- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.8.9-2.8.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威通过著名的历史建筑实例说明只要保持垂直挺立的土坯砖墙体便不予折旧且具有恒久价值,随后叙述了哈利卡纳苏斯依剧场地形的城市布局、萨尔马基斯泉传闻的真实由来,以及阿尔特米西亚利用王宫秘密港口全歼罗得岛敌军的战策。
De latericiis vero, dummodo ad perpendiculum sint stantes, nihil deducitur,1 sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper aestimantur. itaque nonnullis civitatibus et publica opera et privatas domos etiam regias e latere structas licet videre: et primum Athenis murum, qui spectat ad Hymettum montem et Pentelensem; item Patris in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in aede epistylia sint et columnae; in Italia Arretio vetustum egregie factum murum. Trallibus domus regibus Attalicis facta, quae ad habitandum semper datur ei, qui civitatis gerit sacerdotium. item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.
至于土坯砖砌体,只要它们保持垂直挺立,就分文不扣,而是始终按照当初建造时的造价来估算。因此,在一些城邦中,可以看到公共建筑、私人住宅乃至王宫都是用土坯砖建造的:首先在雅典,有面向海迈托斯山和彭特利孔山的城墙;同样在帕特雷,朱庇特和赫拉克勒斯神殿的内殿是土坯砖筑成,尽管环绕神殿的额枋和立柱都是石制的;在意大利的阿雷佐,有筑造极佳的古城墙。在特拉勒斯,为阿塔罗斯王朝诸王建造的宫殿,总是作为住所提供给担任该城邦最高神职的人。同样在斯巴达,人们甚至通过切开砖体从某些墙壁上切下壁画,装入木框之中,运往公民大会广场以装点瓦罗和穆雷纳的市政官职任期。
Croesi domus, quam Sardiani seniorum collegio gerusiam dedicaverunt;2 item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluciditatem videantur habere. neque is rex ab inopia id fecit; infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariae toti.
萨狄斯人献给长老会作为老年元老院的克洛伊索斯之宅亦是如此;同样在哈利卡纳苏斯,势力极强的摩索拉斯王的宫殿,尽管全部都用普罗科内索斯大理石装饰,其墙壁却是用土坯砖砌筑的,这些墙壁至今仍展现出卓越的坚固度,并经抹灰工程精细抛光,以至于看似具有玻璃一般的透亮感。而这位国王并非因贫困才这样做,因为他统治着整个卡里亚,拥有无尽的税赋收入。
Acumen autem eius et sollertiam ad aedificia paranda sic licet considerare. cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter esse munitum, idoneum portum emporiumque utile, ibi sibi domum constituit. is autem locus est theatri curvaturae similis. itaque in imo secundum portum forum est constitutum; per mediam autem altitudinis curvaturam praecinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis operibus est factum, ut in septem spectaculis nominetur. in summa arce media Martis fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu Leocharis factam. hanc autem statuam alii Leocharis, alii Timothei putant esse. in cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem.
他在建筑营建上的敏锐与巧妙可以作如下考察。他出生于米拉萨,注意到哈利卡纳苏斯地形天然险要,拥有适宜的港口和便利的贸易集市,便在那里确立了自己的宫邸。该处的地形恰似剧场的弧形。因此在底部沿着港口建成了集市广场;而在高度的中间弧形带和休息平台上修筑了一条宽阔的大道,在大道中央以极卓越的工程建成了摩索拉斯陵墓,以至于被列入世界七大奇迹之中。在卫城顶部的中央,耸立着战神神殿,内有著名雕塑家莱奥卡雷斯亲手制作的巨型杂合石雕像(然而关于这座雕像,有人认为是莱奥卡雷斯所作,有人则认为是蒂莫修斯所作)。在右侧最高处的凸出角上,紧邻萨尔马基斯泉,建有维纳斯与墨丘利的神殿。
Is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare eos, qui ex eo biberint. sed haec opinio quare per orbem terrae falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere. non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse,3 sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius. cum autem Melas et Areuanias ab Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, barbaros Caras et Lelegas eiecerunt. hi autem ad montes fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia facientes crudeliter eos vastabant. postea de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos barbaros allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur. ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.
由于一种错误的观念,人们认为这眼泉水会使饮用它的人染上性欲亢进的软弱之疾。但关于这种看法为何会借由虚假的谣言传遍全世界,我不妨予以说明。因为正如人们所言,人喝了这泉水会变得软弱而不贞洁,这绝无可能,实情是该泉的水质晶莹透亮、滋味甘美。当初梅拉斯与阿里瓦尼亚斯率领来自阿尔戈斯和特洛伊岑的联合殖民队迁居该地时,逐走了野蛮的卡里亚人和勒勒吉人。然而这些人逃往山中,集结成群四处袭扰,在那里行劫掠之事,残忍地摧残殖民者。后来,一位殖民者因水质优良而在该泉旁为谋利开设了一家备齐所有货物的酒肆,并通过经营它吸引了那些野蛮人。就这样,他们三三两两地下山,在聚集之中脱离了粗暴野蛮的习俗,自愿转变为希腊人的生活习惯与优雅举止。因此,这泉水之所以获得那样的名声,并非因为致使人不贞的病态恶习,而是由于野蛮人的心智被文明礼乐的甘美所感化陶冶。
Relinquitur nunc, quoniam ad explicationem moenium eorum sum invectus, ut tota uti sunt definiam. quemadmodum enim in dextra parte fanum est Veneris et fons supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur enim ex ea ad dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens portus, ita ut nemo possit, quid in eo geratur, aspicere nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente, quae opus essent, imperaret.
如今,既然我已经谈到了他们城防工事的说明,剩下要做的便是对它们的全貌进行界定。因为正如在右侧有维纳斯神殿和上述泉水一样,在左侧角上则有摩索拉斯王依照自己的筹划布局的王宫。从那里可以向右眺望集市广场、港口以及城墙的全部轮廓;在左下方城墙隐蔽之处藏有一座秘密港口,以至于没有任何人能够看清或知晓其中在做什么,而国王本人则可以从自己的宫邸向水手和士兵发号施令,布置所需事宜,无人知晓。
Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent. tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit.4 cum autem Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes, quo se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati.
因此,摩索拉斯死后,其妻阿尔特米西亚即位统治,罗得岛人愤慨于一个女人竟统治整个卡里亚的城邦,便率武装舰队出征以夺取该王国。当这一消息禀报给阿尔特米西亚时,她命令将舰队隐匿在那座秘密港口中,藏匿桨手并备齐陆战水兵,其余市民则驻守在城墙之上。当罗得岛人全副武装的舰队驶入大港登陆后,她命令城墙上的市民向他们鼓掌欢呼,并许诺献城投降。当罗得岛人留下空船进入城墙之内时,阿尔特米西亚突然开凿通道,率领舰队从小港驶入公海,并由此冲入大港。在让士兵登陆之后,她将罗得岛人空无一人的舰队拖入远海深处。这样一来,罗得岛人无处退避,被围困在中间,就在集市广场上被尽数诛灭。
- 2.8.9De latericiis vero, dummodo ad perpendiculum sint stantes, nihil deducitur
dummodo搭配虚拟式(sint stantes)引导限制性条件从句,意为“只要……”。此处与上一节论述的每年扣除八十分之一价值(deducitur)的普通碎石共用墙形成对比。
- 2.8.10Croesi domus, quam Sardiani seniorum collegio gerusiam dedicaverunt
句首的 Croesi domus 在语义上承接前文 licet videre 引出的一系列例证(murum, cellas 等),但形态上为单数主格(单数宾格为 domum),与上文 domus ... facta 一样属于省略系动词的主格名词短语,并与下文的 Mausoli domus ... parietes habet 形成平行的例证罗列。
- 2.8.12non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse
名词性从句 quod dicitur ... fieri 先行充当了主句代词 id 的同格内容,构成“所谓……之事,那是绝不可能的”这一句式。esse 在此意为“属实”或“成立”。
- 2.8.14in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit
iussit 支配两个并列的“宾格加不定式”结构:前一部分为 classem (esse) abstrusam(带有两个独立夺格结构 celatis remigibus 和 epibatis comparatis),后一部分为 reliquos autem cives in muro esse;前一分句中省略了系动词不定式 esse。
