- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.4.1-2.4.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了砌筑灰浆所用沙子的种类(坑沙、河沙、海沙)与鉴别方法,并探讨了它们各自的结构特性及其在抹灰中的适用性。
In caementiciis autem structuris primum est de harena quaerendum, ut ea sit idonea ad materiem miscendam1 neque habeat terram commixtam. genera autem harenae fossiciae sunt haec: nigra, cana, rubra, carbunculus. ex his quae in manu confricata fecerit stridorem, erit optima; quae autem terrosa fuerit, non habebit asperitatem. item si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa vel icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, erit idonea.
然而在碎石砌筑结构中,首先必须考查沙子,使其适宜于搅拌灰浆,且不杂有泥土。开采的坑沙有以下几种:黑沙、灰沙、红沙和红炭沙。在这些沙子中,放在手里揉搓能发出沙沙声响的为最佳;而含泥沙则不具有粗糙感。同样,如果将它撒在白衣上,随后抖落或拍打而未弄脏衣物,亦无泥土沉留在其上,便表明它是合格的。
Sin autem non erunt harenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda, non minus etiam de litore marino. sed ea in structuris haec habet vitia: difficulter siccescit, neque onerari se continenter paries patitur,2 nisi intermissionibus requiescat, neque concamerationes recipit. marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, cum in îs tectoria facta fuerint, remittente se salsugine eorum dissolvuntur.3
但是,若没有可供采掘的采沙场,就必须从河流或砾石堆中筛取,亦可从海滨筛取。然而这种沙子在建筑物中具有如下缺陷:难以干燥;墙体无法承受连续加载,除非留有间隔让其休整;且不能承接拱顶。至于海沙更甚,当墙上施加了抹灰层后,随着盐分析出,墙体便会溶蚀剥落。
Fossiciae vero celeriter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamerationes patiuntur, sed eae, quae sunt de harenariis recentes. si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae. ita cum in structuram coiciuntur, non possunt continere caementa, sed ea ruunt et labuntur oneraque parietes non possunt sustinere. recentes autem fossiciae cum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere. fluviatica vero propter macritatem uti signinum liaculorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.4
然而坑沙在结构中干燥迅速,抹灰经久不落,且能承托拱顶,但这只限于从沙场新采出的沙子。因为沙子开采出来后若露天放置太久,受到日晒、月照和霜冻的作用而变质分解,就会变成泥质。这样若被投入砌筑中,就无法粘合碎石,石块便会倾塌滑移,墙体也就无法承受荷载。然而,新采的坑沙虽然在结构中具有如此巨大的优点,却不适于抹灰,这是因为将石灰与它肥腻的质地混合后,由于其性剧烈,干燥时无法不产生裂纹。相反,河沙因其质瘦,在抹灰中通过抹子的反复压光,便能如同锡格尼亚灰浆一样获得坚实度。
- 2.4.1ad materiem miscendam
表示目的的动形词结构。在此专门语境中,materies 并非指通常意义上的“木材”,而是特指石灰与沙混合而成的“灰浆”。
- 2.4.2neque onerari se continenter paries patitur
由 patitur 支配的带主词的不定式结构,反身代词 se 作为被动不定式 onerari 的宾格主语,意为“墙体不容许自身被连续加载”。主语从前句 difficulter siccescit 省略的主语(ea)转换到了明示的 paries。
- 2.4.2remittente se salsugine eorum dissolvuntur
remittente se salsugine 为独立夺格结构(“随着盐分析出”)。主句动词 dissolvuntur 的主语承接前文的 parietes,eorum 则指示前述的 tectoria(或 parietes),全句指因海沙中盐分析出而导致墙体遭受溶蚀破坏。
- 2.4.3uti signinum liaculorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem
uti signinum 是省略了 opus 的比较短语(“如锡格尼亚抹灰一般”)。liaculorum subactionibus 为方式/工具夺格,表示通过抹子(liaculum)反复揉压、拍实的操作。
