← 维特鲁威

建筑十书

§10.7.1-10.7.5

克特西比乌斯压水泵的构造与原理

维特鲁威记述了带有双气缸、活门阀片和空气室集水罩的克特西比乌斯压水泵构造与工作原理,并说明自己仅选取实用机械而省略娱乐性自动装置的理由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.7.1

​Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam educit, monstrare.1 ea fit ex aere. cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum distantes, habentes fistulas furcillae figura similiter cohaerentes, in medium catinum concurrentes. in quo catino fiunt asses in superioribus naribus fistularum coagmentatione subtili conlocati, qui praeobturantes foramina narium non patiuntur redire, quod spiritu in catinum est expressum.

接下来,应阐述将水提升至高处的克特西比乌斯机械。它由青铜制成。在其基座上,两个气缸稍隔些许距离成对设置,它们带有呈双股叉状彼此连接的管道,汇聚到中央的水室中。在该水室中,管道的上部开口处精密装配有活门阀片,它们堵塞住开口的孔隙,使得因气压被挤入水室中的水无法倒流。

§10.7.2

​Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari. insuper fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitudine fit erecta. modioli autem habent infra nares inferiores fistularum asses interpositos supra foramina eorum, quae sunt in fundis.

在水室之上,装配着形如倒置漏斗的罩盖(空气室),并通过插入楔子的紧固栓与水室连接固定,以免水流膨胀的压力将其向上掀起。在罩盖上方,接合有一根被称为喇叭管的立管,直立通向高处。此外,在气缸内部,管道的下开口下方以及底部的孔洞上方,也夹置有阀片。

§10.7.3

​Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent2 inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.

这样,经车床打磨平滑、浸润油脂并与连杆和杠杆相连的实心活塞从上方在气缸中作动时,对于气缸中伴随水存在的空气,在阀片封闭孔洞的情况下,〔活塞〕便会在压缩之下将水施压并推挤,通过管道的开口压入水室中。罩盖从水室中接纳水流,借由气压将其通过立管向上压出至高处;如此,水便从低处被供应到为喷泉而设置的蓄水池中。

§10.7.4

​Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita, sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos effectus ostenduntur,3 uti merularum voces atque acrobatae bibentiaque et eadem moventia se sigilla ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.

然而,相传克特西比乌斯所发明的精巧装置并不止这一种,还有许多不同种类、借助液体与空气压力作动的装置,被表明能够产生模仿自然的奇效,例如乌鸫的鸣声、走绳傀儡、饮水以及能自行运动的偶人,以及其他以耳目之娱取悦感官的事物。

§10.7.5

​E quibus quae maxime utilia et necessaria iudicavi selegi, et in priore volumine de horologiis, in hoc de expressionibus aquae dicendum putavi. reliqua, quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.

从这些装置中,我选出了我认为最有用且最必需者,并认为在前一卷中应当论述水钟,在本卷中则论述水的压送。至于其余并非出于实用必需而是为了玩赏之乐的装置,那些对此种精妙之术更怀渴望之人,可以在克特西比乌斯本人的著述中寻得。

语法注3 条
  1. 10.7.1Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam educit, monstrare.

    动词 insequitur 作无人称用法,不定式 monstrare 充当其主语(“接下来展示……顺理成章”)。介词短语 de Ctesibica machina 作 monstrare 的修饰语。

  2. 10.7.3cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent

    主句动词 cogent et trudent 的主语是前文的 emboli masculi。在 cum molientur 引导的时间从句中,qui erit aer ibi cum aqua 是包含先行词的关系分句,指代气缸中随水存在的空气介质;独立夺格 assibus obturantibus foramina 表示闭塞阀门时的动作条件,整体结构说明活塞下压作动时,借由封闭的空气与阀门将水向上挤推。

  3. 10.7.4sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos effectus ostenduntur

    此处为主格加不定式结构(nominativus cum infinitivo),主语省略了名词的名词化形容词 plures 与动词 ostenduntur 及不定式 efferre 配合(“多种装置被证明能展现出模仿自然的效果”)。分词 coactae 与主语呼应,夺格 liquore 与 pressionibus spiritus(受流体与气体压力所驱使)作手段补语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.7.1-10.7.5