- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.8.8-9.8.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威详述了天球转动式水钟(anaphoricum)的构造原理,包括浮子与配重驱动黄道盘转动,以及通过阀门调节水流速度以体现四季昼夜长短变化的方式,并总结了时钟论述,预告下一卷将探讨机械装置。
Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaphorica dicuntur perficiunturque rationibus his. horae disponuntur ex virgulis aeneis ex analemmatos descriptione ab centro dispositae in fronte; in ea circuli sunt circumdati menstrua spatia finientes. post has virgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus, cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus.1 posteriori autem parte tympano medio axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena est involuta, ex qua pendet ex una parte phellos (sive tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera aequo pondere phelli sacoma saburrale.
人们还制造另一种适于冬日的水钟,它们被称为天球转动式水钟(anaphorica),并依照如下原理制成。在正面,根据日晷投影图的作图法由中心布置的青铜细棒来划分时辰;在正面周围环绕着确定各月间隔的圆圈。在这些细棒之后是一个鼓轮,其上描绘并画出了天地宇宙与黄道带,其由中心作出的图线使得一部分较大,另一部分较小。在鼓轮背面的中央嵌有一根可旋转的轴,在这根轴上缠绕着一条柔韧的青铜链条,从链条的一端悬挂着被水托起的浮子(或称鼓),另一端则悬挂着与浮子重量相等的沙质配重。
Ita quantum ab aqua phellos sublevatur, tantum saburrae pondus infra deducens versat axem, axis autem tympanum. cuius tympani versatio alias efficit, uti maior pars circuli signiferi, alias minor in versationibus suis temporibus designet horarum proprietates. namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia. ea translata ex terebratione in terebrationem mensis vertentis perficit cursum suum.
因此,浮子被水托起多少,配重向下牵引多少,便转动轴,轴再转动鼓轮。该鼓轮的旋转在不同的季节中,使得黄道带较大的一部分或较小的一部分在转动中指示出时辰的特征。因为在每个黄道星座中都按各自月份的天数钻出了相应数目的孔洞,孔中插着在钟表中看似承载太阳形象的小球,用以指示时辰的间隔。随着月份的推移,这个小球从一个孔移到另一个孔,完成其自身的运行。
Itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imagines efficit horarum et dierum. De administratione autem aquae, quemadmodum se temperet ad rationem, sic erit faciendum.
因此,正如同太阳穿行于诸星辰的轨道之间而伸长与缩短白昼及时辰一样,钟表中沿着各点逆着鼓轮中心的旋转而行进的小球,每天被移位时,在不同的季节穿过较宽或较窄的间隔,在各月份的界限内展现出时辰与白昼的图景。 至于水的控制,如何使其依照原理进行自我调节,则应按如下方式进行。
Post frontem horologii intra conlocetur castellum in idque per fistulam saliat aqua et in imo habeat cavum. ad id autem adfixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod ex castello in id aqua influat. in eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
在水钟正面的后方内部安置一个蓄水箱,水通过管子喷射入内,并在底部设有小孔。与其相接处安装一个青铜鼓轮,带有让水从蓄水箱流入其中的开口。在其中通过车床加工的凸凹铰链套入一个较小的鼓轮,使彼此紧密咬合,从而使较小的鼓轮犹如较大鼓轮中的活栓一样,在旋动时紧密而顺滑地旋转。
Maioris autem tympani labrum aequis intervallis CCCLXV puncta habeat signata, minor vero orbiculus in extrema circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per id et servat administrationem. cum autem in maioris tympani labro fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis2 librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur:
较大鼓轮的边缘以相等的间距刻有365个标点,而较小圆盘的外缘上固定有一枚舌针,其尖端指向各标点的区域,并在该小圆盘上开设一个经过校验的孔,因为水通过它流入鼓轮中并维持流量的控制。当较大鼓轮的边缘上绘有天体星座的图样时,它是固定不动的,其最高处绘有巨蟹座的图样,其正下方垂直底部为摩羯座,在观察者右侧为天秤座,左侧为白羊座,其余星座则按照在天空中所见的样子标示在它们之间的空间里。
Igitur cum sol fuerit in capricorni, orbiculi lingula in maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis vehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit ad vasum excipiens eam. cum brevi spatio impletur, corripit et contrahit dierum spatia et horarum. cum autem cotidiana versatione minoris tympani lingula ingrediatur in aquarii puncta, discedens foramen a perpendiculo et aquae vehementi cursu cogitur tardius emittere salientem. ita quo minus celeri cursu vas excipit aquam, dilatat horarum spatia.
因此,当太阳位于摩羯座时,小圆盘的舌针在较大鼓轮的摩羯座一侧每天触及单个标点,因处于垂直线上而承受流动水流的猛烈重压,水迅速穿过圆盘的孔被排入接水的容器中。当容器在短时间内被注满时,它便削减并缩短了白昼与时辰的间隔。而当较小鼓轮的舌针通过每日的旋转进入水瓶座的标点时,孔偏离了垂直线和急促的水流,被迫更缓慢地喷出流水。因此容器以较慢的速度接水,便拉长了时辰的间隔。
Aquarii vero pisciumque punctis uti gradibus scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octavam partem aqua temperate salienti3 praestat aequinoctiales horas. ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa cancri puncta partis octavae foramen se tympani versationibus peragens et in altitudinem eo rediens viribus extenuatur, et ita tardius fluendo dilatat morando spatia et efficit horas in cancri signo solstitiales. a cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit horas.
当小圆盘的孔如登台阶般攀升穿过水瓶座和双鱼座的标点,并在白羊座触及第八度(分位)时,通过适度喷出的流水提供昼夜平分时的时辰。从白羊座穿过金牛座和双子座的区间到达巨蟹座第八度的最高标点,孔通过鼓轮的旋转完成自身轨迹,并在到达该高度时水势减弱,因此由于缓慢流动并延搁而扩展了间隔,在巨蟹座中产生了夏至的时辰。当它从巨蟹座倾斜而下,穿过狮子座和室女座,折返至天秤座第八度的标点,逐步缩短间隔而压缩时辰,如此到达天秤座的标点,再次产生昼夜平分时的时辰。
Per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VII, restituit celeritate salientis brumales horarum brevitates. Quae sunt in horologiorum descriptionibus rationes et apparatus, ut sint ad usum expeditiores, quam apertissime potui, perscripsi. restat nunc de machinationibus et de earum principiis ratiocinari. itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perficiatur, insequenti volumine incipiam scribere.
孔穿过天蝎座和人马座的区间以更陡的坡度下移,通过回转回到摩羯座的第八度,便通过喷水速度恢复了冬至时辰的短促。 关于时钟图解中的原理与装置,为了使其在使用中更为便捷,我已经尽可能清晰地予以记述。现在剩下的便是对机械装置及其原理进行论述。因此,为了使完整的建筑学体系臻于完善,我将在下一卷中开始记述这些内容。
- 9.8.8cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus
此处理解为省略了谓语动词或分词的结构。以 deformatio(作图、投影)为主语,unum maius, alterum minus 充当宾语补足成分(隐含中性名词如 spatium 等),指从中心作出的投影使得一部分较大、另一部分较小,体现了黄道偏心投影所形成的面积不对称性。
- 9.8.12ad dextram spectantis
spectantis 为现在分词 spectans(观看者)的单数属格,在此作习惯表达,意为“在观看者的右手边/从观察者看来在右侧”,用于规定固定鼓轮上各星座相对于面朝水钟的观察者的方位布局。
- 9.8.14aqua temperate salienti
由名词 aqua 与现在分词 salienti 构成的夺格结构,在此作手段夺格(“借由适度喷出的流水”)或伴随情况夺格,说明孔位于春分点(白羊座)时流水压力适中,从而产生昼夜平分时的等长时辰。
