← 维特鲁威

建筑十书

§10.pr.1-10.pr.4

建筑师超支赔偿的古法与机械原理序言

维特鲁威赞扬了以弗所令建筑师自负超支之责的古法,期盼其见行于罗马,指出节庆临时机械筹划的必要性,并阐明了在全书最后一卷(第十卷)论述机械原理的缘由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.pr.1

​Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non iniquo constituta. nam architectus, cum publicum opus curandum recipit, pollicetur, quanto sumptu id sit futurum. tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur, donec opus sit perfectum. absoluto autem, cum ad dictum inpensa respondit, decretis et honoribus ornatur. item si non amplius quam quarta ad aestimationem est adicienda, de publico praestatur, neque ulla poena tenetur. cum vero amplius quam quarta in opere consumitur, ex eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur.

在希腊著名而广袤的以弗所城,据说先祖们曾立下一条古老的法律,其条件虽严苛,但法理并无不公。因为建筑师在承揽公共工程时,须承诺其开销将为几何。估价单移交给长官后,其财产便被抵押,直至工程竣工。而竣工之时,若开销符合其所言,他将获得决议与殊荣之褒奖。同样,若估价需追加的数额不超过四分之一,则由公款支付,他不受任何处罚。但若工程中消耗的费用超出四分之一以上,完成工程所需的钱款便要从其个人财产中征缴。

§10.pr.2

​Utinam dii inmortales fecissent, ea lex etiam P. R. non modo publicis sed etiam privatis aedificiis esset constituta!1 namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent. nam qui quadringenta ad opus possunt parare, si adicient centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur; qui autem adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur.

但愿不朽的神明曾使这条法律也在罗马人民当中确立,不仅用于公共建筑,亦用于私人建筑!那样的话,无能之辈便不能不受惩罚地横行,而因学问造诣最高深而具真知灼见者便会毫不犹豫地操持建筑之业;家长们也不会被诱入无休止的开销挥霍中,以致倾家荡产;建筑师自身在惩罚的畏惧威逼之下,亦会更加审慎地核算并说明开支的限度,使家长们能按照所预备的款额,或仅多添少许,便将房屋完工。因为凡能为工程筹备四百者,若追加一百,尚能因抱有完工的希望而欣然忍受;然而那些被额外加摊半数或更大开销所压迫的人,则希望破灭、耗费泡汤,在财产与精神受挫后被迫放弃。

§10.pr.3

​Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur. in his vero opus est prudentia diligens et ingenii doctissimi cogitata,2 quod nihil eorum perficitur sine machinatione studiorumque vario ac sollerti vigore.

且这种弊端不仅存在于建筑物中,亦存在于长官们在广场上举办的角斗士与在舞台上举办的赛会演出中。这些事务不容延误亦不许宽限,紧迫的时限迫使其按期完工:即观瞻座席、遮阳棚的张拉,以及依照舞台惯例为了民众观赏而通过机械装置所准备的一切事物。在这些事务中,确实需要细致的审慎与最具学识的心智所作之构想,因为若无机械装置以及兼具多样与巧慧的探求活力,其中任何一件皆无法告成。

§10.pr.4

​Igitur quoniam haec ita sunt tradita et constituta, non videtur esse alienum, uti caute summaque diligentia, antequam instituantur opera, eorum expediantur rationes. ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam,3 quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.

因此,既然这些规矩已如此传承与确立,在工程兴建之前以审慎和最大的细致理清其账目预算,便显得并非不合时宜。既然法律与习俗体制皆无法强求此事,而裁判官与市政官每年又必须为了赛会准备机械装置,皇帝啊,既然我在前几卷中已论述了建筑,那么在这部构成了全书最终完结之卷中,依照法则有条理地阐明机械的原理是什么,在我看来便绝非不合时宜之事。

语法注3 条
  1. 10.pr.2ea lex etiam P. R. non modo publicis sed etiam privatis aedificiis esset constituta

    缩写 P. R. 代表 populo Romano(或 populi Romani),在此作为与格表示关系或利益(“在罗马人民当中”),与后文的与格短语 non modo publicis sed etiam privatis aedificiis 形成逻辑上的呼应。过去完成时被动语态虚拟式 esset constituta 由表示过去未能实现之愿望的主句 Utinam dii inmortales fecissent 所统辖(省略了连词 ut 的名词性从句),受表示过去反事实愿望的 fecissent 同化而使用过去完成时态。

  2. 10.pr.3in his vero opus est prudentia diligens et ingenii doctissimi cogitata

    opus est 句式通常支配夺格(表示所需要的事物),但在此处 prudentia diligens 和 cogitata 却作为语法主语采用了主格形式。尽管在古典拉丁语中 opus est 带主格的用法并不罕见(尤见于中性代词或名词化的中性形容词),此处将阴性名词 prudentia 亦处理为主格,是其句法上的显著特征。

  3. 10.pr.4quod finitionem summam corporis habet constitutam

    habet constitutam 为 habere 搭配完成分词的结构,constitutam 作为谓语性宾语补足语修饰 finitionem summam,表示该卷具备“全书(corpus)既定的最终完结”。此处的 corpus 指维特鲁威《建筑十书》全书十卷构成的著作整体。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.pr.1-10.pr.4