← 维特鲁威

建筑十书

§2.7.1-2.7.5

建筑石材的种类性质与风化检验法

维特鲁威论述了建筑用采石场,将石材分类为软质、中质与硬质,分析了其抗风化与耐火性能的差异,赞扬了阿尼基乌斯石的持久耐用,并提出了将软质石材在建房前暴露风化两年的实用检验方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7.1

​De calce et harena, quibus varietatibus sint et quas habeant virtutes, dixi. sequitur ordo de lapidicinis explicare,1 de quibus et quadrata saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt enim aliae molles, uti sunt circa urbem Rubrae, Pallenses, Fidenates, Albanae; aliae temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae et quae sunt his generibus; nonnullae durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubrûm et nigrûm tofûm, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur.

关于石灰与沙,它们有何种多样性以及具备何种功效,我已经作了说明。接下来按顺序应当阐述采石场,用于建筑的方石和碎石物料都是从这些采石场中开采并获取的。人们发现这些石料具有各不相同且互异的特性。有些是软质的,例如罗马城周围的红石场、帕伦塞斯石场、菲德奈石场和阿尔巴石场;另一些是中质的,例如蒂布尔石、阿米泰尔努姆石、索拉克泰石以及属于这些种类的石料;还有一些是硬质的,例如燧石般的石料。此外还有许多其他种类,例如坎帕尼亚的红凝灰岩和黑凝灰岩,以及翁布里亚、皮凯努姆和威尼西亚的白石,这种白石甚至可以用齿锯像切木头一样锯开。

§2.7.2

​Sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta, in opere faciliter tractantur. et si sunt in locis tectis, sustineant laborem,2 si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur. item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus. Tiburtina vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis. igitur cum et umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus insequens interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a suis ardentia corporibus carbonibus similia.3

然而,所有这些软质石料都具有这样的实用价值:当石块从中开采出来时,在施工中极易加工。如果它们处于有遮盖的场所,便能承受负荷;但若处于开阔暴露之处,就会因受冻结和堆积的霜雪侵蚀而粉化崩解。同样,在海滨沿线,它们被盐碱腐蚀而溶散,也经受不住炎热。然而,蒂布尔石以及所有同类石料,既能承受负重,也能承受暴风雨的损害,但面对火却无法安然无恙;一旦接触到火,就会爆裂破碎,原因在于它们天然的配比中水分极少,泥质成分同样不多,却含有极多的空气与火。因此,由于它们内部水分与泥质较少,加之火通过接触和热气的力量将空气从其中驱逐之后,深入石料内部占据孔隙空隙并灼热沸腾,凭借自身的实体使其炽燃并变得如同木炭一般。

§2.7.3

​Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statonensi. haec autem habent infinitas virtutes; neque enim his gelicidiorum tempestas neque ignis tactus potest nocere, sed est firma et ad vetustatem ideo permanens, quod parum habet e naturae mixtione aeris et ignis, umoris autem temperate plurimumque terreni. ita spissis comparationibus solidata neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia nocetur.

此外,在塔尔奎尼亚人的境内也有许多被称为阿尼基乌斯的采石场,其颜色与阿尔巴石相似,这些采石工作主要分布在沃尔西尼湖周围,以及斯塔托尼亚管区。这些石料具有极大的功效;因为无论是寒霜暴雪还是火焰接触都无法损害它们,它们坚固且能流传至久远时代,原因在于其天然混合物中含有的空气与火极少,水分适度,而泥质极多。由于依靠密集的结合而得以固化,它们既不受暴风雨的侵蚀,也不受烈火之势的破坏。

§2.7.4

​Id autem maxime iudicare licet e monumentis, quae sunt circa municipium Ferenti ex his facta lapidicinis. namque habent et statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter scalptos; quae, cum sint vetusta, sic apparent recentia, uti si sint modo facta. non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis comparatis habent ex his ad aes fundendum maximas utilitates. quae si prope urbem essent, dignum esset, ut ex his officinis omnia opera perficerentur.

这一点尤其可以从费伦图姆自治市周围用这些采石场的石料建造的纪念物中加以判定。因为那些建筑不仅有制作精美的大型雕像,还有雕刻典雅的小像、花卉和茛苕饰;这些器物虽年代久远,却完好如新,宛如刚刚制成一般。同样,铜匠们利用这些采石场的石料制成铸铜模具,在浇铸青铜方面也从中获得了极大便利。这些石料若处于罗马城附近,一切工程都用这些采石场的石料完成也是完全应当的。

§2.7.5

​Cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit sine vitiis perficere, ita erit praeparandum. cum aedificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur4 et iacentia permaneant in locis patentibus. quae autem eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea in fundamenta coiciantur; cetera, quae non erunt vitiata, ab natura rerum probata durare poterunt supra terram aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiam in caementiciis structuris.

因此,由于邻近的关系,现实迫使我们不得不使用红石场、帕伦塞斯石场以及离城最近的物料;如果有人希望毫无瑕疵地完成工程,就必须按如下方式准备。当需要建造时,应提前两年在夏季而非冬季开采这些石料,并让它们平放在开阔的地方。在这两年间因受风雨侵袭而损坏的石料,应当投入地基之中;其余未受损的石料,经受了自然环境的检验,便能够在地面以上的建筑中持久耐用。这些原则不仅在方石砌体中必须遵循,在碎石砌体结构中同样必须恪守。

语法注4 条
  1. 2.7.1sequitur ordo de lapidicinis explicare

    在动词 sequitur 的非人称结构中,名词 ordo 作主语,不定词 explicare 作为说明性(同位语性)不定词补充说明 ordo 的具体内容,意为“接下来按顺序应当阐述……”。

  2. 2.7.2sustineant laborem

    在接在直陈式现在时条件从句 si sunt in locis tectis 之后的主句中,使用了虚拟式现在时 sustineant,构成混合条件句,表示潜在能力或可能性(“能够承受负荷”)。

  3. 2.7.2a suis ardentia corporibus carbonibus similia

    动词 efficit 的直接宾语(指代石料)被省略,分词 ardentia(中性复数宾格)与形容词短语 carbonibus similia 充当宾语补足语。介词短语 a suis corporibus 表示源自火自身的微粒或形体,全句意为“凭借自身的实体使[它们]灼热并变得与木炭相似”。

  4. 2.7.5ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur

    短语 ante biennium 作状语表示时间提前(“提前两年”),其中 biennium 与 ante 连用表示相隔的时间量。主句动词 eximantur 为表示劝告与指令的虚拟式现在时(指令虚拟式)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.7.1-2.7.5