← 维特鲁威

建筑十书

§10.2.1-10.2.5

人字起重杆的构装与滑轮组及踏轮

本段记述了用于神庙和公共工程的人字起重杆(三轮与五轮起重装置)的构装方法、滑轮组与绳索的穿法、利用绞盘自行架设机械的步骤,以及针对巨型重物改用踏轮轴的方案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.2.1

​Primumque instituemus de îs, quae aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem necessitate comparantur. quae fiunt ita. tigna duo ad onerum magnitudinem ratione expediuntur. a capite ea fibula coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et circa dispositis erecta retinentur. alligatur in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum dicunt. in trocleam induntur orbiculi II per axiculos versationes habentes. per orbiculum summum traicitur ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae inferioris. refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur. altera pars funis refertur inter imas machinae partes.

我们首先将论述那些为了神庙和公共工程的落成而必需备置的机械。它们的构造如下。根据重物的规模,依照比例准备两根木料。它们在顶端由接合夹板相连,在底部分叉立起,并通过系于顶端且布置在周围的绳索保持直立。在最顶端绑扎着一个滑轮组,有些人也称之为绳轮架。滑轮组中装有两个借小轴旋转的滑轮。引拉绳穿过最上方的滑轮,然后垂下并绕过下方滑轮组的滑轮。接着它又被引回上方滑轮组的下部滑轮,由此下垂至下方滑轮组并绑扎在其孔眼中。绳索的另一端则被引回机器的底座部分之间。

§10.2.2

​In quadris autem tignorum posterioribus, quo loci sunt divaricata,1 figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum capita, ut faciliter axes versentur. eae suculae proxime capita habent foramina bina ita temperata, ut vectes in ea convenire possint. ad rechamum autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur. cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis se involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.

在木料分叉处的后部平坦面上固定有轴承座,绞盘的端部嵌入其中,以便轴能够轻易转动。这些绞盘靠近端部处各有两个开孔,其调节程度恰可使杠杆插入其中。而在下方的滑轮组上绑扎着铁夹钳,其钳齿与凿有孔洞的石料相吻合。当绳索的一端系在绞盘上,推动杠杆的人使其旋转时,绳索缠绕在绞盘上收紧,从而将重物提升到高处并安放在施工位置。

§10.2.3

​Haec autem ratio machinationis, quod per tres orbiculos circumvolvitur, trispastos appellatur. cum vero in ima troclea duo orbiculi, in superiore tres versantur, id pentaspaston dicitur. sin autem maioribus oneribus erunt machinae comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus et crassitudinibus erit utendum et eadem ratione in summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum. his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.

这种机械构造由于是在三个滑轮上缠绕运转,故被称为三轮起重机。而当下部滑轮组中有两个滑轮、上部有三个滑轮运转时,则被称为五轮起重机。但若要为更沉重的荷载备置机械,则须使用更长、更粗的木料,并以同样方式在顶部用夹板加固,在底部通过绞盘的旋转来进行配置。这些安排妥当后,前部的稳索应先松弛地布置在前方,而后部的拉索则应远远地布置在机械肩部的上方;若无处可以系结,则应打入倾斜的木桩,并用夯锤将周围夯实,以便绳索绑扎其上。

§10.2.4

​Troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducatur ad palum et quae est in palo trocleam inligata.2 circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata. circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam, quae est in ima machina, ibique religetur. vectibus autem coacta cum sucula versabitur,3 eriget per se machinam sine periculo. ita circa dispositis funibus et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur. trocleae et ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur.

用粗缆将一个滑轮组固定在机械的最顶端,从那里将绳索引向木桩以及绑在木桩上的滑轮组。绳索绕过该滑轮,再引回到系于机械顶端的那个滑轮组。从上方绕过滑轮的绳索随即下垂,返回到机械底部的绞盘上并系于其处。当绞盘受杠杆驱动而旋转时,它便会自行安全地将机械竖立起来。如此,在周围布置好绳索且拉索紧扣在木桩上的情况下,机械便以更宏大的规模架设起来。滑轮组与引拉绳则如上所述进行备置。

§10.2.5

​Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur, ita axis includatur habens in medio tympanum amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem ἀμφίεσις, alii περιθήκιον vocant.

然而,如果在工程中有在体积和重量上更为巨大的荷载,便不可托付给绞盘,而是如同绞盘被轴承座固定那样,应当装入一根中央带有大型轮鼓的轴;有些人将此轮鼓称为轮子,希腊人则称之为安菲埃西斯,另一些人称之为佩里忒基翁。

语法注3 条
  1. 10.2.2quo loci sunt divaricata

    关系副词 quo 与表示部分属性的属格 loci 连用构成的惯用结构,相当于 eo loco quo(“在[木料]分叉之处”)。

  2. 10.2.4et quae est in palo trocleam inligata

    倒装构文,先行词 troclea 被纳入关系从句中,并受前置介词短语 ad palum 的宾格支配而变为 trocleam。其正规结构为 et ad eam trocleam quae in palo est inligata(“以及绑在木桩上的滑轮组”)。

  3. 10.2.4vectibus autem coacta cum sucula versabitur

    连词后置的倒装句式(hyperbaton),从属连词 cum 未置于从句之首,而是插入短语内部。其基本句法骨架为 cum sucula, vectibus coacta, versabitur(“当绞盘受杠杆驱使而旋转时”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.2.1-10.2.5