← 维特鲁威

建筑十书

§2.8.15-2.8.20

阿尔特米西亚的占领与罗马建筑的砖木施工

在叙述阿尔特米西亚攻占罗得岛及其纪功像的始末后,作者阐明了罗马城内因法律限制与人口密集促成高层建筑而无法使用土坯砖的原因,并总结了城外土坯砖的防护措施、烧结砖的质量检验以及木骨泥墙的隐患与施工要点。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.8.15

​Ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis Rhodum est profecta. Rhodii autem, cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes receperunt. tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem.1 id autem postea tollere Rhodii religione inpediti, quod nefas est tropaea dedicata removeri, circa eum locum aedificium struxerunt et id electa Graia statione texerunt, ne qui posset aspicere, et id ἄβατον vocitari iusserunt.

就这样,阿尔特米西亚让自己的士兵和水手登上罗得岛人的战船,向罗得岛进发。而罗得岛人远远望见自己的船只戴着月桂冠驶来,以为是同胞凯旋,便迎敌入城。阿尔特米西亚攻陷罗得岛并诛杀首领之后,在罗得城内树立了自己胜利的战利纪念碑,并制作了两尊青铜雕像,一尊代表罗得城邦,另一尊是她自己的肖像;在雕像中,她以怒容表现出自己正给罗得城邦烙上奴隶印记的模样。后来,罗得岛人受宗教禁忌所限而不能将其拆除(因为拆除已奉献的纪念碑是大不敬),便在那处地点周围修建起一座建筑物,并挑选希腊式哨所将其遮蔽,使任何人无法看到,并下令将其称为“禁足地”(abaton)。

§2.8.16

​Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta aedificia, dummodo recte sint tecta. sed id genus quid ita populo Romano in urbe fieri non oporteat, exponam, quaeque sunt eius rei causae et rationes, non praetermittam.

既然拥有如此强大权势的诸王都不曾轻视土坯砖墙的结构——他们凭借税赋与战利品,本可以不仅拥有割石混凝土或琢石砌体,甚至常常可以拥有大理石的墙壁——我认为,只要屋顶遮盖得当,就不应当否定由土坯砖建成的房屋。然而,为什么罗马城内的民众不宜建造这种墙体,我将予以说明,其中的因由与依据我也绝不漏略。

§2.8.17

​Leges publicae non patiuntur maiores crassitudines quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri autem parietes, ne spatia angustiora fierent, eadem crassitudine conlocantur. latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus quam unam sustinere contignationem. in ea autem maiestate urbis et civium infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare. ergo cum recipere non possint areae planatae tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa coegit devenire.2 itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines extructae contignationibus crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes. ergo moenibus e contignationibus areis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes.

公共法令不允许在共用地界上筑起厚度超过一尺半的墙体;而其他墙壁为了不使室内空间狭窄,也采用相同的厚度修建。然而土坯砖墙若非双层或三层砖厚,一尺半的厚度便无法承载一层以上的楼板结构。然而,在这座城市的宏伟规模与市民的无限拥挤中,必须布置无数的居所。因此,既然平坦的基地面积无法容纳如此众多的居民在城内居住,形势本身迫使人们寻求建筑高度的救助。因此,用石墩柱、烧结砖结构以及割石混凝土墙体堆筑起高度,并由密集的楼板铺设成层,在上层楼房中实现了最为优越的功用与开阔的眺望视野。于是,在城墙之内通过楼板层数将地基空间向高处成倍扩展,罗马人民便毫无阻碍地拥有了卓越的住所。

§2.8.18

​Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in urbe propter necessitatem angustiarum non patiuntur esse latericios parietes, cum extra urbem opus erit his uti. ut sint sine vitiis ad vetustatem, sic erit faciendum. summis parietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum. ita vitari poterunt quae solent in his fieri vitia; cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.

既然已经阐明了由于空间的局促而在城内不容许使用土坯砖墙的缘由,那么当在城外需要使用它们时,为了使它们经历岁月仍无缺陷,就应当这样做:在墙体的最高处、屋顶瓦之下,应当铺设约一尺半高的烧结砖结构,并带有挑出的檐口。这样便能避免这些墙体上常出现的缺陷;因为一旦屋顶上的瓦破损或被风吹落,以至于雨水可能渗透下来时,烧结砖胸墙不会允许土坯砖受损,而挑出的檐口则会将水滴抛掷在垂直墙面之外,以此方法保全土坯砖砌体的完整。

§2.8.19

​De ipsa autem testa, si sit optima seu vitiosa ad structuram, statim nemo potest iudicare, quod in tempestatibus et aestate in tecto cum est conlocata, tunc, si est firma, probatur; namque quae non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se ostendet esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. ergo quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in structura oneri ferendo esse firma. quare maxime ex veteribus tegulis tecta et ex vetere testa structi parietes firmitatem poterunt habere.

至于烧结砖本身在砌筑上是最佳还是有缺陷,起初无人能够立即判定,因为只有当它在风暴与盛夏中被置于屋顶之上时,若能保持坚固,其品质方能得到证实;凡非由优良粘土制成或烧透不足的砖,一旦接触到冰霜与严寒,便会在那里暴露出自身的缺陷。因此,凡在屋顶上不能承受风雨折磨的,在墙体结构中便不可能具有承载重负的坚固度。所以,尤其是由旧瓦铺成的屋顶和由旧烧结砖砌筑的墙壁,最能保持坚固。

§2.8.20

​Craticii vero velim quidem ne inventi essent;3 quantum enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. itaque satius esse videtur inpensa testaceorum in sumptu, quam compendio craticiorum esse in periculo. etiamque in tectoriis operibus rimas hi faciunt arrectariorum et transversariorum dispositione. cum enim linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem. sed quoniam nonnullos celeritas aut inopia aut in pendenti loco dissaeptio cogit, sic erit faciundum. solum substruatur, ut sit intactum ab rudere et pavimento; obruta enim in his cum sunt, vetustate marcida fiunt; deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum. De parietibus et apparitione generatim materiae eorum, quibus sint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui, exposui; de contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur, ut ad vetustatem non sint infirmae, uti natura rerum monstrat, explicabo.

至于木骨泥墙(craticii),我倒真希望它们从未被发明出来;因为它们在施工迅速和节约空间上有多大益处,就会带来同样巨大而普遍的灾难,因为它们在火灾面前就像火把一样易燃。因此,把开支花费在烧结砖的费用上,似乎要好过借木骨结构的节省而将自身置于险境之中。此外,在抹灰工程中,这些墙体由于立柱和横木的排列也会产生裂缝;因为在抹灰时,它们吸收水分而膨胀,随后在干燥过程中收缩,如此干瘪便破坏了抹灰层的坚固性。但是,既然施工速度、贫困或在悬挑位置设立隔断迫使某些人使用它,那么就应当这样做:底部应当筑起基座,使其不接触瓦砾和铺地地面;因为一旦埋在这些东西之中,随岁月流逝便会腐烂,继而下沉倾斜,破坏抹灰层的美观。 关于墙体及其各类材料的配置,它们具有何种优缺点,我已经尽我所能予以说明;接下来,关于楼板结构及其材料如何准备以使其历经岁月而不至脆弱,我将依照自然事理所昭示的予以阐述。

语法注3 条
  1. 2.8.15et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem

    figuravit 的直接宾语承接前句中的 alteram(即其自身肖像雕像),现在分词 inponentem(阴性单数宾格)作其宾语补足语。ira 为方式夺格,意指“带着怒容刻画出她自身雕像正在向罗得城邦施加奴役烙印(stigmata)的姿态”。

  2. 2.8.17ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa coegit devenire

    无生命主语 res ipsa(“局势/实际情况本身”)支配谓语动词 coegit 和动词不定式 devenire(“走向、求助于”)。介词短语 ad auxilium 表示求助的目标,精辟地表达了城市高层化发展的工程必然性:“形势本身迫使人们寻求建筑高度的救助”。

  3. 2.8.20Craticii vero velim quidem ne inventi essent

    表示愿望的虚拟式现在时 velim 直接支配由否定连词 ne 引导的虚拟式过去完成时 inventi essent,构成对过去的与事实相反的愿望(非现实虚拟愿望:“我真希望它们从未被发明出来”)。句首的 Craticii(木骨泥墙)作为话题化主语倒装前置,起强调作用。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.8.15-2.8.20