- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.6.1-10.6.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者详细阐述了扬水螺旋管(阿基米德螺旋泵)的尺寸比例、螺旋叶片的几何划线与板材制作工艺、加固与轴承安装,以及依据勾股定理(3-4-5直角三角形)确定的倾斜架设角度。
Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit aquae, sed non tam alte tollit quam rota. eius autem ratio sic expeditur. tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo.1 id ad circinum rotundatur. in capitibus circino dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem. item tigno plano conlocato lineae ab capite ad alterum caput perducantur ad libellam convenientes. sic et in rotundatione et in longitudine aequalia spatia fient. ita quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, facient decusationes2 et in decusationibus finita puncta.
此外还有螺旋管的构造法,它能汲取大量的水,但提升的高度不如水轮。其构筑原理如下。选取一根木料,其长度准备为多少尺,其粗度(直径)便做成多少指宽。用圆规将其刮削圆整。在两端的截面上,用圆规以四等分和八等分将其圆周分成八份,并将这些线布置得当,以便当木料水平放置时,两端的线在水准面上彼此对应;并且沿着长度方向所截取出的间距,恰好与木料圆周的八分之一相等。同样在木料水平放置时,依照水准从一端向另一端引线。这样,无论在圆周上还是在长度上,都将形成相等的间距。于是,在绘制纵向线条的地方就会产生交叉,并在交叉处形成明确的点。
His ita emendate descriptis sumitur salignea tenuis aut de vitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in primo decusis puncto. deinde traicitur oblique ad insequentis longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa. eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum. eadem ratione per omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.
在将这些精准标出之后,取一条柳木薄片或黄荆削成的细板,涂上液态沥青,固定在第一个交叉点上。接着,将它斜向引至下一个长度和圆周交叉点上;同样顺次前进,穿过每一个点并环绕卷曲,固定在各个交叉点上;这样,它从第一个点延伸到第八个点,最终到达并固定在最初那段所固定的同一条线上。以此方式,它在斜向上经过八个点前进了多少距离,在长度方向上也向第八个点前进了相同的距离。依照同样的原理,在长度与圆周的全部空间中,通过粗度的八个等分斜向固定在各个交叉点上的细板,便形成了盘旋的槽道,成为对螺旋螺壳逼真而自然的模仿。
Ita per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars fiat summa crassitudo. supra eas circumdantur et figuntur tabulae, quae pertegant eam involutionem. tunc eae tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur, ut ab aquae vi ne dissolvantur. capita tigni ferrea. dextra autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus utraque parte habentia transversaria confixa. in his foramina ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes.
就这样沿着这一轨迹,涂有液态沥青的其他薄板一层叠一层地固定上去,层叠积高,直到其总厚度(叶片高度)达到长度的八分之一。在它们上方环绕并固定外包木板,以严密覆盖那层螺旋盘绕物。然后用沥青将这些木板充分浸透,并用铁皮条箍紧,使其不致被水的冲击力冲垮拆散。轴木的两端装上铁箍。在螺旋管的左右两侧安置木架,在两端各处固定有横木。在这些横木中装有铁制轴孔,轴尖插入其中;这样,在众人踩踏之下,螺旋管便产生回转。
Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium3 describitur, sic id habeat responsum, id est uti dividatur longitudo in partes V, earum trium extollatur caput cocleae; ita erit ab perpendiculo ad imas naris spatium earum partium IIII. qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro eius forma descripta est in ipso tempore. Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo tempore.
至于它的倾斜竖立角度,其配置方式应当与毕达哥拉斯直角三角形的绘制相契合,即将整体长度分成五份,螺旋管的顶部抬高三份;这样,从垂直线到底部吸水口的距离即为四份。关于为何应当如此,在全书末尾的相应位置绘制了它的图解。 用木料制作用以汲水的器械,它们依照何种原理制成,以及由于何种构造接受动力而通过旋转带来无尽的利益,为了使人更加明了,我已在那时竭尽所能最为清晰地作了记述。
- 10.6.1cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo
由相关词 quanta ... tanta 构成的比例结构。意为木料的长度按尺(pedum)计为多少,其直径粗度就按指宽(digitorum)做成多少。由于1罗马尺等于16指宽,这确立了长与粗为16比1的固定比例。
- 10.6.1quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, facient decusationes
quo loci 为带部分属格的地点表达(意即“在……之处/何处”)。从句主语 lineae(纵向线)作主句动词 facient 的主语,意为“在绘制纵向线条的地方,它们将形成交叉(decusationes)”。
- 10.6.4Pythagoricum trigonum orthogonium
指“毕达哥拉斯直角三角形”,即边长比为3:4:5的勾股直角三角形。紧接着的句子进一步解释:斜边(螺管全长)分为5等分,垂直抬高为3份,底边(垂直线到底部吸水口的水平距离)为4份,即倾斜角约37度。
