- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.3.1-2.3.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阐述了制砖适宜的土壤种类、制造季节(春秋)及风干时间,说明了三种标准规格(吕底亚式、五掌砖、四掌砖)与半砖的砌法,并记述了由浮石质土壤制成能漂浮于水上的特殊砖块。
Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos oporteat,1 dicam. non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem. faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de rubrica aut etiam masculo sabulone; haec enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere ponderosa et faciliter aggerantur.
因此,首先我将谈论砖块,以及应当用何种泥土来压制它们。因为它们既不该用多砂或多石的泥,也不该用松散的粗砂来压制,因为由这些种类的泥土压制而成时,首先会变得沉重,其次在墙体中遭受雨水冲淋时,便会塌散融化,而麦草碎屑也因其粗糙而无法在其中紧密黏合。相反,它们应当由白垩质白土,或由红土,乃至雄粗砂制成;因为这些种类的泥土因其质轻而具有坚固度,在施工中不显沉重,且易于砌筑。
Ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant. qui enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit, ut videatur aridum, interior autem sit non siccus; et cum postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea, quae erant arida. ita rimosi facti efficiuntur inbecilli. maxime autem utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti; namque non ante possunt penitus siccescere. itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium,2 tenere contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur; igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur. ideo etiam Uticenses laterem, si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur3 in parietum structuris.
它们应当在春季和秋季压制,以便能以均匀的速度干燥。而在夏至时节制备的砖之所以会产生缺陷,是因为当烈日将表层过急地烤透时,会使它看似干燥,内部却仍未干透;此后当内部在干燥收缩时,就会撑裂那些已经干燥的部分。这样产生了裂纹的砖就会变得脆弱。此外,如果是在两年前压制的,它们将最为适用;因为在此之前它们不可能彻底干透。因此,如果在它们新鲜未干时就用于砌筑,一旦敷上抹灰并且抹灰因硬化而保持僵实,砖块自身在沉降时便无法保持与抹灰相同的高度,且因收缩发生位移而不再与抹灰黏合,反而脱离了与它的结合;于是抹灰层脱离了结构,因其单薄而无法自立,碎裂开来,墙体本身也因不均匀的沉降而损坏。为此,乌提卡人在墙体砌筑中,也仅在砖块干燥、压制于五年前,并依长官的裁定如此核准后,才加以使用。
Fiunt autem laterum genera tria: unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, latum pede. ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur; ex his unum πεντάδωρον, alterum τετράδωρον dicitur. δῶρον autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio graece δῶρον appellatur, id autem semper geritur per manus palmum. ita quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera, πεντάδωρως, quae privata, τετράδωρως struuntur.
砖块共有三种:一种在希腊语中被称为吕底亚式,即我们罗马人所使用的,长一尺半,宽一尺。希腊人的建筑则由其余两种砌成;其中一种被称为五掌砖,另一种被称为四掌砖。希腊人将掌宽称为“多隆”,因为礼物的馈赠在希腊语中被称为“多隆”,而这总是通过手掌进行的。因此,各个方向均为五掌宽的被称为五掌砖,四掌宽的被称为四掌砖,并且公共工程以五掌砖砌筑,私人工程以四掌砖砌筑。
Fiunt autem cum his lateribus semilateria. quae cum struuntur, una parte lateribus ordines, altera semilateres ponuntur. ergo ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam. Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua et Callet et in Asia Pitane, ubi lateres, cum sunt ducti et arefacti, proiecti natant in aqua. natare autem eos posse ideo videtur, quod terra est, de qua ducuntur, pumicosa. ita cum est levis, aere solidata non recipit in se nec combibit liquorem. igitur levi raraque cum sit proprietate, quocumque pondere fuerit, cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex uti ab aqua sustineatur.4 sic autem magnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi et, cum non patiantur penetrare in corpus umidam potestatem, a tempestatibus non dissolvuntur.
此外,与这些整砖同时制作的还有半砖。在砌筑时,一侧放置整砖层,另一侧放置半砖。因此,当两侧依准绳砌筑时,墙体便通过交替的层相互咬合,置于接缝之上的中间砖块既保证了坚固,又使两侧展现出毫不拙劣的美观。 此外,在远西班牙有马克西卢阿和卡莱特城,在亚细亚有皮塔内城,那里的砖在压制晒干后,投入水中能够漂浮。它们之所以能漂浮,似乎是因为压制它们的泥土是浮石质的。因此,它由于轻盈,被空气固化后既不吸纳也不汲取水分。于是,既然它具有轻而多孔的特性,无论重量如何,都受自然的法则所迫,如同浮石一般被水托举。这样它们便具有极大的功用,因为它们在建筑中毫不沉重,且由于不容潮湿之力侵入体内,也不会被风雨消融。
- 2.3.1qua de terra duci eos oporteat
在间接疑问从句中,介词“de”置于疑问形容词“qua”与名词“terra”之间,形成倒置。被动不定式“duci”为建筑技术用语,指将泥土塑模拉制成砖块。
- 2.3.2qua est tectorium
关系代词夺格“qua”在此充当性质或程度夺格,与“altitudinem”相关联,意为“与抹灰所处的(相同高度)”。
- 2.3.2laterem, si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur
异相动词“utuntur”在古典拉丁语中通常支配夺格,此处却支配宾格直接宾语“laterem”。这种结构属于古体、口语或技术文献中偶见的非常规用法。
- 2.3.4cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex uti ab aqua sustineatur
由带有虚拟式的“uti”(即 ut)所引导的名词性从句“uti... sustineatur”作为被动动词“cogitur”的内容补足语,其中“quemadmodum pumex”作为方式比较短语插入其间。
