- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.4.1-10.4.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述用于低扬程大流量提水的水车转筒之构造与工作原理,并进一步说明用于更高处提水的附斗水轮及带罐链条机构。
Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa sunt, quemadmodum variis generibus comparentur, exponam. et primum dicam de tympano. id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem magnam. ad tornum aut circinum fabricatus axis,1 capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas. in eius tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes axem et extremam tympani circumitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia.
现在,我将论述那些为汲水而发明的机械,以及它们如何制成各种不同的类型。首先我要谈谈水车转筒。此物虽不能将水提升至高处,却能极为迅速地排出大量的水。用旋床或圆规加工的轴,其两端包有铁片,中部周围带有由相互拼接的板材构成的转筒;该轴安置于支柱上,支柱自身在轴头下方装有铁板。在该转筒的空腔内部,安插了八块横向隔板,分别触及轴与转筒的最外周圈,从而在转筒内划分出均等的分隔间。
Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam. item secundum axem columbaria fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte. id autem cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem.2 ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
围绕转筒的端面固定有木板,留下半尺大小的开口以便将水吸入内部。同样,在轴的沿线,各分隔间单侧凿有出水孔。当它按照造船工艺涂抹沥青之后,由人在上面踩踏带动旋转,通过转筒端面的开口汲水,并借由沿轴的孔洞将水排出,下方则置有相连着引水槽的木盆。通过这种方式,便可为灌溉园圃或调和盐田供应大量的水。
Cum autem altius extollendum erit, eadem ratio communicabitur sic. rota fiet circum axem eadem magnitudine, ut ad altitudinem, quae opus fuerit, convenire possit. circum extremum latus rotae figentur modioli quadrati pice et cera solidati. ita cum rota a calcantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint.
但是,当需要将水提升到更高之处时,同样的原理将作如下应用:围绕轴制作一轮,其尺寸应当能够符合所需提升的高度。围绕轮子的最外缘将固定四方形的水桶,并用沥青和蜡加以密封。这样,当轮子被踩踏者驱动旋转时,装满的水桶被带到顶端,在重新朝底部回转时,自身便会将汲上来的水倾倒进水柜中。
Sin autem magis altis locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos congiales. ita versatio rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, qui cum super axem pervehuntur, cogentur inverti et infundere in castellum aquae quod extulerint.3
但如果要向更高的地方供水,则在同一轮轴上缠绕一条双重铁链并下垂至最底部的基准平面,链上挂有容量为一公吉的青铜水罐。这样,轮子的旋转通过将铁链卷绕在轴上而将水罐提升至最高处;当水罐越过轴顶时,便被迫翻转,并将汲取的水注入水柜之中。
- 10.4.1ad tornum aut circinum fabricatus axis
介词 ad 在此表示依据或标准,即“依照旋床或圆规加工出来的轴”,指经过精确加工呈正圆柱形的轮轴。
- 10.4.2supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem
独立夺格结构(supposito labro ligneo,“将木盆垫置于下方”)。现在分词 habente 修饰 labro,并支配宾语 canalem,副词短语 una secum 修饰分词,表示“与之连为一体”。
- 10.4.4aquae quod extulerint
aquae 为部分属格,通过倒错分离(hyperbaton)置于关系代词 quod 之前,在句法上充当 quod 的补足语:即“将它们所汲上来的水(的那部分)注入水柜”。
