- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.6.1-2.6.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了可在水中凝固的火山灰(普佐拉纳)的天然特性及其由地下火山热力形成的成因,并通过对比维苏威与埃特纳等火山区域,解释了为何同样富含温泉的伊特鲁里亚未产火山灰而是生成了红石(carbunculus)。
Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter res admirandas. nascitur in regionibus Baianis in agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium montem. quod commixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis praestat firmitates, sed etiam moles cum struuntur in mari, sub aqua solidescunt. hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.1 igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore. ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratae in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
此外,还有一种粉末在自然状态下能产生令人惊叹的效果。它产于巴亚埃地区以及维苏威火山周围各市镇的土地中。这种粉末若与石灰和碎石混合,不仅能使其他建筑物坚固,而且在海中砌筑突堤时,也能在水下凝结固化。这种情况似乎是由于如下原因发生的:在这些山脉之下,不仅有沸热的泥土,还有众多的泉水;若不是在其深处含有由硫磺、明矾或沥青所燃起的大火,这些现象便不会存在。因此,火与火焰的热气深入贯穿于地下空隙并不断燃烧,使那里的泥土变得轻盈;在那里生成并隆起的凝灰岩也全无水分。所以,当这三种同样受火焰烈势灼成多孔的物质汇成一种混合物时,一旦骤然吸纳水分,便紧密粘合为一体,并在湿气的作用下迅速硬化凝固,无论是波浪还是水力都无法使它们分解。
Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates. non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam. ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.2
再者,这些地方存有火热之气,也可以由这一事实加以说明:在库玛埃人的巴亚埃山区,有专门凿出用作发汗浴的处所;在这些地方,从地下深处升起的热气凭借火势穿透那片土地,并渗透贯穿泥土升腾至这些场所,从而产生了发汗浴的极佳效用。同样,古籍中也记载维苏威火山下曾火势加剧并蔓延,自该处向周围原野喷吐火焰。因此,被称为海绵石或庞培浮石的石料,似乎在当时正是由另一种石类经煅烧而转化成这种特性的。
Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis *Κατακεκαύμενη nominatur, et si quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
然而,自该处采出的这种海绵石并非随处可见,只产于埃特纳山周边、希腊人称为卡塔克考墨涅(意为“焦土”)的密细亚丘陵,以及若有其他具有同样特性的地区。因此,如果在这些地方发现了沸腾的温泉,在开凿的山体内有温热的气体,且古人记载这些地方曾在原野上蔓延着烈火,那么似乎可以确定:由于火焰的剧烈作用,凝灰岩与泥土中的水分已被剥除,正如炉中石灰的水分被剥除一样。
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem. Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur pulvis,3 e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat. itaque visum est, antequam desideraretur, de his rebus, quemadmodum esse videantur, exponere.
因此,当不同且不均匀的物质受到火热侵袭并被汇聚于湿润的力量中时,对湿气的炽热渴求因水骤然得到满足,在潜热的作用下沸腾起来,强烈促使它们凝聚,并通过共同的形体迅速获得统一的坚固力量。 不过会有人提出疑问:既然伊特鲁里亚同样有许多温泉,为何那里没有产生同样的粉末,以同样的原理使水下砌体凝固?因此,在有人提出这一疑问之前,似乎应当先阐明对此事的看法。
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia, Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem. igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia, uti natura rerum constituit, non ad voluptatem hominum, sed ut fortuito disparata procreantur.
并非所有地方和区域都产生相同种类的泥土和石头:有些是泥质的,另一些是砂砾质的或粗砂质的,在其他地方则是细沙质的,岩质亦然;泥土中包涵的性质在不同区域的多样性中完全属于不同且相异的种类。从以下事实中尤其可以看出这一点:在阿平宁山脉环抱意大利和伊特鲁里亚各区域的地方,几乎所有地方都不缺少坑沙采掘场;但在阿平宁山脉的另一侧、朝向亚得里亚海的部分,却一无所有;同样在阿该亚、亚细亚,乃至整个海之彼岸,人们甚至未曾听闻。因此,并非在所有沸腾出众多温泉的地方都能汇聚相同的便利条件;万物皆如自然法则所确立的那样产生,并非为了迎合人的喜好,而是如同机缘巧合般各有差别。
Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle et tenerum, exurit, quod autem asperum, relinquit; quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto,4 nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur carbunculus. itaque uti Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem.
因此,在山峦并非泥质而是呈岩质性质的地方(这种岩质的硬度比凝灰岩要软,但比泥土要坚实),火势穿过其纹理向外喷发时便灼烧它。它烧尽柔软脆弱之物,留下粗粝坚硬之物;当其深处受剧烈热气彻底灼烧之后,在某些地方便产生了被称为红石(carbunculus)的那种沙。因此,正如坎帕尼亚被烧焦的泥土化为火山灰一样,在伊特鲁里亚,经煅烧的岩质便形成了红石。二者在砌筑中皆属上品,但一种在陆上建筑中发挥效力,另一种则在海中突堤中亦显神效。
- 2.6.1qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes
由未完成过去时虚拟式(essent与haberent)构成的与现在事实相反的虚拟条件句。归结从句的主语 qui 承接前文的 terrae ferventes 及 fontes crebri;条件从句 haberent 的逻辑主语在上下文中指这些山脉或地底深处。
- 2.6.2ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem
该句主语是由关系分句 quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur(被称为海绵石或庞培浮石之物)构成的名词性成分,谓语为 redacta esse videtur。excocto 相当于省略了代词的主导独立夺格结构(即 excocto [eo] ex alio genere lapidis,“由于它由另一种石头煅烧而成”)。
- 2.6.4Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur pulvis
名词 desideratio(疑问、探究)的具体内容由间接疑问句 quid ita non etiam ibi nascitur pulvis(为何那里没有同样产生粉末)在同格意义上展开。原因从句 quoniam item sunt... 插在主句与间接疑问句之间,全句核心骨架为 Relinquetur desideratio... quid ita non... nascitur pulvis。
- 2.6.6quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto
以关系代词夺格 quo 作为逻辑主语的独立夺格结构。quo 承接前句的粗粝残留物(quod autem asperum, relinquit),意为“当该粗粝部分受地下深处剧烈的热气彻底灼烧之后”。
