- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.3.5-10.3.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节借助杠杆中心与回转半径的原理阐释了船舵、风帆与船桨的运作机制,探讨了抬杠与牲畜轭具上支点调节与负载分配的关系,并总结指出一切机械装置均基于挺直中心与圆周运动的同一原理。
Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur,1 una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans,2 versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam. eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
同样,一艘极其巨大的货船的舵手,手握被希腊人称为oiax的舵柄,通过中心利用力矩以熟练适当的压力仅凭一手加以操纵,便能使载满极其沉重巨大的货物与给养的船只转动转向。当帆悬挂在桅杆高度的中部时,船无法保持快速的航行;但当帆桁升至最高顶端时,它便以更强劲的冲力向前推进,因为帆不是在靠近桅杆基部——即中心所在之处——而是在高处距其更远伸出的顶端承受风力。
Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius cogunt progredi navem. etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro †parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
因此,正如置于重物之下的杠杆,如果在中部施压就会较为费力且无法使重物移位,但当其最远端被压下时,便能轻易抬起重物;同样地,帆在居中调整时功效较小,而安置在桅杆最顶端、远离中心处的帆,并非凭借更猛烈的风、而是凭借完全相同的风力,通过顶部的推压更强劲地迫使船只前进。此外,用皮带系在桨柱上的船桨,当被人手推拉时,其自中心向外延伸的桨叶以猛烈的撞击在海浪中卷起泡沫,将修长的船身向前推进,船头则破开稀薄的水流向前驶去。
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii. mediae enim partes phalangarum, quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur in unam partem. cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum.
至于极重的载荷,当由六人抬工和四人抬工搬运时,是通过抬杠正中的中心点来进行平衡的,以便将重物的整体重量按照某种确定的分配比例切分,使每个工人在颈项上承受均等的分额。因为四人抬工的皮带所搭在的抬杠中部,都用销钉加以限制,以防滑向一侧。因为当它们移出中心的界限时,就会加压于其所靠近的那一处,恰如罗马秤上的秤砣沿刻度移向秤量末端时那样。
Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum subiugiis loris per medium temperantur, aequaliter trahunt onera. cum autem inpares sunt eorum virtutes et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto fit una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento. ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab medio, unam breviorem, alteram efficit partem longiorem. ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est lorum,3 utraque capita circumaguntur, longior pars ampliorem, brevior minorem agit circinationem.
依照同样的原理,挽畜当其轭具通过挽带在正中调准时,能均等地拉曳负荷。但若它们的力量不均等,其中一头因力强而压制另一头时,只要移动皮带,便可使轭的一侧变长,从而辅助较弱的挽畜。因此在抬杠和轭具上,当皮带未置于正中而是偏向一侧时,皮带自中间向前移动的方向,就造成一侧较短、另一侧较长。依此原理,如果以皮带所移至的该中心点为轴将两端旋动,较长的一端将划出较大的圆周,较短的一端则划出较小的圆周。
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes. cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent motus, tunc vero etiam plostra, raedae, tympana, rotae, cocleae, scorpiones, ballistae, prela ceteraeque machinae eisdem rationibus per porrectum centrum et rotationem circum versantem faciunt ad propositum effectus.
然而正如较小的轮子转动更为费力艰涩,抬杠和轭具也是如此,在距中心到端头间距较短的部分,会沉重地压迫颈项;而在距同一中心距离较长的部分,则能减轻拉曳者和扛抬者的负担。既然这些工具都是通过相对于中心的直线延展与圆周旋动来获得运动,那么大车、四轮车、齿轮筒、轮子、阿基米德螺旋、蝎弩、弩炮、压榨机以及其余一切机械,也同样凭借挺直的中心与绕其旋转的转动,依照相同的原理达成其预期的功效。
- 10.3.5qui οἴαξ a Graecis appellatur
关系代词 qui 的先行词为阴性名词 ansam gubernaculi(舵柄),但其性受关系从句内部的表语名词 οἴαξ(阳性)吸引而发生性的一致变化(性吸引)。
- 10.3.5momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans
修饰现在分词 agitans 的多个方式与方式/工具夺格的重叠结构:momento 表示力矩或力臂杠杆作用(“通过中心的力矩”),ratione 表示合乎法则、巧妙地,pressionibus aptis 表示工具手段(“施以适当的推压”)。
- 10.3.8quo loci perductum est lorum
地点副词 quo 后接表示部分属格的 loci(“在皮带所移至的那一位置”),构成惯用句式,用作先行词 id centrum 的限定与补充说明。
