- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.15.1-10.15.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在记述了平顶龟甲机和装有三角形前部的挖掘用龟甲机之后,本节详细介绍了拜占庭的赫格托尔所设计的巨型破城槌龟甲机的尺寸、内部结构、悬吊系统和机动性能。
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur. insuper vero argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinae nocere. possunt autem, si opus fuerit, eae machinae ex VIII rotis esse, si ad loci naturam ita opus fuerit temperare. quae autem testudines ad fodiendum comparantur (ὀρυκτίδες graece dicuntur), cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui intus sunt, tueantur.
此外还有另一种龟甲机,除了椽条之外,它具备上文所记述的一切其余部件;但它四周设有由木板构成的胸墙和雉堞,上方有倾斜的屋檐,并在顶端由坚固固定的木板与生皮加以维系。而且在其上敷设混有毛发的熟粘土,其厚度足以使火完全无法伤害该机械。如果有必要,并且需要根据地形特征作此调整,这些机械也可以装设八个轮子。至于为挖掘而准备的龟甲机(希腊语称为oryktides),具备如上文所记述的其余一切部件,但它们的正面被制成三角形的棱角状,以便当投掷物从城墙上向它们射来时,不是由平坦的正面承受打击,而是让其从两侧滑落,从而无危险地保护身在其中的挖掘人员。
Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine, quam Hegetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta, exponere.1 fuerat enim eius baseos longitudo pedum LXIII, latitudo XLII. arrectaria, quae supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali. basis eius habuerat rotas VIII, quibus agebatur. fuerat autem earum altitudo pedum VI S÷, crassitudo pedum iii, ita fabricata triplici materia: alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae,2 Eae in arbusculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant versationes. ita supra transtrorum planitiem, quae supra basim fuerat, postes erant erecti pedes XVIII, latitudine S÷, crassitudine FZ, distantes inter se IS÷. supra eos trabes circumclusae continebant totam compactionem latae pede I, crassae S÷. supra eam capreoli extollebantur altitudine pedum XII; supra capreolos tignum conlocatum coniungebat capreolorum compactiones. item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.
将拜占庭的赫格托尔所造的龟甲机依据何种设计制成予以阐明,在我看来并非题外之话。因为其底座的长为六十三英尺,宽为四十二英尺。立于框架之上的四根直立立柱各由两根木料拼合而成,高度各为三十六英尺,厚一英尺一掌,宽一英尺半。其底座装有八个驱动它的轮子。这些轮子的高为六又四分之三英尺,厚为三英尺,按如下方式由三层木料制成:用交错的鸠尾榫彼此嵌接,并用冷锻铁板加以箍紧。这些轮子在小台木(或称hamaxopodes)中进行转向。于是在底座上方的横木平面之上,立有高十八英尺、宽四分之三英尺、厚六分之一英尺的柱子,彼此间隔一又四分之三英尺。在它们上方,四周合围的梁将整个构架维系在一起,宽一英尺,厚四分之三英尺。在其上方,椽条升起至十二英尺的高度;安设在椽条上方的木梁将椽条的构架连接在一起。同样,它们装有横向固定的侧木,其上环绕铺设的木板遮蔽了下部结构。
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur. erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine *ΡΙΙ, coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato. quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos et transversarium traiecta e cheloniis et anconibus firmiter inclusa. in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.
它在小梁上方还设有一层中间楼板,其上配置蝎弩和弩炮。此外还竖立起两根拼合的四十五英尺高的立柱,厚一英尺半,宽二英尺,在顶部由一根开榫的横木相连接,在两根立柱中间还由另一根开榫并用铁皮捆扎的中间横木相连。在这上方,立柱与横木之间交替穿插放置木料,并由承座与托架牢固地固定。在那木料中装有两根车削制成的小轴,系在其上的绳索牵拉着破城槌。
Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur. aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine bipedali, contracto capite in latitudine †pes, crassitudine S.
在牵制破城槌的人员头顶上方,设有一处装饰成小塔形状的掩体,以便两名士兵能安全地站立并毫无危险地向外观察,汇报敌人正在企图采取何种行动。而破城槌本身的长度为一百八十英尺,底部宽一英尺一掌,厚二英尺,前端收缩为宽一英尺,厚半英尺。
Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia. a capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transversis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia. insuper coriis crudis totus aries erat involutus. ex quibus autem funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factae quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae.
该破城槌装有硬铁制的尖喙,正如战舰通常具备的那样;从尖喙本身起,有四块长约十五英尺的铁板固定在木料上。从木料的前端直至末尾的足踵处,拉紧了三根厚八指的缆绳,其捆扎方式如同船只从船尾向船首箍紧一样,这些缆绳由横向环带捆扎,彼此间隔一英尺一掌。此外,整个破城槌包裹着生皮。而它所悬挂的绳索端头,是用铁制成的四重链条,链条本身也包裹着生皮。
Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur. atque ea machina sex modis movebatur: progressu, regressu, item latere dextra et sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum inclinatione demittebantur. erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentûm quattuor milium, quod fit CCCC3
同样,它的前伸部设有由木板拼装并钉牢的箱形走道,在其中拉展着较粗的缆绳,借助缆绳的粗糙不平,人们脚不打滑,从而轻易到达城墙。该机械以六种方式运动:前进、后退,以及向右和向左侧移;同样,它的伸出部能够向高处抬升,并通过倾斜向底部降下。该机械可升起至约一百英尺的高度以摧毁城墙,同样通过向左右两侧向前推进冲刺,能扫荡不下百英尺的范围。一百人操纵着这台重达四千塔兰同(即四十万磅)的机械。
- 10.15.2quibus rationibus sit facta, exponere
间接疑问从句 quibus rationibus sit facta 作不定式 exponere 的宾语。前面的 de testudine, quam Hegetor Byzantius fecit 是提前提出的主题(“关于拜占庭的赫格托尔所造的龟甲机”),整个句子的骨干是非人称不定式结构 Non mihi videtur esse alienum... exponere。
- 10.15.2alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae
分词 coagmentatae 和 alligatae 为阴性复数主格,在语法上与前句的阴性名词 rotas(轮子)一致,描述其构造方式。前面的中性形式 fabricata 或为泛指同位语,或为写本中 fabricatae 之讹误,但在句法逻辑上紧密修饰车轮的工艺。
- 10.15.7quod fit CCCC
CCCC 代表数字 400(或 400,000)。在古罗马度量衡中,1 阿提卡塔兰同常折合为约 100 罗马磅,因此 4,000 塔兰同等于 400,000 磅(CCCC milia pondo)。写本中的 CCCC 被理解为省略或脱落了千(milia)的单位记号。
