- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.1.1-10.1.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节阐述了机械的定义及其三大分类(攀爬、气动与起重),辨析了需多人协同的“机械”与单人操作的“器具”之区别。随后指出一切机械技艺皆发源于对天体运转等自然法则的摹仿,并服务于生存必需,最后引出对日常少见之专门机械的系统论述。
Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus habens virtutes. ea movetur ex arte circulorum rotundationibus, quam Graeci κυκλικην κίνησιν appellant. est autem unum genus scansorium, quod graece ἀκροβατικόν dicitur; alterum spirabile, quod apud eos πνευματικόν appellatur; tertium tractorium, id autem Graeci βαρουλκόν vocitant. scansorium autem est, cum machinae ita fuerint conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo scandatur; at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque ὀργάνικως exprimantur; tractorium vero, cum onera machinis pertrahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur. scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur; ea catenationibus et transversariis et plexis conligationibus et erismatorum fulturis continentur. quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. tractoria autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum prudentia summas virtutes.
机械是由木材制成的连续构架,在搬运重物方面具有极大的效能。它是依照技艺通过圆周的旋转而运动的,希腊人称这种运动为圆周运动。它有三种类型:第一种是攀爬机械,希腊语称作高空作业装置;第二种是气动机械,在他们那里被称为气动装置;第三种是起重机械,希腊人称之为重物牵引装置。攀爬机械是指当构架如此安置时,通过竖立的木料与绑扎的横木,人们可以毫无危险地攀登至高处;气动机械则是指当气体因受挤压而被驱动,敲击声与音响如乐器般被表达出来时;而起重机械,则是指重物被机器牵拉,从而被提升到高处并加以安放。攀爬体系所自夸的并非技艺,而是大胆;它依靠链结、横木、编织的绑带和支柱的支撑来维持。而那些借助气力获得动力的装置,则依靠技艺的精湛达成优雅的效果。然而,起重装置在实用方面具有更大且充满宏伟气象的便利,并在谨慎的操作中展现出最高的效能。
Ex his sunt quae μηχανικώς, alia ὀργάνικως moventur. inter machinas et organa id videtur esse discrimen, quod machinae pluribus operis vel vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistae torculariorumque prela; organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt1 quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes. ergo et organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non inpedita.
在这些装置中,有些是机械性运转的,另一些则是器具性运转的。机械与器具之间的区别似乎在于:机械必须依靠多数劳力或更大的力量才能产生效果,如抛石机和压榨机的大梁;而器具则通过单个工人的熟练操作即可完成预定目标,如蝎弩或不等径滑轮的转动。因此,无论器具还是机械体系对于实用都是必不可少的,没有它们,任何事情都不可能畅行无阻。
Omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi versatione instituta. namque animadvertamus primum et aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum natura machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructûm maturitates.2 cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae perfecerunt explicationes. itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
而一切机械构造皆由自然所孕育,并以天体的旋转为导师与法则而确立。因为我们首先若观察并注视太阳、月亮以及五颗行星的连贯运转,它们若不是依照自然的机构而旋转,我们有时便不会拥有光明,也不会享有果实的成熟。因此,先祖们既然察觉到这些事物是如此,便从自然中汲取范例,并在神圣事物的引导下模仿它们,完成了便利人生的解答。于是他们为了使事情更加顺畅,有的通过机械及其旋转,有的通过器具来进行配置;凡是他们观察到对实用有益者,都致力于通过学问、技艺和制度,借助知识逐步加以扩充。
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem. cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa. sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
因为让我们首先关注源于生活必需的发明,如衣着:织机通过器具性的操作,将经线与纬线交织在一起,不仅遮盖身体以提供保护,更增添了华饰之庄重。若非为耕牛及所有驭兽发明了轭与犁,我们确乎不会有丰足的食物。而如果在压榨坊中没有准备绞盘、压梁与杠杆,我们便无法为了享乐而获得澄明的橄榄油或葡萄的果实;若非在陆上发明了大车或拖板,在水上发明了舟楫等机械构造,这些物品的运输便无从谈起。
Trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam. non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quod non sunt ignotae sed ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates. Itaque incipiemus de îs, quae raro veniunt ad manus, ut nota sint, explicare.
而通过天平和秤的砝码进行称量的发明,以公正的习俗保护了生活免遭不公。同样,机械构造的原理有无数种,对此似乎无须赘述,因为它们并非罕见,而是日常垂手可得的,如磨盘、铁匠的风箱、四轮马车、双轮小车、车床以及其他在日常习惯中具有普遍实用便利的物品。 因此,我们将着手阐述那些难得经手(不易见到)的事物,以便它们为人们所熟知。
- 10.1.3pluribus operis vel vi maiore coguntur effectus habere... organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt
名词 opera 在此不仅指抽象的“劳动、工役”,亦具体指“人手、劳工(复数 operae)”。在 unius operae(性质或所属属格)与 pluribus operis(方式或伴随夺格)的对比中,表明了人力规模的差异:机械(machina)需要多个人手(或更大的外力)推动,而器具(organum)仅凭单个工人的娴熟操作(prudenti tactu)即可完成。
- 10.1.4namque animadvertamus primum et aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum natura machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructûm maturitates
句首的 animadvertamus... aspiciamus 为劝勉或虚拟语气(“让我们首先观察并注视”)。随后的未完成过去虚拟式 versarentur 起到了未带连词(如 nisi)的条件从句作用(相当于“若非它们依自然机制旋转”),与主句的反事实假定结果句 non habuissemus(“我们便不会拥有”)相呼应。这是一种省略或意合式的条件句结构,强调了天体机械般运转对人类生存的根本必要性。
