- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.5.1-2.5.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论述煅烧石灰的原料石选择及其与沙配制灰浆的适正比例,并依据四元素学说阐明石灰经煅烧和消解后固结碎石的机理。
De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur; et quae erit ex spisso et duriore, erit utilis in structura, quae autem ex fistuloso, in tectoriis. cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, tres harenae et una calcis1 infundatur; si autem fluviatica aut marina, duo harenae, una calcis coiciatur. ita enim erit iusta ratio mixtionis temperaturae. etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam ad usum meliorem.
在说明了沙的各种来源之后,接着还必须在石灰上下功夫,使其由白石或燧石煅烧而成;由密实而较硬的石头制成者适于砌筑,而由多孔隙的石头制成者则适于抹灰。当石灰被消解之后,灰浆应当这样配制:若是坑沙,则按三份沙配一份石灰投入;若是河沙或海沙,则按两份沙配一份石灰搅拌。因为这样才是混合调配的正确比例。此外,在河沙或海沙中,若有人加入三分之一捣碎并过筛的陶片碎粒,就会使灰浆的性能变得更适于使用。
Quare autem cum recipit aquam et harenam calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata. et quae plus habent aeris, sunt tenera; quae aquae, lenta sunt ab umore; quae terrae, dura; quae ignis, fragiliora. itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixta harenae in structuram coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt continere. cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus.
然而,石灰在吸纳水与沙之后为何能够加固建筑物?其原因似乎在于:如同其余物体一样,石头也是由诸基本元素调和而成的。含有较多空气的石头质软;含水较多的石头因湿气而具韧性;含土较多的石头坚硬;含火较多的石头则更脆。因此,这些石头若在煅烧之前被研碎成细粒、与沙混合后投入砌体中,便不会凝结,也不能粘聚砌体。但是,当它们被投入窑中,受火焰剧烈高温的侵袭而丧失原本的坚固力量后,由于其内在力量被烧尽且耗竭,便留下了敞开且空虚的孔隙。
(ideo autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere,2 sed cum expenduntur, permanente ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur.) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.3 igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(因此,石头在出窑时的重量无法与入窑时的重量相符;经称重可知,其体积虽保持不变,但由于水分被蒸发,重量大约减少了三分之一。)所以,当存在于该石体内部的水分与空气被烧尽并剥除,且石中留存着先前从火势中所吸纳的潜伏残余热量时,一旦浸入水中,随着湿气渗入孔隙的稀疏处,它便沸腾起来,如此冷却后将热量从石灰体内排出。因此,由于它们的孔隙和空隙敞开,便能将沙的混合物纳入自身并彼此粘合,且随着干燥与碎石结合,从而构成了建筑物的坚固性。
- 2.5.1tres harenae et una calcis
数词 tres 与 una 省略了名词 partes(份数),harenae 和 calcis 用作表示整体的“部分属格”(partitive genitive)。后文的 duo harenae, una calcis 亦同此结构。
- 2.5.3ideo autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere
此句属于 quo pondere... ad id 的关系词与指示代名词呼应结构。包含先行词的关系短语 quo pondere(“以何等重量”)由主句的 ad id(“与该重量”)所承接,整体结构意为“出炉时的重量无法与投入炉中的重量相符”。
- 2.5.3Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
长句中存在主语的转换:cum 从句前半的主语为 liquor... et aer(述语动词 fuerit 依据临近原则用单数),而从 habueritque 起至主句的主语则转换为省略的阳性单数“石/石灰”(由分词 intinctus 修饰,并作动词 confervescit 与 reicit 的主语)。prius quem 为 quem prius 的倒装(hyperbaton),引导修饰 calorem 的关系从句。
