- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.13.1-10.13.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节详述了破城槌从加的斯围城时的简易撞木演进至悬吊式及轮式龟甲机的发展历程,并记述了工程师迪亚德斯所设计的攻城塔、穿孔机等机械的具体尺寸与构造原理。
Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse.1 Carthaginienses ad Gadis oppugnandas castra posuerunt. cum autem castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati. posteaquam non habuerunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum idque manibus sustinentes capiteque eius summum murum continenter pulsantes summos lapidum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem dissipaverunt.
攻城用的破城槌据传最早是通过如下方式发明的。迦太基人为了围攻加的斯而安营扎寨。他们先前攻占了一座要塞,便试图将其拆毁。由于他们没有拆除用的铁质工具,便取了一根大木梁,用手支撑着它,用其头部不断撞击墙顶,捣毁了最上面的石层,并以此方式依照次序逐层瓦解了整座工事。
Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione et inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam suspendit2 et reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit Gaditanorum murum. Geras autem Chalcedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati. is autem, quod tardos conatus habuerat, testudinem arietariam appellare coepit.
此后,一位名叫佩弗拉斯梅诺斯的推罗工匠受到这种方法和发明的启发,竖起一根立柱,并从中像天秤一样横向悬吊起另一根木材;通过向后拉回并向前猛烈撞击,击塌了加的斯人的城墙。而迦克墩的盖拉斯首先用木料制作了底座,并在下面装上轮子,在上面用立柱和横梁装配起支架,在其中悬挂破城槌,并覆以牛皮,使安置在那台机械中撞击城墙的人更加安全。而他由于其推进迟缓,开始称之为“破城槌龟甲机”。
His tunc primis gradibus positis ad id genus machinationis, postea cum Philippus, Amyntae filius, Byzantios oppugnaret, Polyidos Thettalos pluribus generibus et facilioribus explicavit, a quo receperunt doctrinam Diades et Charias, qui cum Alexandro militaverunt. Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
当时为这一类机械奠定了这些最初的阶梯之后,后来阿敏塔斯之子腓力围攻拜占庭人时,色萨利的波吕伊多斯将其拓展为更多且更易操作的种类;与亚历山大一同从军的迪亚德斯和夏里亚斯便是从他那里获得了学识。 因此,迪亚德斯在其著作中表明,自己发明了移动式攻城塔(他甚至习惯将它们拆卸后随军队携带),此外还发明了穿孔机,以及能够平步通行至城墙的攀爬机械,还有被称为破坏乌鸦机的器械(有些人称之为起重机)。
Non minus utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas reliquit. turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis quintam,3 arrectaria turris in imo dodrantalia, in summo semipedalia. fieri autem ait oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus in ea fenestratis.
他同样使用带有轮子的破城槌,并将其构造原理以文字形式留存。他指出,最小的攻城塔高度不应低于六十库比特,宽十七库比特,而顶部的缩进量为底部五分之一,塔的立柱在底部为九英寸,在顶部为半英尺。他还说,该塔应当建为十层,每一面各开有窗户。
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII S, contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia. hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternûm. tegebat autem coriis crudis, ut ab omni plaga essent tutae.
而较大的塔高一百二十库比特,宽二十三点五库比特,缩进量同样为五分之一,立柱在底部为一英尺,在顶部为六指宽。这种规模的塔他做成二十层,每一层都设有一圈宽三库比特的走廊。他用生皮覆盖它,以便能防御所有的打击。
Testudinis arietariae comparatio eadem ratione perficiebatur. habuerat autem intervallum cubitorum XXX, altitudinem praeter fastigium XIII S, fastigii autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI. exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo,4 et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur. constituebatur autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur κριοδόκις, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat magnos operis effectus. tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum turris.
破城槌龟甲机的构造亦按同样方式完成。它的长度为三十库比特,不计山墙的高度为十三点五库比特,而山墙从地坪到顶峰的高度为十六库比特。山墙向上并在屋顶中部上方伸出不少于两库比特,其上方耸立着一座三层的小塔;在最上层安设蝎弩和投石机,在下层则聚集大量的水,以便在有火势投掷过来时予以扑灭。在其中安装了破城槌支架机械,希腊语称为kriodokis,其中放置着用车床加工精细的滚轴;安置在其上的破城槌通过绳索的拉出与收回产生巨大的作业效果。它也像攻城塔一样覆以生皮。
De terebra has explicuit scriptis rationes. ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa sucula. in capite autem dextra ac sinistra trocleae duae, per quas movebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum. sub eo autem in ipso canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant eius motus. supra autem tignum, quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum, quo ea machina erat involuta.
关于穿孔机,他在著作中阐述了如下原理:机械本身犹如龟甲机,在中部的立柱上架设有一条长五十库比特、高一库比特的凹槽,犹如在投石机或弩炮上通常所做的那样,凹槽中装有一横置的绞盘。而在前端的左右两侧有两个滑轮,凹槽中装有包铁头部的木梁便通过滑轮移动。在该木梁下方密集地装于凹槽本身内部的滚筒,使其运动更加迅速且猛烈。而在其内的木梁上方,沿着凹槽密集地覆盖着拱形构件,以支撑包裹该机械的生皮。
De corace nihil putavi scribendum, quod animadverterest eam machinam nullam habere virtutem.5 de accessu, quae ἐπιβάθρα graece dicitur, et de marinis machinationibus, †quae per navium aditus habere posse scripsit, tantum pollicitum esse vehementer animadverti neque rationes eorum eum explicavisse. Quae sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint comparationibus, exposui. nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi et utilia mihi videntur, exponam.
关于乌鸦机,我认为无需赘述,因为我注意到该机械毫无实效。关于在希腊语中称为epibathra的登城器以及水上机械(他写道这能通过船只提供通道),我强烈地注意到他仅仅做出了承诺,而没有阐明它们的原理。 关于迪亚德斯就机械所著的内容及其构造,我已经作了说明。现在我将按照我从师长那里学到的且在我看来有益的内容进行阐述。
- 10.13.1Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse
采用主格带不定式(nominativus cum infinitivo)的人称被动态结构(aries inventus memoratur esse),在语义上等同于非人称结构 memoratur arietem inventum esse(“据记载,破城槌最初是如此被发明的”)。
- 10.13.2malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam suspendit
malo statuto 为独立夺格结构(“竖起一根立柱后”)。介词短语 ex eo(“从中/从该立柱上”)修饰谓语动词 suspendit,其宾语为 alterum [tignum] transversum(“另一根横向的木料”),uti trutinam(“如同天秤一般”)为状语修饰语。
- 10.13.4contracturam autem summam imae partis quintam
依附于 ait oportere fieri 的宾格结构。contracturam summam(“顶部的收分/缩进”)为主格性宾格,quintam [partem] imae partis(“底部的五分之一”)为述格性宾格,用于规定攻城塔向上收分递减的比例。
- 10.13.6exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo
名词 fastigium(“山墙/山尖”)为主语,non minus cubita duo 是表示空间尺度的范围宾格(accusativus spatii)。此处指山墙向上高出屋顶中央部分至少两库比特。
- 10.13.8quod animadverterest eam machinam nullam habere virtutem
写本中传抄为 animadverterest 或 animadvertisset 的破损处,现代校勘本多修正为 animadverterem(未完成过去时虚拟式)或 animadverti(完成时直陈式)。若作虚拟式,表示作者在写作当时的主观判断理由(“因我察觉到该机械毫无效用”)。
