← 维特鲁威

建筑十书

§10.3.1-10.3.4

牵引机械的基础原理与杠杆及秤的力学

维特鲁威论述了直线运动与圆周运动的结合作为牵引机械的基础原理,并藉由滑轮、绞盘、带支点的杠杆以及罗马秤的力学原理解释了重物如何得以升起。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.3.1

​De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter exposui. quorum motus et virtutes duae res diversae et inter se dissimiles efficiunt, ubi congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci εὐθεῖαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτήν appellant.1 sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes.

关于牵引机械的原理中我认为必要的内容,我已经作了简要阐述。有两种相异且互不相同的因素产生其运动和力能,当它们如基本原理般相谐合时,便产生出完满的成效:其一是直线运动,希腊人称之为eutheia;其二是圆周运动,希腊人称之为kyklōtē。然而事实上,没有圆周运动,直线运动便无法实现重物的提升;没有直线运动,旋转运动的轮转也同样无法做到。

§10.3.2

​Id autem ut intellegatur, exponam. inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum. cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes. quemadmodum etiam ferreus vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non potest movere, supposita uti centro ultro citro porrecta pressione, quod Graeci ὑπομόχλιον appellant, et lingua sub onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum id onus extollit.

为了使这一点易于理解,我将予以说明。小轴作为中心被穿入滑轮中并安置在滑轮组内,绕过这些滑轮的绳索通过直线拉拽并置于绞盘上,经由杠杆的旋转使重物升至高处。该绞盘的轴枢作为中心水平伸入轴托之中,插在其孔穴中的杠杆,其端部沿着圆周转动,按车床的原理旋转着将重物提起。正如当铁杠杆应用于大批人手都无法搬动的重物时,若在下方放置一个如中心般横向延伸的支点——希腊人称之为hypomochlion——并将其舌端插在重物之下,只要用一人的力气压下其长端,便能将该重物抬起。

§10.3.3

​Id autem eo facilius fit, quo brevior pars prior vectis ab ea pressione, quod est centrum, subit sub onus, et quo longius ab eo centro distans caput eius deducitur. per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus. item si sub onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione2 in imum, sed adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione. ita non tam faciliter quam per oppressionem, sed adversus nihilominus pondus oneris erit excitatum. igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque in imum ductionibus fuerit facta.

而且,杠杆前部从作为中心的支点深入重物下方的距离越短,而杠杆的长端在离该中心越远之处被压下,这一过程就越容易实现。通过这种做法,圆弧运动迫使极重之物的分量仅凭少数人手的下压即可得到平衡。同样,如果铁杠杆的舌端插在重物之下,其端部不是通过向下压,而是反向朝高处抬起,那么支撑在地面上的舌端便会以地面代替重物,而以重物自身的边角代替支点。这样,虽然不如向下施压那样容易,但重物的分量依然能被反向抬升起来。因此,如果置于支点之上的杠杆舌端深入重物下方过多,而其端部受到压力之处距中心过近,它就无法抬起重物,除非如上所述,通过杠杆端部长距离的力臂并向下引拉来进行平衡。

§10.3.4

​Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare. cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas3 maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit.

这也可以从被称为罗马秤的秤具中得到考查。因为当提钮作为中心被置于靠近悬挂秤盘的一端,而秤砣置于秤杆的另一端,随着在秤星刻度上移动并逐渐被引向最外端时,它以微小而不等的分量,通过秤杆的平衡与极大的载荷达成相称;当沿着刻度离中心越远时,那较轻小的秤砣便能以力矩压下更大的重量之势,无需猛力而轻缓地使之从底部向上升起。

语法注3 条
  1. 10.3.1una porrecti, quam Graeci εὐθεῖαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτήν appellant

    una与altera承接前文的res,分别代指“一种原理”与“另一种原理”。porrecti(延伸的、直线的)与rotunditatis(圆形的、回转的)作限定属格,与后文关系从句中的希腊语宾格词εὐθεῖαν及κυκλωτήν相呼应,构成了力学中直线平移与圆周回转两大基本原理的对比。

  2. 10.3.3lingula fulta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione

    代词eam指代短语areae solo(地表面)中的阴性名词area。在从下向上撬动杠杆的力学情形下,杠杆舌端所抵住的地面充当了受力反作用的一端(“代替重物”),而重物自身的角则充当了支点(pro pressione),此处准确描述了支点与作用点角色的力学转换。

  3. 10.3.4examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas

    examinato作独立夺格或中性单数夺格分词副词用法(“经由刻度调准/在标尺上平衡后”)。句子主语为ista inbecillior aequipondii brevitas(字面义为“那个较无力的秤砣之轻小”,即“那只轻小的秤砣”),分词短语recedens longius ab centro(“距中心越退越远”)说明了秤砣沿秤杆向外移动以增加力臂的力学机制。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.3.1-10.3.4