- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.5.1-10.5.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者记述了利用水流冲力无需人力踩踏即可汲水的水轮结构,以及通过齿轮传动机构带动磨石碾磨面粉的水磨构造。
Fiunt etiam in fluminibus rotae eisdem rationibus, quibus supra scriptum est. circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad usum.
在河流中,也可以依照上文所载的同样原理制作水轮。在水轮的端面周围装有水叶板,当它们受到水流冲击时,在向前推移的过程中驱使水轮旋转;这样,通过木斗汲水并提升至顶部,无需劳力踩踏,仅靠河流自身的冲力旋转,便能提供使用所需。
Eadem ratione etiam versantur hydraletae, in quibus eadem sunt omnia, praeterquam quod in uno capite axis tympanum dentatum est inclusum. id autem ad perpendiculum conlocatum in cultrum1 versatur cum rota pariter. secundum id tympanum maius minus item dentatum planum2 est conlocatum, quo continetur ita dentes3 tympani eius, quod est in axe inclusum, inpellendo dentes tympani plani cogunt fieri molarum circinationem. in qua machina inpendens infundibulum subministrat molis frumentum et eadem versatione subigitur farina.
依照同样的原理,水磨也是如此驱动的,其中除了一端轴头装有带齿的齿轮之外,其余一切均相同。该齿轮垂直立置(如刀刃般直立),与水轮一同旋转。紧挨着它,水平布置着另一个同样带齿、尺寸或大或小的齿轮,两者借此相互啮合;于是,安装在轴上的齿轮的齿推挤水平齿轮的齿,迫使磨石发生回转运动。在这座机械中,悬挂在上方的料斗向磨盘供给谷物,借由同样的转动,面粉被磨制出来。
- 10.5.2ad perpendiculum conlocatum in cultrum
结合了表示垂向的副词短语“ad perpendiculum”(依照垂线、垂直地)与表示轮盘“如刀刃般立起(立装、非平放)”的“in cultrum”(culter意为小刀、刀刃)。这与下文修饰水平齿轮的“planum”构成明确对照。
- 10.5.2planum
作表语性形容词修饰“tympanum”,意为“水平放置的”,与前文的“ad perpendiculum conlocatum in cultrum”(垂直立置)形成空间结构上的方位对立。
- 10.5.2quo continetur ita dentes
关系代词夺格“quo”指代前述齿轮或与其相连/啮合的构件(“由此被衔接/固定”)。紧随其后的“ita”(由此、这样)引出后续传动机理,阐述立轮如何推挤平轮齿以产生回转。
