- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.9.1-2.9.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了砍伐木材的适宜季节(初秋至早春)及其自然与生理学依据,并解释了通过预先切削以排出树液的处理方法。随后探讨了各主要树种的特性差异,并详述了冷杉木的物理特性及其不同部位(粗木料与冷杉心料)的加工与功用。
Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus, quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus. cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum fuerint, vanae fiunt et raritatibus inbecillae; uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra,1 neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur. itaque edito fetu, quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur, cum disparatione procreationis est liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit2 et redit in pristinam naturae firmitatem.
木材应当从初秋开始砍伐,直至西风(Favonius)开始吹拂之前的那个时期为止。因为在春季,所有的树木都如同怀胎一般,将自身特性的全部精华都发泄到枝叶和当年的果实之中。因此,当树木因季节的必然性而变得空虚而虚胀时,它们便变得组织疏松,因孔隙多而脆弱无力;这正如妇人的身躯,一旦受孕怀胎,在分娩之后便不被认为完全健壮,在奴隶买卖中,怀孕的女奴也不被保证健康,这是因为在体内生长的胚胎从所有食物的效能中吸取养分以供养自身,而随着它临近分娩的成熟期变得越发强壮,便越不容许产生它的母体自身保持坚实。因此,在胎儿降生之后,先前被抽取用于另一种生长的养分因生育的分离而解脱出来,母体通过空虚而开放的血管徐徐吮吸树液(养分)充实自身,于是再次坚实,并恢复到原本的天性坚固状态。
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies, erit tempestiva.
以同样的道理,在秋季,随着果实的成熟和枝叶的凋零,树木的树干从大地吸收树液注入自身,从而得到复原,并重归往昔的坚实。况且,如上所述,在冬季的气候威力下,树木在那个时期受到压缩和强化。因此,如果依照上述的道理和时间采伐木材,它就会是适时宜用的。
Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem. tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.
然而,采伐应当这样进行:将树木的厚度切入至树心的一半,并将其留在那里,以便树液能够通过该切口滴淌干燥。这样,树木中所含的无用汁液顺着边材流出,便不会容许腐败的体液死滞于其中,也不会破坏木质的均匀一致。此后,当树木干燥且不再滴水时,方可将其砍倒,这样它在使用中将达到最佳状态。
Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis. ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus exitus umores, intra concrescentes putrescunt et efficiunt inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivae siccescendo non senescunt, sine dubio, cum eae ad materiam deiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates.
这一点甚至在果树上也可以观察到。因为当果树在各自适宜的季节于底部穿孔进行放液处理时,它们会通过孔洞将树心中所含的多余且变质的汁液倾泻出来,从而通过干燥获得持久的寿命。而没有出口排出树外的湿气,在内部凝结并腐烂,使树木变得空洞和败坏。因此,如果站立而活着的树木通过干燥不会衰退,毫无疑问,当它们被砍伐作木材时,若能依照这种方法予以处置,必能在建筑物中展现经久耐用的巨大效用。
Hae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, uti robur, ulmus, populus, cupressus, abies ceteraque, quae maxime in aedificiis sunt idonea. namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec cetera easdem habent inter se natura rerum similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus.
然而,这些木材彼此之间具有不同且各异的特质,如橡木、榆木、杨木、柏木、冷杉以及其他最适宜用于建筑的树木。因为橡木不能做到冷杉所能做到的,柏木也不能做到榆木所能做到的,其他木材在事物的自然属性中也互不相同,而是各个树种依其基本元素的特质所构成,在工程中展现出各不相同的效能。
Et primum abies aeris habens plurimum et ignis minimumque umoris et terreni, levioribus rerum natura e potestatibus comparata non est ponderosa. itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione. sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.
首先,冷杉含有最多的空气和火元素,而含有最少的水分和土元素,由自然中较轻的元素力量构成,因而并不沉重。因此,凭借其天然的刚硬度,它不会轻易因荷载而弯曲,而是在楼板结构中保持平直。然而,由于它自身含有较多的热量,因而滋生并滋养蛀虫,并受其侵蚀;此外,它也极易被点燃,因为其体内存留的空气孔隙由于是张开的,极易吸纳火种,从而从自身喷发出剧烈的火焰。
Ex ea autem, aut nequam est excisa,3 quae pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur; quae vero est superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna. ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur,4 eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur et ab infima fusterna sappinea vocatur.
至于这种冷杉树,在被砍伐之前,最贴近地面的部分由于位置接近而通过根部吸取湿气,因而变得无节且质地均匀;而较高的部分,由于热量的剧烈作用将枝桠通过树节伸向空中,在大约二十尺高处截断,并因树节的坚硬而经过粗略削砍,被称为“粗木料(fusterna)”。最下部在砍倒后被四等分劈开,去除了同株树木的边材,用于室内细木工制作,因取自粗木料之下,故被称为“冷杉心料(sappinea)”。
- 2.9.1a partu non iudicantur integra
介词短语 a partu 既可理解为时间起点(“分娩之后”),也可理解为原因或角度(“因分娩的折损”)。鉴于前文的 cum conceperint fetus(怀胎时)以及后文承接的 edito fetu(分娩之后)所构成的生育过程的时间序列,此处取时间意义(分娩之后)最为符合上下文脉络。
- 2.9.1inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit
此句由现在分词 recipiens 与动名词夺格 lambendo(“通过舔舐/徐徐吮吸的方式”,表手段)构成连动。主语为前文的 id ipsum(即 corpus,母体),以此与后文树木在秋季从大地重新吸收树液以恢复坚固的生理类比(comparatio)相呼应。
- 2.9.7aut nequam est excisa
手抄本在此处的异文常写作 aut nequam 或 aut nequaquam,实为 antequam est excisa(“在被砍伐之前”)之讹误。从上下文看,此处描述的是树木在砍伐前仍立于地上时,靠近地面的部分通过根部汲取水分的状态,因此在句法理解上应把握其作为时间从句(伐倒之前)的含义。
- 2.9.7ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur
罕见词 quadrifluviis 在此作夺格副词性用法,意指顺着纹理将木料纵向劈成四等分(四劈开法)。ima(最下部)为主语,本句描述了底层树干在砍倒后被四等分劈开、剔除外皮边材(torulus)以加工成细木工用料(sappinea)的工艺步骤。
