陷或优点,以便使思索这些问题的人能更为明了。
- 2.9.14nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur
nisi uti... uratur 引导比较条件从句,意为“除非像……一样被焚烧”。单数现在时虚拟式动词 uratur 以 larix 为主语,比较短语 uti saxum 中的 saxum 亦相应采用主格;ad calcem coquendam 为表目的的副动词(动形容词)结构,aliis lignis 为工具夺格。
- 2.9.15imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere
无人称被动结构,不定式 mittere 作 imperatum est 的真正主语。mittere 的宾语是 fasciculos... et faces ardentes,现在分词 accedentes(阳性宾格复数)与不定式的逻辑主语(士兵们)一致,表示伴随状况(“走近并投掷”)。
- 2.9.16ab traiectionis incendiorum aedificia periculo liberarentur
此句包含明显的语序倒错(hyperbaton)。介词 ab 与其夺格宾语 periculo 被属格短语 traiectionis incendiorum(“火势蔓延的”)以及主语 aedificia 隔开。句子的基本骨架为 aedificia ab periculo traiectionis incendiorum liberarentur。
- 2.9.17insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere
该长句的核心骨架为 insequitur animadversio ... exponere,不定式 exponere 作为说明性不定式(epexegetical infinitive)补充阐释名词 animadversio(考察)。exponere 统辖两个并列的间接疑问从句:(1) quid ita quae... abies, deterior est, quae infernas... praestat usus 与 (2) de his rebus, quemadmodum videantur... habere vitia aut virtutes,句末附带目的从句 uti ea sint considerantibus apertiora。
