- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.12.1-10.12.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者详述了利用绞盘与楔子张紧投弩机的扭力绳索、并通过听辨拨弦之声使两侧张力达到音准平衡的调校步骤,随后预告将转入攻防器械的论述。
Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra figuntur chelonia, in quibus includuntur suculae. per media autem spatia tignorum insecantur et exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. tum vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei, quas ἐπιζυγίδας Graeci vocant,1 conlocantur.
选用长度非常充裕的木梁;在其上方固定托木,托木中安装绞盘。而在木梁的中部位置,凿切出凹槽,在这些凹槽中装入投弩机的框架,并用楔子撑牢固定,以免在张紧时发生移动。随后将青铜轴套嵌入这些框架中,并在其中放置希腊人称之为紧栓的铁制小楔。
deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur et involvuntur, uti vectibus per eas extenti rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem utrique sonitus habeant responsum.2 tunc autem cuneis ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere. ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent. ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur. De his rebus quae potui dixi. restat mihi de oppugnatoriis rebus,3 quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensae esse possint.
接着,将绳索的环扣穿过框架上的开孔,引至另一侧,然后套在绞盘上并缠绕起来,以便通过杠杆借由绞盘张紧的绳索在用手拨动时,两边能发出均等的音响共鸣。然后用楔子在孔口处将它们卡紧,使之无法松弛。以同样的方式引至另一侧的绳索,亦按相同的方法通过杠杆由绞盘张紧,直至发出的声响一致。如此,借助楔子的固定,投弩机便通过音乐般的听觉按音准完成了调校。 关于这些事宜,凡我所能阐述的均已说明。接下来我尚须阐述攻防器具,即如何借助机械装置使统帅赢得胜利并使城邦得到防卫。
- 10.12.1quas ἐπιζυγίδας Graeci vocant
虽然先行词是阳性名词 cuneoli ferrei,但关系代词 quas(阴性宾格复数)在性上被关系节内部的谓词性名词 ἐπιζυγίδας(阴性宾格复数)所同化牵引。
- 10.12.2aequalem utrique sonitus habeant responsum
sonitus 为第四变格名词的单数属格(sonitūs),修饰宾格宾语 responsum(“声音的响应”),形容词 aequalem 亦与 responsum 一致修饰。代词 utrique 为单数与格,表示“对两侧而言”或“对双方束绳而言”。
- 10.12.2restat mihi de oppugnatoriis rebus
非人称动词 restat 之后的句式。此处省略了表示论述的不定词(如 dicere 或 tractare),介词短语 de oppugnatoriis rebus 及其后的间接疑问从句 quemadmodum ... possint 共同构成了表明剩下要讨论之主题的实质内容。
