← 维特鲁威

建筑十书

§2.8.1-2.8.8

砌体工法的种类与罗马及希腊建筑方式的比较

维特鲁威对比了网状砌体与不定形砌体等罗马砌筑方式的优缺点,进而阐述了等层、不等层和夹心砌体等耐久的希腊工法,并述及共用墙折旧估值的法律惯例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.8.1

​Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quo nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum dicitur. ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam reticulata praestant structuram.

砌筑构造的类型有如下几种:如今人人都使用的网状砌体,以及被称为不定形砌体的古老砌体。在这些之中,网状砌体更为美观,但极易产生裂缝,原因在于其承托面和灰缝向各个方向分散。相反,不定形砌体的碎石层层相叠、彼此犬牙交错,呈现出一种虽不美观却比网状砌体更为坚固的结构。

§2.8.2

​Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda,1 uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia sucum; cum autem superarit et abundarit copia calcis et harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur. simul autem umida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos.

然而,这两种构造都必须用极小的石料来筑造,以便让用石灰与沙配成的砂浆充分浸润墙体,使其能更持久地维系在一起。因为当石料具有松软多孔的特性时,便会因汲取砂浆中的汁水而使其干枯;但若石灰与沙的分量充裕过剩,含有更多水分的墙体就不会迅速老化败坏,而是被它们紧固结合。然而,一旦湿润的力量由于碎石的多孔性而从砂浆中被吸尽,石灰与沙分离崩解,碎石同样也就无法与它们凝结,从而随着岁月的流逝导致墙体坍塌。

§2.8.3

​Id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata: structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate,2 proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.

这一点也可以在罗马城周围某些用大理石或方石建造并在内部中心填充夯实碎石的纪念建筑中观察到:由于岁月久远砂浆耗竭并被碎石的多孔性吸干,砌体结构便发生倾覆,且因灰缝坍塌导致接缝解体而分崩离析。

§2.8.4

​Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.

如果有人不愿陷入这种缺陷,就应当在沿着直立贴面石的内部留出空腔,用红方石、烧结砖或整齐的燧石砌筑厚达两罗马尺的墙体,并用铁榫夹和铅将外皮与这些墙体绑扎紧固。因为这样一来,工程就不是杂乱堆积而是按层排列砌筑,便能够毫无瑕疵地永久存留,原因在于它们的承托面与灰缝彼此依凭并在接缝处被系结,既不会向外推挤工程,也不会让互相系牢的贴面石发生崩塌。

§2.8.5

​Itaque non est contemnenda Graecorum structura; non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus struuntur; ex his unum isodomum, alterum pseudisodomum appellatur.

因此,希腊人的砌体绝不可轻视;因为他们并不使用松软碎石做成的精巧结构,而是在脱离方石时,采用排列整齐的燧石或硬石,像砖砌那样在交替的层面上系结它们的灰缝,以此实现极利于长存的坚固性能。这些是用两种类型砌筑的:其中一种被称为等层砌体,另一种被称为不等层砌体。

§2.8.6

​Isodomum dicitur, cum omnia coria aequa crassitudine fuerint structa; pseudisodomum, cum inpares et inaequales ordines coriorum diriguntur. ea utraque sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa et solida proprietate neque de materia possunt exsugere liquorem, sed conservant eam in suo umore ad summam vetustatem; ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem.

当所有层都以相等的厚度砌筑时,称为等层砌体;当排列的各层行列参差不齐、厚度不等时,称为不等层砌体。这两者之所以坚固,首先是因为石料本身具有致密坚实的性质,无法从砂浆中吸走水分,而是能将砂浆保存在其原有的湿润状态中直至极久远的年代;而且它们自身最初平整水平放置的承托面不会让砂浆溃散,而是在墙体的通体厚度中系结起来,使其延存至极久远的年代。

§2.8.7

​Altera est quam ενπλεκτον appellant, qua etiam nostri rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita, uti sunt nata, cum materia conlocata alternis alligant coagmentis. sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea structura crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines eorum alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt, sed e suis frontatis perpetuam et unam crassitudinem parietum consolidant. praeterea interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos, quos διατονους appellant, qui maxime religando confirmant parietum soliditatem.

另一种是他们称为夹心砌体的结构,我们的乡间居民也使用这种砌体。它的表面被修凿平整,其余石料保持天然开采状态与砂浆一同安置,在交替的灰缝中互相系牢。但我们的人急于求成,把石块竖立放置只顾照顾立面,而中间则用碎石与砂浆单独充塞。因此在那种结构中形成了三个壳层:两个表层和一个中间的填充层。然而希腊人并非如此,而是平放石块,将它们的长度交替排入墙体厚度之中,并不在中间充填,而是凭借自身的两面丁顺石使墙体通体成为坚固统一的厚度。此外,他们每隔一定间距便插入一块通贯厚度、两端皆有饰面的独石(他们称之为贯通石),这些石料通过强力系结极大地巩固了墙体的坚实度。

§2.8.8

​Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere. non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita—ex reliqua summa pro rata parte reddi pro his parietibus— sententiam pronuntiant3 eos non posse plus quam annos LXXX durare.

因此,如果有人愿意从这些论述中加以注意并选择砌体类型,便能够把持久性考虑在内。因为那些由松软碎石构成、外表具有纤巧美感的砌体,在漫长岁月中绝不可能不坍塌。所以,当选定共用墙的估价仲裁人时,他们不是按照建造该墙的花费来估价,而是在账册中查出承揽造价后,将以往过去的年份每年扣除八十分之一的价格,并以此判定应当从剩余款项中按比例为这些墙体支付补偿,宣布它们无法维持超过八十年。

语法注3 条
  1. 2.8.2Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda

    中性复数主语 Utraque 与动形词谓语 instruenda sunt 一致。ex minutissimis 为表示材质的夺格短语,其中最高级形容词作实体词使用(意为“用极细小的碎石”)。

  2. 2.8.3structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate

    这是一个复杂的独立夺格结构(facta materia 与 exsucta... raritate),修饰结构坍塌的原因,与 structuris 相联系。在此表达物理成因:砂浆(materia)因年代久远而耗竭,并被碎石的多孔隙性(raritate)吸尽水分。

  3. 2.8.8ita—ex reliqua summa pro rata parte reddi pro his parietibus— sententiam pronuntiant

    判决动词 sententiam pronuntiant(作出判定)统辖了破折号内的“对格加不定式”短语(ex reliqua summa... reddi)以及紧随其后的 eos non posse... durare 从句;前者规定了从剩余金额中应按比例偿付的数额,后者指明了其所依据的建筑最高耐用年限。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.8.1-2.8.8