← 维特鲁威

建筑十书

§10.14.1-10.14.3

填壕龟甲机的结构与制造方法

详细阐述了用于填平壕沟的龟甲机的构造,包括可实现多向移动的底座与轮轴机构的尺寸与布局、上部木框架结构,以及用木板与生皮构成的防护层做法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.14.1

​Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. basis compingatur, quae graece ἐσχάρα dicitur, quadrata habens quoqueversus latera singula pedum XXI et transversaria IIII. haec autem contineantur ab alteris duobus crassis FS, latis S;1 distent autem transversaria inter se circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece ἁμαξόποδες dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.2

为填平壕沟而准备的龟甲机(它亦能提供接近城墙的通道)应当按如下方式建造。组装一个正方形底座,希腊语称为eschara,其各边长均为二十一英尺,并设有四根横梁。这些横梁由另外两根厚一英尺半、宽半英尺的构件固定在一起;横梁彼此之间的间隔约为三英尺半。在它们各个间隔下方安设希腊语称为hamaxopodes的小基木,其中装有包有铁皮的轮轴并在其内转动。这些小基木经过调节,带有枢轴和插孔,以便穿入的杠杆能操纵其转向,从而无论需要向前、向后、向左侧或右侧推进,抑或斜向各角推进,都能通过转向小基木而向该方向前进。

§10.14.2

​Conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta duo tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi sunt scripta. insuper hanc compactionem erigantur postes compactiles praeter cardines pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes inter se sesquipedis. ea concludantur superne intercardinatis trabibus. supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes XII. supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.

此外,在底座上方放置两根向两端各伸出六英尺的木梁,在其伸出部分的周围固定另外两根向前部突出十二英尺的木梁,其厚度与宽度与底座所记述的相同。在此框架之上竖起装配式立柱,除榫头外高九英尺,各向厚度为一英尺一掌,彼此之间的间隔为一英尺半。这些立柱在顶部由互相榫接的梁木封闭接合。在梁木上方放置用榫头相互接合的人字形椽条,升起至十二英尺的高度。在椽条上方放置一根方木,椽条借此相互连接。

§10.14.3

​Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum; haec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem. circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus. percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis,3 circa tegatur machina tota. ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum.

椽条本身由四周固定的侧板加以维系,并覆以木板,最好是棕榈木板;若无,则用除了松木或桤木之外最坚固的其余木料,因为松木和桤木易碎且极易起火。在木板铺装的周围安设由细软且最好新鲜的树枝紧密编织而成的篱栅。整个机械的四周用缝合的双层生皮包裹,内部填塞浸过醋的海草或稻草。如此一来,抛石机的打击和火焰的侵袭便能被它们抵御。

语法注3 条
  1. 10.14.1crassis FS, latis S

    写本中的缩写“FS”和“S”分别代表“pedem et semissem”(一英尺半,18英寸)和“semipedem”(半英尺,6英寸),与形容词“crassis”“latis”连用,用作范围宾格,表明木材截面的厚度与宽度尺寸。

  2. 10.14.1ad id per arbusculas versatis progredi possint

    “ad id”指示前进的目标方向,而“per arbusculas versatis”表示通过转向小基木而实现的行进方式。“versatis”可理解为带有省略名词(如轮轴或小基木本身)的独立夺格,指在基木转向后朝该方向推进。

  3. 10.14.3percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis

    此处的夺格短语作手段夺格,修饰句末的主被动动词“tegatur machina tota”。描述了用缝合的双层生皮(coriis duplicibus consutis)并在其内部填入浸醋的海草或秸秆(fartis alga...)的防护构造。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.14.1-10.14.3